Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.

← ExitThe Summary of Physics Restored
The 245 Canons

Ubi verò ad iustam lancem & aequalitatem formae & materiae vires concurrerunt, quâ ratione caelum aethereum & caelestia corpora informata sunt, tunc lucis actio, cuiusvis in agendo potentissima, eò progressa est, ut materiam suam mirum in modum illuminando & attenuando ab omni labe originali, necnon à virulentâ corruptionis tabe redemerit; eaque verè perfecta informatio habenda est.

Informata in tertiâ ratione materia dicenda est, in quâ impotentior forma remansit; qualiter, licèt diversimodè, in regione hac nostrâ Elementari contigit; in quâ appetitus materiae qui defectus & imperfectionis argumentum est, in basi & radice suâ luxuriantis ac recalcitrantis, propter remotionem & distantiam à formali principio sufficienter expleri non potuit, nec eius infirmitas sanari: unde materia non plenè ad votum informata novae formae desiderio languet, quâ tandem potitâ ei tanquam marito in dotem amplam corruptionis & vitiorum supellectilem confert: Haec morosa, pervicax, rebellis, inconstans semper novos concubitus exardet, omnium formarum avida, nullâ contenta, quas absentes desiderat, praesentes odit.

Ex quibus constat alterationis & corruptionis fermentum, ac tandem fatale mortis venenum non à qualitatum repugnantiâ, sed ex infectâ matrice & venenato materiae tenebrosae menstruo, tum Elementis, tum etiam huius infimae regionis mixtis contingere, quod à labe & imperfectione suâ debilis & sufficiens forma, nec ad iustitiam librata in primâ & radicali utriusque unione purgare non potuit; cuius rei sacra pagina fidem auget, in quâ licet observare primum parentem nostrum non immortalem secundum materiam creatum fuisse; verùm ut à corruptione & labe originali materiae securus fieret, arborem fructu vitae abundantem Deum in Paradiso statuisse, quo tanquam vindice & assertore contra materiae labilitatem, & caducitatis mortisque servitutem uteretur, à cuius usu & praesentiâ post lapsum & latam mortis sententiam remotus fuit.

CORRUPTIO A QUALITATUM CONTRARIETATE NON PROCEDIT.

Duo itaque tantùm ab initio simplicia Naturae principia, quibus caetera omnia posteriora, nulla anteriora fuere, materia prima scilicet, & sua forma universalis, ex quorum copulâ orta sunt Elementa, tanquam secunda principia, quae nihil aliud sunt, quàm materia prima diversimodè informata, ex quorum mixtione materia secunda conflatur, quae proximè accidentibus subest, generationis & corruptionis vices patitur: Hi sunt gradus, hic ordo principiorum Naturae.

Qui materiae & formae tertium addunt rerum principium, privationem videlicet, Naturam calumniantur, à cuius mente alienum est, aliquod principium fini suo contrarium admittere; finis autem eius in generando cùm sit adeptio formae, cui privatio adversatur, haec de intentione Naturae esse non potest. Veriùs illi, si Amorem Naturae principium agnovissent; materia enim priori orbata formâ novae formae assequendae desiderio flagrat: At privatio nihil aliud est, quàm mera formae absentia, cui propterea augustum principii Naturae nomen non debetur, sed multò magis Amori, qui mediator est inter appetentem & appetibile, inter pulchrum & deforme, materiam & formam.

Corruptio principio generationis longè proximior est, quàm Privatio; cùm illa sit motus materiam per successivos alterationis gradus ad generationem disponens: Privatio autem nihil agit nihil exequitur in opere generationis: at corruptio materiam promovet ac praeparat, ut capax fiat suscipiendae formae; & quasi mediatrix lenocinium exercet, quò faciliùs materia naturae libidinem adimpleat, atque eius ope formae copulam assequatur: Est itaque corruptio causa instrumentalis & necessaria generationis: At privatio nihil aliud est, quam mera principii activi ac formalis carentia; & tenebrae super faciem Abyssi, materiae scilicet informis ac tenebrosae.

Universi harmonia in diversâ & graduali materiae informatione consistit; à ponderatâ enim materiae primae & formae suae mixtione fluxit Elementorum, tum etiam Mundi plagarum differentia; quod paucis, sed verissimis verbis indicavit Hermes, dum id, quod est superius, simile ei quod est inferius, dixit; superiora enim & inferiora ex eâdem materiâ & formâ condita sunt, sed ratione mixtionis, situs & perfectionis differunt, circa quae partium Mundi distinctio, & universae Naturae latitudo versatur.

HARMONIA UNIVERSI.

Materiam primam post susceptam à luce informationem, & rerum distinctionem, totam extra se migrasse, ac in Elementa & ex illis conflata transmissam, totamque in opere Universi perficiendo exhaustam fuisse credendum est; ita ut iam manifestatis, & in lucem editis, quae prius in illâ occultabantur, coeperit tota in ipsis occultari, nec ab ipsis separatam dari posse fatendum est.

Antiquae illius massae confusae, seu materiae primae specimen aliquod nobis natura reliquit in aquâ siccâ non madefaciente, quae ex terrae vomicis, aut etiam lacubus scaturiens, multiplici rerum semine praegnans effluit, tota calore etiam levissimo volatilis; ex quâ cum suo masculo copulatâ qui intrinseca Elementa eruere & ingeniosè separare, ac iterum coniungere noverit, pretiosissimum Naturae & artis arcanum, imò caelestis Essentiae compendium adeptum se iactet.

Simplicia corporum Elementa, ab omni mixtione separata qui quaerit, vano torquetur labore, ingenio quippe humano incognita sunt: quae enim Elementa vulgò habentur, nequaquam simplicia, imò inter se inseparabiliter mixta sunt. Terra, Aqua, Aër partes integrantes universi sunt veriùs, quàm Elementa, sed rectè eorum matrices dici convenit.

Contents

Sign in to save your reading →