Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.

← ExitThe Summary of Physics Restored
The 245 Canons

A luce igitur materia prima, tum etiam Elementa informationem suam receperunt; & ita per communem luminis naturam, quasi iure sanguinis, strictissimum inter se amorem, non odium & pugnam, ex vulgari sententiâ, contraxerunt, seque mutuo necessitudinis vinculo amplexa sunt, ut in varia mixtorum corpora, secundum species suas coalescant. Lux autem Solaris priori longè potentior est forma formarum, sive forma universalis, quae omnes formas naturales in opere generationis, in materiam dispositam & rerum semina infundit: quodlibet enim individuum naturae lucis scintillam in se recondit, cuius radii virtutem activam & motricem semini occultè suggerunt.

LUX EST FORMA UNIVERSALIS.

Totam materiae primae portionem, quae huic plagae inferiori addicta fuit, tum etiam Elementa, quae ex ipsâ fluxerunt, tenui primae lucis tincturâ ab initio imbui necesse fuit, quò maiori potentiorique luci suscipiendae in mixtorum informatione apta fierent: Sic ignis igni, aqua aquae, & lux luci, quia homogeneae naturae sunt, perfectè uniuntur ac coeunt.

Ex situ & efficaci Solis virtute licet inferre, eum cordis vice in Universo fungi, ab eo enim vita in omnes partes defluit; lux quippe vitae vehiculum est, imò fons & causa proxima; & viventium animae sunt radii lucis caelestis, qui vitam rebus inspirant; solâ hominis animâ exceptâ, quae lucis supercaelestis & increatae radius est.

Deus triplicem divinitatis suae imaginem in Sole expressit, primam in Unitate; neque enim Solem multiplicem Natura, sicut nec Deorum pluralitatem Divinitas patitur, ut sic ab uno fluant omnia. Secundam in Trinitate, seu triplici munere; Sol enim tanquam Dei vicarius omnia naturae beneficia distribuit per lucem, motum & calorem, inde vita, quae supremus & perfectissimus est in Mundo nostro Naturae actus, ultra quem progressus non fit, sed regressus: A luce autem & motu calor procedit, sicut tertia à prima & secunda Trinitatis persona. Postremò Deus qui est lux aeterna, infinita & incomprehensibilis, per solam lucem seipsum exprimere & Mundo exhibere potuit. Nemo itaque miretur, cur Sol aeternus praestantissimam suiipsius imaginem, cuius ipse sculptor fuit, Solem caelestem tantis dotibus decoraverit; in eo enim tabernaculum suum posuit.

Sol lucidum est divinae gloriae speculum; illa enim cùm supra materialium creaturarum sensus viresque attollatur, speculum sibi condidit, cuius splendore aeternae suae lucis radii in omnia sua opera reflecterentur, & per reflexionem innotesceret: divinum quippe lumen immediatè intueri mortali naturae prohibitum est. Regius hic divinitatis oculus est, qui praesentiâ suâ libertatem ac vitam supplicibus indulget.

Postremus opificis labor, tanquam operis umbilicus aut corollarium, homo tandem prodiit, mundanae fabricae compendium, & divinae naturae imaguncula. In partem sextae lucis & totius operis novissimam eius ortum distulit creator, ut dives universae naturae supellex, omniaque superiorum & inferiorum munera in humanam naturam, tanquam in alteram Pandoram, confluerent. Sic rebus Universi iam ordinatis, operis complemento, qui solus deficiebat, additus est homo; quò Natura multiplici luce robustior facta mundiora elementa in temperamentum perfectum contribueret; & limus purior ad vas fictile tam exquisitum effingendum haberetur. Talem globus inferior eiusque incolae rectorem postulabant, ut obsequii iugum non detrectarent.

HOMINIS CREATIO.

Sexto à creatione, tertio ab ortu Solis die è terra surrexit homo; quo productionis tempore & dierum numero summum mysterium adumbratum est: quemadmodum enim quarto die creationis in unum Solis corpus universum caeli lumen coactum fuit; à tertio autem die nati Solis, qui sextus fuit creationis, terrae limus vitae spiraculum suscepit, & in hominem viventem, Dei imaginem, surrexit: Sic die quarto, millenario videlicet, ab origine mundi Sol increatus, divina scilicet natura infinita & nullis terminis ante comprehensa, humani corporis claustro comprehendi, & quodammodo terminari voluit: Tertio autem die sive millenario; mille anni siquidem coram Deo, sicut dies unus, computantur; post primum Solis illius ortum sive adventum, & circa finem sexti diei, nempe millenarii à creationis tempore, fiet gloriosa humanae naturae resurrectio in secundo supremi iudicis adventu; quod etiam per beatam illius tertiâ die resurrectionem nobis indicatum fuit. Sic arcanam Mundi aetatem & fata sub eius genesi occultavit Propheta.

Licèt Omnipotens, ut ei placuit, Mundum creaverit, imò in momento & solo nutu illum, si libuerit, è tenebris in lucem eduxerit; dixit enim & facta sunt omnia; ordo tamen creationis principiorum & Naturae successivae secundum prius & posterius, antequam natura creata esset, in mente divinâ descriptus erat, quem ordinem potiùs quàm ipsum creationis opus in suâ genesi exposuisse videtur sacer philosophus.

Informationis materiae primae ratio generalis triplex in principio fuisse videtur; in quâ portione enim materiae lucida forma irrationalis fuit, & citra ullam proportionem longè superior, ut in caelo Empyreo, ubi primum lux materiam delibavit, tunc forma virtute penè infinitâ praepollens materiam suam absorpsit, ac in naturam ferè spiritualem, & ab omni accidente liberam transtulit.

INFORMATIONIS MATERIAE PRIMAE RATIO TRIPLEX.

Contents

Sign in to save your reading →