Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.
MATERIA ET FORMA SUNT ANTIQUISSIMA RERUM PRINCIPIA.
* cap. 1. gen.
Spiritu enim Dei, qui divinitatis splendor est, in ipso creationis momento super aquas, id est, super humidam & opacam Abyssi faciem effuso, lux statim apparuit, quae partem eminentiorem & subtiliorem materiae in ictu oculi invasit, lucidâque circumferentiâ quasi limbo, eam sepsit; veluti coruscatio, quae ab Oriente in Occidentem lumen igneum iaculatur; aut flamma, quae celerrimè fumum proximum accendit: Sic prima dies orta est, pars autem tenebrarum inferior luce vacua, nox remansit; ita in diem & noctem divisae sunt tenebrae.
De Caelo illo primo, formali principio, non enunciatur fuisse inane, vacuum, & tenebris obsitum, quod satis indicat, Caelum illud imprimis expansum illicò luce distinctum fuisse à massâ tenebrosâ subiacentî, propter vicinitatem gloriae & Maiestatis Divinae, & praesentiam spiritus luminosi ab ipsâ fluentis.
Duo itaque rerum principia ab initio creata fuerunt, unum luminosum & spirituali naturae proximum, alterum omninò corporeum & tenebrosum; illud ut esset principium motus, luminis & caloris; istud verò principium stuporis, opacitatis & frigoris; illud activum & masculeum, istud passivum & foemineum: ex parte prioris, motus ad generationem in Mundo elementari, unde vita: ex parte posterioris, motus ad corruptionem, unde mors initium trahit: Hic est uterque mundi inferioris limbus.
Quoniam autem Amor totus extra se porrigitur, divina Natura solitudinis impatiens, & pulchritudinem suam in lumine iam creato, tanquam in speculo mirata, in eius extensionem & simulachri sui multiplicationem exardescens lumen illud protendi & propagari iussit: Tunc lumen, spiritu igneo à mente divinâ progresso, ac se in gyrum volvente, coepit in proximiores tenebras agere, illisque debellatis ac deorsum, centrum versus depressis, illuxit secunda dies, & substitit secunda luminis mansio, sive caelum secundum, totam regionem aetheream complectens, in cuius plagâ superiori tot faces postea sparsae & affixae sunt; in inferiori autem septem errantia sydera ex ordine sita fuere, quae lumine, motu & influxu suo naturae subiacentî, tanquam rectores & praefecti, legem dicerent.
Et ne quid operi tanto in mente divinâ iampridem exarato deficeret, idem Spiritus igneo & micante gladio tenebras condensatas, umbramque ex adverso subterlabentem profligavit, & in centrum abyssi detrusit, sic postremum caelorum spatium lumini pervium factum est, quod aërem, sive caelum inferius rectè dicimus; tertia tunc dies effulsit: Tenebrae autem, quae totam abyssi faciem in principio obumbrabant, à mine superveniente in regionem infimam per triduum depressae ita condensatae sunt, propter spatii angustiam & frigoris constrictionem, ut in aquae naturam & molem ingentem migraverint, librato in medio aquarum firmatoque ex faece & crassiori abyssi materiâ, in solidum & opacum terrae corpus, totius opificii nucleo & centro, quasi tenebrarum valle ac tumulo. Postmodum, Spiritu impellente, aquae à terrae facie ad eius latera circumvolutae recesserunt, & apparuit Arida, ut infinita penè plantarum genera in lucem ederet, totque animalium species, hominem potissimum caeteris praedominantem hospitio exciperet, illisque victum, homini verò amplam rerum supellectilem exhiberet. Terra itaque & Aqua in unum globum desierunt, cuius propter densitatem opacitas, sive umbra, Abyssi tenebrosae imago totam Aëris viciniam Soli oppositam continuò obsidet ac involvit; persequentem enim lucem pari spacio adversa refugit, &
Labenti similis semper fugitiva recedit.
Lucem autem illam, quae, profligatis & demersis tenebris, omnia Abyssi spatia sparsim occupaverat, in lucentem & nobilissimum egregiae magnitudinis & formae Solis globum contrahere summo opifici visum est, ut quo contractius lumen, eò etiam efficacius esset, & radios potentiùs iacularetur; tum etiam ut lux creata, proxima divinae gloriae natura, ab unitate increatâ procedens, per unitatem in creaturas effunderetur.
SOLIS CREATIO.
Ab illâ face Mundi luminosâ lucem mutuantur caetera omnia corpora: quam enim in Lunae globo opacitatem sensu deprehendimus, propter Terrae vicinitatem, & eius umbrae extensionem, similem in caeteris globosis corporibus credere verisimilitudo suadet, licèt percipere distantia prohibeat: Prima siquidem & omnium sensibilium praestantissima Natura lucis fons Unitati debebatur, à quâ spiraculum vitae haec inferiora susciperent; Unde optimè philosophus, Sol & homo generant hominem.
Non citra probabilitatem philosophorum nonnulli, animam Mundi in Sole, Solem autem in medio Universi constituerunt; aequitatis enim & Naturae ratio postulare videtur, ut aequali spatio Solare corpus distet à fonte & origine lucis creatae, Caelo Empyreo nempe, & à centro tenebroso Terra, quae totius opificii sunt extrema, quò fax Mundi, tanquam natura media, & utriusque extremorum conciliatrix, in medio sedem habeat, unde commodiùs à summo cardine immensas virtutum opes suscipiat, & in pari distantiâ ad imum transmittat.
Ante lucis creatae in Solare corpus contractionem, Terra in solitudine penè ociabatur masculum expectans, ut ex eius copulâ praegnans facta omne genus animalium pareret; hactenus enim effoetos & quodammodo imperfectos foetus, vegetabilia nempe, enixa erat; debilis quippe & impotens sparsae lucis calor humidae frigentique materiae praedominari, neque ulteriùs vires suas extendere potuerat.