Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.
* cap. 1. & 2. lib. 2. de ortu & interitu.
Meliùs Philosophus, si materiam illam primam à contrariorum pugnâ vindicasset, eamque à repugnantiâ liberam agnovisset, cùm ne quidem ipsis Elementis ulla inhaereat contrarietas, quae à qualitatum intensione resultat, ut ignis & aquae communi experientiâ docemur, quibus quicquid inest oppositi ab intensione qualitatum procedit: At in veris rerum Elementis, quae in mixtorum generatione coeunt, nequaquam illae qualitates, quae illis remissè insunt, sibi invicem adversantur; temperata enim contrarietatem non admittunt.
Thales, Heraclitus, & Hesiodus Aquam, primam rerum materiam esse existimaverunt; quorum opinioni sacrae Geneseos scriptor assentiri videtur, illam abyssum & aquam vocitans; per quam non aquam nostram, sed quasi fumum, aut vaporem humidum & tenebrosum, huc illuc errantem, & sine ulla lege incerto motu actum, intellexisse suspicio est.
* De variis Philosoph. opinionibus.
* cap. 1. Genes.
De antiquo illo rerum principio quid certi decernere in promptu non est; cùm illud in tenebris creatum nondum in lucem ingenii humani emerserit; quamobrem quaecunque de illo Theologorum, tum etiam Philosophorum turba censuit, talia sint, necne, solus Naturae author novit; quod verisimilius est, de obscuris dicenti venia debetur.
Antiquissimum aliquod, sed obscurum & ineffabile principium materiale improprio nomine Hylam dictum, materiam primam praecessisse nonnulli Rabinorum opinioni assentientes crediderunt, quod non tam corpus, quam umbram immensam; non tam rem, quam rei imaginem opacissimam, aut Entis larvam quandam fuliginosam, noctem tenebrosissimam, tenebrarum latibulum dici convenit, quod actu nihil, potestate omnia mens humana nisi somnians sibi valet fingere. Anceps illud principium, Orcum illum tenebrosum imaginatio non aliter nobis exhibere potest, quam à Naturâ caeco Solis lumen aures indicant.
MUNDI CREATIO.
Ex remotissimo illo principio Abyssum quandam caliginosam, informem ac indigestam, proximam Elementorum & Mundi materiam Deum eduxisse ac creasse iisdem visum est: Molem autem hanc modò terram inanem & vacuam, modò aquam sacra pagina nuncupat, licèt actu neutra esset, sed utraque potestate ac destinatione; illam fumo aut vapori tenebroso haud dissimilem fuisse licet coniicere, cui stupens quidam spiritus frigoris & tenebrarum inerat.
Divisio aquarum superiorum ab inferioribus in sacrâ Genesi expressa, facta videtur separando subtile à spisso, & tenuem quasi spiritum à fuliginoso corpore: id opus fuit spiritus luminosi à divino verbo prodeuntis; lux enim, quae spiritus est igneus, segregando heterogenea, densiores tenebras à viciniori ac eminentiori plagâ deorsum versus profligavit, materiamque homegeneam, tenuiorem & spiritui proximiorem colligendo, in lumen immortale, quasi oleum incombustibile ante divinae Maiestatis thronum accendit: Caelum illud Empyreum est, medium inter mundum intelligibilem & materialem, quasi utriusque Horizon & finitor; à superiori spirituales dotes suscipiens, & inferiori proximo caelo medio nempe communicans.
Abyssum tenebrosam, seu materiam mundi proximam, aqueam, sive humidam esse ratio exigebat, quò attenuari commodiùs, & per attenuationem universa caelorum & totius fabricae moles fluxu materiae diduci, & in corpus continuum extendi posset; fluere enim humoris proprium est, omnisque corporis continuitas solius humoris beneficio debetur; humor enim Elementorum & corporum gluten est ac ferrumen: Ignis verò in humorem agens calefaciendo illum rarefacit; calor siquidem est ignis instrumentum, cuius ope duo opposita uno eodemque labore operatur; humidam quippe naturam dum à terrestri separat, illam rarefaciendo hanc condensat: sic per heterogeneorum separationem fit homogeneorum congregatio: Hac arte protochimicâ spiritus increatus Mundi faber confusas rerum naturas distinxit.
Spiritus Mundi Architectonicus à duobus principiis universalibus creationis opus inchoavit, unum formale fuit, alterum materiale; quid enim aliud verba illa Prophetae sonant (In principio creavit Deus caelum & terram &c.) quam quod Deus in principio informationis materiae, eam in duo summa distinxit principia, nempe in principium formale & materiale, caelum videlicet & terram: terrae autem nomine ipsam tenebrosam & nondum formâ indutam aquarum & abyssi massam intelligi verba sequentia indicant (Terra autem erat inanis & vacua, & tenebrae erat super faciem abyssi &c.) quam creator caelo supremo, Empyreo nempe, inclusit ac terminavit; quod in Natura primum principium formale est, licèt remotum.