Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.

← ExitThe Summary of Physics Restored
The 245 Canons

Ordo Naturae nihil aliud est, quam series explicata legum aeternarum, quae à summo Principe sancitae, ac innumeris suis variae naturae populis, in multiplici paginâ exaratae & conscriptae fuerunt; quarum auspiciis moles Universi motus suos peragit; extremas novissimi voluminis oras vita & mors per vices occupant, caetera motus ad alterutrum.

Mundus est quasi opus fabrile in orbem giratum: partes eius quasi cathenae annuli se mutuis amplexibus stringentes: Natura tanquam vicaria in medio sita, rerum vices exercens: Opifex ubique praesens quasi faber attritas continuò reparans.

MUNDUS.

Mundi universitas ut triplici natura constat, sic triplici regione distinguitur, supercaelesti nempe, caelesti, & subcaelesti: Supercaelestis, quae intelligibilis dicta, omnium suprema, omninò spiritualis & immortalis est, divinae Maiestati proxima. Caelestis medio loco sita, quae perfectissimorum corporum sortem nacta, spiritibus abundans virtutes innumeras, vitalesque auras per rivulos spirituales effundit, corruptionis impatiens, mutationis tamen, absolutâ quandoque periodo, non expers. Denique subcaelestis, quae vulgo Elementaris nuncupata, infimam mundi plagam obtinet. Haec tota corporea ex se cùm sit, spiritualia dona & beneficia, quorum supremum in vita positum est, precariò tantùm caeloque repensura possidet. In sinu eius generatio nulla sine corruptione, ortus nullus sine interitu.

Lege creationis cautum est, ut inferiora mediis, media superioribus, superiora autem supremo rectori suo ad nutum immediatè obsequantur: Hic est totius universi ordo & symmetria.

Soli rerum creatori, ut ex nihilo licuit, quaecunque placuit, creare; sic eidem soli creata in nihilum vertendi ius competit: quicquid enim entis aut substantiae charactere signatum est, ab eo deficere, & ad non ens reflecti Naturae lege prohibitum est: Nihil itaque in Mundo mori, sed omnia transire & immutari rectè statuit Trismegistus: Ex Elementis siquidem componuntur mixta, quae iterum per naturae rotam in sua Elementa resolvuntur.

Huic accedit uti quicque in sua corpora rursum Dissolvat natura; neque ad nihilum interimat res.

* In Pimandro.

* Lucret. lib. 2.

Materiam quandam primam, Elementis antiquiorem crediderunt Philosophi, sed illam quia parum cognoverunt, parum etiam & tanquam in nube explicarunt; ut sit qualitatum & accidentium expers, primum tamen eorum subiectum: quantitate vacua, per quam tamen omnia quanta sunt: simplex, contrariorum tamen sedes: sensibus incognita, sensibilium tamen basis: ubique extensa, nullibi tamen percepta: formarum semper cupida, nullius tenax: Corporum omnium radix, quae tamen sola mentis operatione concipi, nec sentiri potest: denique actu nihil, potestate omnia. Ita fictitium & umbratile naturae fundamentum posuerunt.

MATERIA PRIMA.

Cautiùs Aristoteles, qui licèt mundum aeternum crediderit, materiam quandam primam & universalem indicavit, cuius anfractus fugiens sobriè & ambiguè de ea disseruit; ut melius esse dicat facere unam eandemque rerum omnium materiam inseparabilem, quae tamen ratione differat; ex qua prima corpora & caetera, quae sensu percipiuntur, constent, primumque esse eorum principium, eamque ab illis inseparabilem, sed semper cum repugnantiâ copulatam; quae contrariis subiiciatur; ex qua Elementa oriantur.

* cap. 5. lib. 1. de ortu & inter.

Contents

Sign in to save your reading →