Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.

← ExitThe Summary of Physics Restored
The 245 Canons

Qui innumeram penè cælestium corporum multitudinem ad globi terrestris, eiúsque ciuium vtilitatem, tanquam ad finem suum creatam fuisse existimant, hallucinantur; longè enim nobiliores augustiorésque naturas vilioribus, & deterioribus mancipari naturalis ratio prohibet. Annô verisimilius est quemlibet globum Mundum singularem constituere, totque mundos, velut diuini æternique imperij feudos in vasto Ætheris spatio diffusos, eóque medio tanquam communi vinculo inter se colligatos suspendi, multiplicibusque illis naturis totius vniuersi amplitudinem constare? quæ licet inter se plurimùm naturâ & loco dissitæ sint mutuo tamen amore ita consentiunt, vt perfectam in vniuerso harmoniam efficiant: cælum autem communis est omnium area, circa perfectiora tamen corpora longè purius, ideoque spirabile tenuissimum, & corpus vtcunque spirituale interiacet, ac interiecta spatia implet, vt varias tot naturarum affectiones, arcanásque virtutes ab illis iugiter emanantes facile suscipiat, susceptásque aliis, licèt remotissimis, celerrimè communicet; est enim cælum vehiculum Naturæ, quo mediante omnes vniuersi ciuitates inter se commercium exercent, participésque facultatum suarum inuicem fiunt: ita potentissimo amoris necessitudinisque vinculo, quasi virtute quadam magneticâ, inter se deuinciuntur.

TERRÆ GLOBVS INTER ASTRA.

Terræ globum non minùs inter astra, quàm Lunam, numerari quid prohibet? vtrumque enim corpus naturâ suâ opacum est; vtrumque lumen à sole mutuatur: vtrumque est corpus solidum & radios solares reflectit; vtrumque spiritus & virtutes emittit; vtrumque in cœlo siue aëre suo pendulum est: de motu dubitatur; verum ad quid motus Terræ necessarius? quidni etiam ipsa inter tot fixa corpora stabit? Et suos forsan habet incolas Luna, supra fidem enim est tam immensas Orbium moles ociosas & steriles degere, quas nullæ creaturæ incolant, quarum motus actiones & labores in solius globi huius infimi vilissimique commodum vergant; cum Deus ipse solitudinis impatiens per creationem extra se migrans totum se in creaturas effuderit, eisque multiplicationis legem dixerit. Annon diuinæ bonitati & gloriæ proximius est, vnicam totius vniuersi fabricam, velut imperium variis plurium Mundorum naturis, quasi prouincijs aut ciuitatibus decoratum profiteri? mundos autem ipsos tot innumerorum diuersi generis ciuium domicilia esse; eaque omnia ad summam æterni sui conditoris gloriam creata?

Solem autem quasi lampadem immortalem in medio aulæ summi Principis suspensam, omnes eius angulos & recessus irradiantem; aut tanquam diuinæ Maiestatis vicarium omnibus vniuersi creaturis lucem, spiritum ac vitam infundentem quis non venerabitur? Æquum enim erat Deum à materia remotissimum materialia sua opera per organum quasi medium aliquod materiale præstantissimum, ac spiritu viuifico refertissimum tractare & regere, sensibilibusque creaturis & populis sensibilem etiam Monarcham præficere.

Neque hæc plurium orbium siue Mundorum doctrina sacræ paginæ repugnat, quæ nobis Mundi huius nostri tantùm genesim exhibet, omnia ferè de illâ mystico magis quàm aperto sermone referens; cæteras vniuersi naturas solummodo delibans, vt imbecillibus hominum animis curiositatis vitio & scientiæ cupidine dudum lapsis plus admirari, quàm cognoscere liceret. Illa veritatis obnubilatio, illæ mentis humanæ tenebræ pars pœnæ peccati fuerunt, cuius causâ paradisi voluptate, scientiarum deliciis, Naturæ cœlestiumque cognitione excidit homo; vt qui ad prauum prohibitæ scientiæ desiderium se extulerat, per iustam etiam concessæ priuationem deprimeretur; sicque inductâ scientiarum multiplicitate ac confusione, veræ scientiæ, quæ vna omnium rerum erat, amissione plecteretur: Cherubin ille est Paradisi custodiæ præfectus, igneo gladio imminens, luminis sui fulgore conscias hominum mentes obcæcans, & ab arcanis Naturæ Vniuersique veritate arcens.

Diuinitas cùm sit vnitas perfectissima, duobus tamen quodammodo constare & absolui videtur, nempe intellectu & voluntate: Per intellectum omnia ab æterno cognoscit: Per voluntatem omnia operatur, vtrumque absolutissimè. Scientia & sapientia ad Intellectum pertinent; bonitas autem, iustitia, clementia, & cæteræ virtutes, quæ morum apud nos habentur, ad voluntatem spectant; imò & ipsa Dei omnipotentia, quæ nihil aliud est, quàm voluntas omnipotens. Intelligibiles naturæ, nempe angelica & anima humana; quæ Diuinitatis sunt imagunculæ, duabus etiam illis facultatibus ad pondus suum & mensuram præditæ sunt; intellectus enim in illis est organum scientiæ, Voluntas operationis, nec aliquid vltra possunt.

FINIS.

Contents

Sign in to save your reading →