Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.
Naturæ motus continuus ac indefessus est, non minùs in partibus quàm in toto; agit enim illa semper, ocij impatiens, adeo vt si momento quiesceret, rueret fabrica vniuersi, quæ legi motus perpetui mancipata est, neque etenim terra stans, mare pacatum, aër tranquillus, quia moueri non percipiuntur, propterea omninò quiescunt; non secus ac homo dormiens, quies illa actionis remissio est, non amissio vel cessatio: Natura introrsùm agit, quocunque tempore organa sua mouet, nec ab actione vnquam desistit: ipsa etiam cadauera motum corruptionis patiuntur; viuentia autem, licèt non locali, organico tamen motu aguntur.
Natura vniformiter & ordinatè machinam vniuersi mouet, ita tamen vt inæqualia & dissimilia inæquali & dissimili motu verset: hanc inæqualitatis legem æquitas Geometrica postulat: Ita omnium corporum cælestium motus æquales dici possunt ratione Geometricâ, habitâ nempe ratione differentiæ magnitudinis, distantiæ & naturæ eorum.
Natura in operibus suis informandis & regendis non minùs ingeniosa quàm potens per vias versatiles & operationes erraticas certum suum finem consequitur, quod in terræ fœtibus producendis maximè patet; inæquali enim temperie elementa tractans fœcundo semine Terræ vterum, hiemali potissimùm tempore replet, Vere partum facilem procurat, Æstate fructus maturat, Autumno verò caducos facit.
Diuersitas autem illa præsertim ex solis accessu & recessu ab Vniuersi creatore ad eum finem instituto procedit; Solem enim elementorum moderatorem idem constituit, vt ex variâ & inæquali eius distantiâ, inflexione & reflexione diuersum & inæquale temperamentum experirentur; & ita per diuersa tempora Naturæ dissimilia agenti succurreretur, ac per temporum vices ipsa vicissitudines suas adimpleret. Hæc naturæ varietas sagaci philosophi serium opus tractantis consideratione digna est.
Cælestia corpora licèt alterationis labem non patiantur: dissimilis tamen eorum propensio, & varij errantium motus, qui eorum situm & distantiam inter se & cœli figuram mutant multiplices in hanc elementarem plagam mutationes inducunt, & affectiones inspirant; ita vt cereas elementorum naturas variè fingant & inclinent, ac continuo suo influxu fermentare non desinant.
COELVM VNIVERSVM CONTINVVM EST.
Vniuersa cœlorum substantia partes continuas habet, non contiguas. Nemo itaque sibi fingat Mundum opus artis esse, quod Naturæ est, quæ in sphæras & circulos sectionem non patitur: qui primi enim in orbium & circulorum pluralitatem ætheream regionem diuiserunt, magis docendi facilitatem, quàm doctrinæ veritatem sibi proposuerunt; vnitatis siquidem studiosa diuina Natura, quæ vnitas est multiplicitatem refugit, nec plures cœlos materiâ separatos & superficie distinctos illam condidisse existimandum est, cùm vnicum materiæ continuitate corpus, partium tamen dignitate & virtute diuersum, ei sufficere potuerit. Neque obstant leges motuum siderum, quas quia ignoramus, laruatam Astrologiam nobis fingimus diuinámque potentiam mentis nostræ imbecillitati audacter submittimus; quamuis cœli continuitas astrorum motui non aduersetur, legésque suas humanæ rationi congruas suppeditare possit.
Primum aliquod mobile supra cœlos esse, cuius motu rapidissimo cæli inferiores quotidie rotentur, non tam diuinæ sapientiæ inuentum, quàm humanæ ignorantiæ subsidium est: si enim primo illi motori principium motus assignamus, cur idem globo cælesti denegamus? quare cœlo externam motus causam frustrà fingimus, quæ intrinseca esse potest?
Quemadmodum infirma hæc vniuersi prouincia mediæ imperio subiecta est, sic media, ætherea nempe, à supremâ & supercælesti iura & vicarium munus accepit: Cœlum quippe Empyreum & chorus intelligibilium cælesti ordini susceptas successiuè ab Archetypo virtutes inspirant, naturásque illas sibi proximè subiacentes, tanquam prima Mundi materialis organa non sine concentu mouent; quo motu inferiora etiam commota vices suas, quasi choreas ad numerum exercent, & quicquid optimi habent, à surioribus mutuantur.
INTELLIGENTIÆ.
Intelligentiæ autem à diuinâ mente, tanquam à fonte luminis æterni proximè secundùm ordines suos illuminantur, quo lumine, velut pabulo immortali vescuntur, ac in eo, quasi in speculo diuinæ Maiestatis nutus & mandata legunt, suscipiunt, ac in obsequij gloriam accenduntur. Hæc est triplicis naturæ Vniuersi ratio ac vnio, cuius vinculum & nodus Herculeus est amor diuinus. Sic ternario absoluitur vniuersa hæc Respublica mundana, cuius creator nequaquam pars est; non secus ac vnitas neque numerus est, neque pars numeri, licèt omnem numerum constituat, sed numeri principium est ac mensura; neque Musicus aut citharœdus concentus pars est, sed author.
MVNDI PLVRES IN VNIVERSO.