Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.
Calidum innatum & humidum radicale diuersi generis sunt; illud enim totum solare & spirituale est; istud verò media natura inter spiritualem & corpoream, vtramque; Ætheream nempe & Elementarem participans: Illud ex ordine superiorum, istud magis inferiorum, in quo primum cœli & terræ coniugium celebratum est, per quod Cœlum etiam in centro terræ habitat. Falluntur itaque qui calorem innatum & humidum radicale confundunt, non minus enim inter se discrepant quam fumus & flamma; lux Solis & aër, Sulfur & Mercurius: in mixtis siquidem humor radicalis est sedes & pabulum ignis innati & cœlestis, vinculum eius cum elementari corpore: at vis illa ignea est forma & anima mixtorum. In seminibus humor ille est immediatè custos & capsula spiritus illius ignei in semine incarcerati, donec calore aduentitio in matrice aptâ ad generationem promoueatur. Substantia denique illa radicalis in quolibet mixto est officina Vulcani; focus in quo custoditur Ignis ille immortalis, qui primus motor est omnium indiuidui facultatum.
Humidum illud radicale est balsamum catholicum, Elixir Naturæ pretiosissimum, Mercurius vitæ à Naturâ perfectè sublimatus, cuius dosim cuilibet supellectilis suæ indiuiduo ad iustam lancem trutinatam diues propinauit Natura. Qui tantum thesaurum in corde ac fœtuum Naturæ recessu abstrusum eruere, elementorumque inuolucris obumbratum aptè explicare meruerit, summum vitæ humanæ subsidium ac pretiosissimam panacæam se adeptum esse glorietur.
PRIMA ET SECVNDA RERVM EXEMPLARIA.
Prima rerum exemplaria in cælestibus Naturis primò cælata, porrò ad inferiores transmissa fuisse rationis & creationis ordo postulat; illic autem longè perfectiora existunt, tum propter maiorem materiæ tenuitatem & præstantiam, cùm etiam propter viciniores æternitati sedes: Apud nos autem multò ignobiliora, quia in crassiori & viliori materiâ sculpta, & ab æterno suo principio remotiora sunt. Nihil itaque in hoc extremo Mundi margine transcriptum est, quod priùs in cœlesti latitudine descriptum non fuerit; neque vlla inferiorum naturarum species est, quæ consentaneæ cuiusdam superioris dominium non agnoscat, occultumque eius sigillum & signaturam insitam non habeat: sic inferiora à superioribus dependent.
VNIVERSI HARMONIA.
Mundus ambiguæ naturæ quasi animal est, vtroque sexu enim pollet; pars superior, cælestis nempe, actiua & masculina; hæc inferior elementaris passiua & fœminina est: Terræ globus vterus est, quo prolificum Cœli semen excipitur & fouetur: à parte masculi vita & robur effluunt, à parte fœminæ corruptio & mors in generata prorumpunt.
Cum superiora & inferiora corpora ex iisdem principijs, tanquam parentibus originem traxerint, nec tamen æqualem sortem nacta sint, æquum est illa, quæ in nobiliores substantias & digniora munera exaltata gloriantur, fratribus inferioris sortis, egenis & penuriâ laborantibus opum suarum aliquid largiri, ac ipsorum vitæ & conseruationi consulere: Mundum enim quum ex inæqualibus naturis conflari necesse fuerit, imbecilioribus potentiores opem sponte ferre, virésque languentibus suggerere à diuinâ prouidentiâ cautum est. Sic Amor partium Vniuersi vinculum est indissolubile.
In hâc regione sublunari ex defectu proportionis aut temperamenti Elementorum, siue ratione quantitatis, siue qualitatum, ex nimiâ scilicet intensione aut remissione, morbida laborat Natura, & fit cacophonia in musica naturali, & discrasia in corporibus: Sublatâ itaque illâ Elementorum consonantiâ, quæ ex proportione resultat, & temperamentum constituit, materia & forma totius mixti malè cohærent: perturbatur Natura & confusione perplexa titubat; vnde morbi & tandem mors inordinatam & labantem Naturam inuadunt.
Discordia illa principiorum aut intrinsecam & radicalem causam habet, veluti à semine vitioso, prauâ generatione aut senio: vel extrinsecam & accidentalem vt à nimiâ repletione vel inanitione; vnde manat excessus vel defectus in humoribus & spiritibus: aut etiam à putrefactione, lethali veneno, tabe, mœrore, læsione, vel impedimento aliquo vitæ organis illato, cum similibus, quæ Naturæ vim inferunt.
QVATVOR QVALITATES SVNT HARMONICI NATVRÆ TONI.
Quatuor radicales Elementorum qualitates sunt veluti harmonici Naturæ toni, non sibi inuicem contrarij, sed diuersi, & certis interuallis inter se distantes, ex quorum rationali differentiâ, intensione & remissione fit perfectus Naturæ concentus intellectu perceptibilis, vocali Musicæ, quæ sensu deprehenditur, analogus. Tonus grauis & acutus, licèt extremi sint in Musicâ, contrarij non sunt, sed termini mediorum, qui interiacent, & diuersâ ratione à duobus illis extremis componuntur & temperantur: Sic caliditas & frigiditas, siccitas & humiditas extremæ qualitates sunt in Naturâ, non propterea contrariæ, sed mediarum & interiacentium qualitatum termini, ex quorum mixtione & temperamento mediæ procedunt.
NATVRÆ MOTVS.