Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.

← ExitThe Summary of Physics Restored
The 245 Canons

VITRVM FIT EX HVMIDO RADICALI.

Experientia humidi radicalis in cineribus occulti arcanum vitrarios rerum Naturæ imperitos docuit; ex cineribus enim pungentis flammæ suæ fusoriæ acumine vitrum eliciendo occultum faciunt manifestum, vltra quod neque artis, neque ignis vires materiam protendere aut eliminare possunt: cineres autem fluere necesse est, vt fiat quantitas continua & corpus solidum, quale est vitrum; fluxio autem sine humore nequaquam fieri potest. Humidum itaque illud à materiâ suâ inseparabile tandem in nobile illud corpus diaphanum quasi æthereum terminatur.

HVMIDVM RADICALE CINERI INHÆRET.

Salium è cineribus extractio, in quibus summa mixtorum est virtus, tum etiam agrorum vbertas stipularum incendio & incineratione aucta humorem illum ab igne illibatum radicale generationis principium & Naturæ basim esse certissimo sunt indicio, licèt virtus illa solitaria & inefficax in ipsis cineribus lateat, donec à Terrâ communi principiorum Naturæ matrice suscepta occultam, generationi & multiplicationi consentaneam facultatem explicet; vt etiam in rerum seminibus moris est.

Balsamum illud radicale est Naturæ fermentum totam corporis massam inficiens: tinctura est indelebilis & multiplicans, siquidem penetrat & tingit etiam fœdiora excrementa, quæ frequens ex ipsis fit generatio, licèt imperfecta, argumento est; tum etiam agrorum stercoratio imperitis agricolis satis nota, vt torpentes agri ad creditum cum fœnore domino exoluendum vrgeantur.

HVMIDVM RADICALE EST RADIX MVNDI MATERIALIS.

Radicem illam Naturæ, mixto suo in ruinam verso, superstitem, materiæ primæ informatæ ac diuino lucis caractere signatæ quoddam vestigium ac portionem purissimam & immortalem existere suspicio est: Indissolubile quippe est antiquissimum illud materiæ primæ & formæ suæ matrimonium, à quo cætera corporea elementa originem traxerunt. Quin etiam incorruptibilem corruptibilium basim & radicem quandam cubicam, semper stantem & immortalem in profundo corporum occultari necesse fuit vt sit constans & perpetuum materiale principium vitæ potentiam & aptitudinem habens, circa quod, tanquam circa axem immotam fiat elementorum & rerum vicissitudo: Et si liceat in obscuris aliquid vero propius coniicere, substantia illa immortalis Mundi materialis fundamentum est, & immortalitatis eius fermentum, quod in die conflagrationis vniuersæ, purgatis per ignis examen elementis, superfore æternus rerum ponderator præordinauit, vt ex purâ & constanti materiâ opus suum à peccato originali & corruptionis labe vindicatum in gloriam æternam renouet ac restauret.

Basim illam radicalem de genere formarum specialium non esse manifestum est, quia quodlibet indiuiduum singularem & indiuiduam suam formam habet, quæ soluto mixto à corpore recedit, stante nec extincto radicali illo principio, licèt propter absentiam formæ admodum debilitato & parùm efficaci; illi tamen igniculi quidam vitales restant vilioribus & imperfectis fœtibus producendis apti; quæ productio non tam Naturæ, quam materiæ partus est, nitentis, sed sine compari generare non valentis, propter virtutis formalis & specificæ absentiam: Sic cadauer hominis aut equi defectu seminis non hominem aut equum, sed fœtidos vermes & insecta quædam generandi capax est; vnde licet suspicari imbecille illud vitæ principium ex inopia materiæ primæ proficisci, & magis ex familia elementorum inferiorum, quàm superiorum & cælestium esse; illi tamen nonnihil tincturæ lucis inesse.

Exigua siquidem illa prioris lucis scintilla, quæ tenebrosam inferioris abyssi materiam ab initio informauit insectorum generationi sufficere potest; confuso enim & inordinato motu materiam agitat, vt eam de potentiâ in actum debilem perducat; verùm illa hoc igniculo tepescens ac languenti similis masculi magis imagine quàm copulâ corrupta in libidinem proruit, ac legitimo Naturæ fœtui concipiendo impar immunda phantasmata & simulachra quædam animalium, quales sunt vermes, fuci, scarabæi, & similia in excrementis & putridis sibi fingit: Humor itaque ille radicalis est proximum & indeficiens generationis & vitæ subiectum, in quo primùm accenditur Ignis Naturæ & actus formalis in materia bene dispositâ & ordinatâ: In materiâ autem confusâ & inordinatâ, vbi humor ille masculi vicem agit, spurios & illegitimos Naturæ fœtus procurat; nam quæ sine semine specifico fit generatio, magis casu aut errore, quàm consilio Naturæ facta videtur; licèt etiam in illâ quædam obscura & indiscreta actiuorum cum passiuis copulatio intercedat, quæ ad cuiusuis mixti etiam imperfecti productionem necessaria est.

HVMIDVM RADICALE EST MATERIÆ ET FORMÆ VINCVLVM.

Fermentum illud radicale, in mixtorum profundo constanter permanens videtur contracti matrimonij inter lucem & tenebras, materiam primam & formam vniuersalem, inter contraria denique vinculum, sedes & retinaculum formarum in mixtis; secus materia & forma propter aduersas ferè earum naturas non coalescerent; verùm tenebrosa illa materiæ primæ ferocitas & à lumine auersio edomita fuit, & eius odium in amorem conuersum beneficio primæ illius tincturæ lucidæ, quæ aduersa conciliat.

CALIDVM INNATVM ET HVMIDVM RADICALE.

Contents

Sign in to save your reading →