Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.
QVALITATES SVNT INSTRVMENTA NON CAVSÆ ACTIONVM
Corpora naturalia, quæ actiuam vim, occultamque agendi causam obtinent, non per solas qualitates, vt vulgò placet, sed spiritus secretos agunt; neque enim ignis per simplicem caliditatis qualitatem calefacit aut comburit, sed per continuum spirituum & radiorum fluxum: Neque terra aut aqua per solas qualitates frigiditatis & humiditatis refrigerant aut humectant, sed per tenues vapores & spiritus innatos & emissos etiam eminus sensum feriunt: Neque venena per solas qualitates calidas aut frigidas, sed per spiritus maleficos tabem ac mortem seriùs ociùs inducunt. De plantis & herbis idem iudicium ferre licet, quia ipsarum virtutes actiuæ non in qualitatibus, sed in earum essentiâ latent, quam spiritibus locupletem fecit Natura, cuius basis & vires præcipuè sunt circa spiritualia: corpora enim sunt tanquam vmbræ aut rerum indumenta, sub quibus inuisibilis Natura occultatur; qualitates autem cùm sint rerum accidentia, earum essentiam constituere non valent, neque mirabiles earum virtutes agendo explicare, sed sunt tantùm instrumenta actionum & passionum materiæ insita, quibus etiam vtuntur spiritus mechanici siue actionum artifices in agendo; verum illas esse actionum principia & causas efficientes Natura non patitur.
Naturales rerum tincturæ, odores & sapores specialia & spiritualia sunt Naturæ dona, quibus res suas conuenienter ditauit, quæque non tantùm ad ornatum conferunt, aut tanquam extrinseca accidentia illis inhærent; verùm causam insitam & radicalem habent, nec tam accidentia, quàm demonstratiua virtutum interiorum signa dicenda sunt, quibus occultæ & formales rerum signaturæ se produnt.
RAREFACTIO ET CONDENSATIO SVNT NATVRÆ INSTRVMENTA.
Rarefactio & condensatio duo sunt naturæ instrumenta, quibus corpora in spiritus, & spiritus rursum in corpora vertuntur; vel etiam quibus elementa corporea in spiritualia, & spiritualia iterùm in corporea commutantur; has enim vices in mixtis patiuntur elementa. Sic Terra è sinu suo pabulum spirituale vegetabilium radicibus ministrat, quod depastum in caulem, corticem, ramos, frondes, flores, substantiam denique corpoream migrat. Idem Natura in animalibus exercet; nam cibus & potus, quibus illa vescuntur, melior saltem eorum pars in humores, ac tandem in spiritus terminatur, qui per poros se insinuantes carni, neruis, ossibus, & cæteris partibus corporeis agglutinati eas nutriunt & augent, ac per indefessum surrogationis opus labentem naturam reparant. Sic spiritualis & purioris substantiæ portio in spumeum seminis corpus concrescit & coagulatur. Ars naturæ æmula in suis resolutionibus & compositionibus simile experitur.
HVMIDVM RADICALE.
Indiuiduorum vita consistit in rationali & strictâ materiæ & formæ vnione; vtriusque autem naturæ nodus, copula & basis in forti caloris siue ignis innati & humidi radicalis amplexu latet; ignis enim ille formalis est cælestis radius, qui humido radicali vnitur; istud autem est materiæ portio purissima & maximè digesta, ac veluti oleum per organa Naturæ, quasi per alembicos maximè defæcatum, exuberatum, & in naturam spiritualem quodammodo conuersum.
Rerum seminibus plurimum humidi radicalis inest, in quo scintilla quædam ignis cælestis, tanquam in pabulo suo detinetur, quæ in matrice conuenienti omnia ad generationem necessaria peragit. Vbi autem constans caloris principium est, ibi ignis subesse creditur, quia genuinum caloris principium est eius in quo est.
HVMOR RADICALIS EST IMMORTALIS.
Aliquid immortale in humido radicali licet obseruare, quod neque morte euanescit, neque vllis ignis violentissimi viribus consumitur, verum in cadaueribus & combustorum cineribus inuictum remanet.
HVMOR DVPLEX IN MIXTIS.
Duplex humor in quolibet mixto latet, Elementaris & Radicalis: Elementaris, qui partim aqueæ partim aëreæ est naturæ, igni cedit, & in fumum seu vaporem euolat, quo exhausto in cineres corpus resoluitur; illo enim tanquam glutino elementa in mixtione deuinciuntur. Radicalis autem humor ignis communis tyrannidem spernit; neque enim aut martyrio deficit, aut volatu recedit, sed mixto superstes eius cineribus pertinaciter inhæret; quod perfectæ puritatis argumentum est.