Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.
Diuinus Amor seipso contineri non potuit, quin totus extra se in creatione, quasi seipsum multiplicans migrauerit; totum se etiam in conseruatione creaturarum suarum se effundat. Lux quæ proximum diuinitatis exemplar est, diuinum etiam amorem imitatur; corpore enim suo luminoso cohiberi non valet, sed per immensam radiorum multiplicationem in commodum alienum longè latèque diffunditur, ac non tam sibi quàm alijs nata, velut diuinæ charitatis symbolum, quibus potest se communicans in loca etiam remotissima se protendit, nisi à denso corpore intercipiatur.
Lux infinitam Dei naturam nobis etiam exhibet; neque enim lampadis aut candelæ flammula indefesso radiorum fluxu, neque flammæ suæ in infinitum communicatione exhauriri aut minui, stante pabulo, poterit: quot radij, tot riuuli ab ipsâ manant; quantumuis largiatur, quantumuis ei detrahatur, neque exinanitur, neque dispendium patitur; quod soli spirituali naturæ conuenit, & à naturâ corporeâ alienum est. Sic dona intellectualia, quales sunt scientiæ & rerum cognitiones, quæ lumina spiritualia meritò habentur, eius generis sunt, vt frequentissimè communicata semper apud suum possessorem integra maneant. Aliquid diuini lumini inesse fatendum est.
Radij corporis lucidi licèt spiritualis naturæ sint, nihilominus à corpore denso sistuntur, quia aëre pro vehiculo vtuntur, sine quo à nobis percipi non possunt, cuius copulâ ipsi etiam corporei quodammodo fiunt, propterea nisi porosa corpora non penetrant. Sic spiritualia apud nos per medium aliquod sensibile agunt, vt agere deprehendantur. Absente autem corpore luminoso radij etiam recedunt, nec eius præsentiam deserunt, quia ab ipso immediatè fluunt.
Non tantùm per corporis lucidi & radiorum præsentiam, sed etiam absente corpore & radijs subtractis, à spiritu luminoso ab illis exeunte aër eminus lumine inficitur; vt patet in maximâ Solis eclipsi, aut cælo densissimis nubibus, vel etiam noctis tenebris obducto; necnon Sole sub horizonte immerso: neque enim actus ille luminis præsentis, corpore lucido radiísque absentibus, aliunde proficiscitur, quàm à spiritualis luminis accessu & præsentiâ.
CORPVS DIAPHANVM.
Corpus diaphanum, quale vitrum est, radijs solaribus percussum ipsos cogit, ac imaginem Solis in se suscipit, fitque lucidum, & quasi Solis compendium, quod radios etiam suos in partem vlteriorem Soli oppositam emittit; vnde fit vt radij solares vitri concursu refracti ipsum vitrum traiicere & penetrare videantur; quod tamen rê verâ non fit; nam radij propter aërem eis adhærentem circa vitrum sistuntur, solo spiritu lucis transmisso; radij autem qui in alteram partem effunduntur, radij sunt Solis vitrei, siue vitri à radijs solaribus in corpus luminosum accensi.
Omne corpus diaphanum, maximè vitrum, est medium luminis, quia suscipit in se lumen, & susceptum aëri vlteriori communicat: non per aëris luminosi hinc inde transmissionem, quod Naturæ repugnat, sed aliâ duplici viâ; primò quia diaphanum spiritui luminis peruium est, ipsumque in se conceptum transmittit, qui transmissus aëri se insinuat, inde lumen vberrimum: Tum etiam quia ipsum medium diaphanum beneficio luminis accepti fit non modò illuminatum, sed etiam luminosum, & à spiritu lucis diaphanis amico, quasi ellychnium lumine accensum: at omne corpus luminosum luminis effundendi ius & facultatem habet, quod densis & opacis corporibus non licet, nisi per reflexionem.
Meræ etiam mixtorum naturæ spirituales sunt, corpora sunt earum cortices & tanquam testacea vasa; quibus illæ custodiuntur; neque aliter mare istud inferum transfretare, & in hoc abyssi centro hospitari potuissent sublimes illæ naturæ, nisi corporeis elementis alligatæ eorum pondere sisterentur: Illæ per corpora sentiuntur, corpora per illas mouentur, & agunt; sic mutuas sibi præstant operas. Homericæ Iunonis arcanum illud est, quam incudis pondere pedibus adiecto Iuppiter demisit.
Cum vniuersi machina vnicum sit corpus, vnica Natura vniuersalis pluribus naturis ac corporibus, tanquam partibus, per sua media & vincula cohærentibus constans, mirum videri non debet, quod huiusmodi membra forti, licèt arcano, nexu inter se deuinciantur, & mutua sibi conferant auxilia; neque enim relationem tantùm, verum etiam communicationem habent, & commercium quoddam multiplices illæ naturæ exercent; extremæ nempe per medias, mediæ verò per proximas: Per spiritus autem emissarios fit illa communicatio: omnes enim Mundi plagæ, omnes naturæ, etiam indiuiduæ spiritibus abundant, quorum plurimi iugiter effluentes adfluentibus cedunt, & ita per continuos spirituum accessus & recessus fit quædam partium Mundi & naturarum renouatio. Hæc est Naturæ vniuersi scala Iacobo patriarchæ in visione reuelata: illæ sunt Mercurij pennæ, quarum ope ipse Deorum nuncius antiquis mysticè dictus superûm inferorumque limina frequenter adire credebatur.
PRINCIPIA ACTIVA SVNT SPIRITVALIA.
Cuiuscunque generis siue vegetabilium siue animalium principia actiua spiritualia sunt; corpora sunt spirituum organa passiua, quibus illi sensuum facultates exercent, & vires suas multifariam agendo tanquam actionum autores explicant, ita vt vita in genere rectè dicatur concentus actionum, siue actus continuus actionum multiplicitate varius, à fonte spirituali emanans, organis suis corporeis explicatus.
Spiritualis naturæ proprium est agere, corporeæ verò pati: vbi ergo vtriusque fit concursus, vt in mixtis, illa tanquam nobilior agit ac dominatur, hæc patiendo obtemperat; agendi enim vis est insigne dominij, patiendi verò onus seruitutis nota: sic ignis insitus in semine est principium generationis & vitæ, Naturæ Archæus & Oeconomus in materiâ præparandâ & effingendâ, in elementorum mixtione & distributione: Sic forma in mixto vires suas pro imperio exercet, tanquam fons omnium eius actionum: sic cælestium virtutes elementa inferiora, corporeámque materiam disponunt ac sigillant.