Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.

← ExitThe Summary of Physics Restored
The 245 Canons

Spirituales naturas vocant philosophi non solùm eas quæ citra materiam creatæ solo intellectu comprehenduntur, quales creduntur Intelligentiæ, Angeli, Dæmones, verùm etiam quæ licet ex materia originem trahant tamen præ summa tenuitate & nobilitate sensuum examen fugiunt, & merè spiritualibus proximæ, magis ratione, quàm sensu percipiuntur; huiusmodi naturæ sunt aër purus siue æther, influentiæ corporum cælestium, ignis insitus & spiritus seminales, spiritus vegetabiles, animales & vitales, & cætera similia, in quibus ipsa rerum natura verius quàm in crassis corporibus consistit: huiusmodi naturæ à Cælo stirpem trahunt, & ratione sensibilium, nomen & ius spirituum sibi vendicant.

IGNIS NATVRÆ EST SPIRITVALIS

Ignem Naturæ inter spiritualia referre conuenit, nullo siquidem sensuum ex se percipi potest, sed per calorem, aliósque effectus & accidentia in corporibus se prodit, vt patet in animalibus, quibus Ignis Naturæ imperceptibilis calorem sensibilem infundit; at igne illo furtim vitâque simul recedentibus, corpus Elementare siue cadauer integrum & illæsum mixto tamen soluto, remanet. In vegetabilibus autem quia Ignis ille debilior est, sensum eludit, nec sentiri per calorem se patitur.

IGNIS COMMVNIS EST INTER SPIRITVALIA.

Ignem communem de genere spiritualium etiam esse, magis quàm corporeorum ratio conuincit: Si enim corporeus esset, proprium inseparabiléque à se corpus haberet, non minùs, quàm terra, aqua, aër, cæteræ naturæ sensibiles, quæ proprijs suis corporibus consistunt & terminantur, in illis & per illa existunt, vires suas exercent, & sensui se exhibent: Ignis verò proprio corpore sensili caret, alieno tantùm insidet; carbo siquidem ignis non est, sed lignum ignitum, neque flamma ignis est, sed fumus accensus: denique aliena semper prædo ille depascitur; ex præda viuit, quâ deficiente extinguitur, vnde alatur ex se non habens. Præterea corpus corpori additum quantitatem auget, at ignis ligno vel fumo additus id non operatur, neque enim lignum aut fumus per ignis accessionem secundùm quantitatem augetur; vnde palam fit, spiritum magis quàm corpus igneum lignum aut fumum inuadere. Gladius intactâ vaginâ colliquescens, ossa confracta carne illæsâ igneo vibrati fulminis telo, spiritualem ignis etiam fulminei naturam esse satis arguunt: Ignem tamen non omninò immaterialem esse fatendum est, materiâ enim tenuissimâ constat, per quam circumstanti aëri adhæret, vnde à crassiori potest detineri spiritus itaque nomen magis quàm corporis meruit, quia sensibilis quantitatis expers est, neque deprehendi potest, nisi corpus alienum induat.

LVX INTER SPIRITVALIA.

Lucem inter verè spiritualia recensendam esse eius origo conuincit: Ante materiæ primæ informationem & mundi ortum extra Deum nulla lux erat; nascente autem Naturâ ab igneo Diuinitatis Spiritu lux spiritualis in materiam fluere, eíque quasi ellichnio inhærere cœpit; eaque extitit lucis creatio & origo; ille fuit primus diuinitatis actus in materiâ; primum matrimonium creatoris cum creaturâ, spiritus cum corpore. Lux itaque primaria & informans merus spiritus fuit, qui igneâ suâ virtute, quasi calore proximam materiam intensissimè rarefactam lumine suo spirituali accendit, & ita tenebras in lucem conuertit. Cælum primo lumine distinctum, licèt materiale sit & igneum, nihilominus omninò est inuisibile, quia ex parte materiæ summum tenuitatis gradum attigit; ex parte formæ spirituale est; In cœlo autem medio lux quæ sparsa fuerat, compendio terminata in globum solarem migrauit, quem quodammodo densum, veluti fumum accensibilem, sed incombustibilem fieri necesse fuit, quo luce immortali accensus eam sisteret, ac vniuersæ Naturæ quasi facem seu molem flammeam se exhiberet. Lux itaque solaris nihil aliud est, quàm spiritus luminosus à spiritu luminis æterni originem trahens, corpori suo tanquam forma agglutinatus & inseparabiliter inhærens, propter densitatem corporis sui factus sensibilis; lumen ac plurimam suam virtutem omnibus Vniuersi naturis communicans, iugi suo fluxu spiritum Vniuersi constituens, in commodum & salutem corporeæ Naturæ corpori addictus.

Radij tamen solares oculis nostris obuij puri spiritus non sunt, nam iugiter à Sole exeuntes circumstanti æthere illis consentaneo induti progrediuntur: nihil itaque aliud sunt, quàm fluxus continuus spirituum luminis, qui à fonte suo perenni quasi riuuli iugiter effluentes, ac æthereæ naturæ, non aliter quàm flamma tenuissimo fumo se insinuantes, vndequaque per vniuersam Orbis latitudinem lumen spargunt.

Lucis natura est, vt à fonte suo indesinenter fluat; spiritus illos emissarios æthereæ naturæ se admiscentes, radios nuncupamus, suntque primi lucis actus & luminis vehiculum: corporis enim lucidi proprium est, vt per radios agat, calorem & splendorem emittat: vt longè latéque per radiorum eiaculationem & multiplicationem in orbem lucem effundat. Per lucem simpliciter primarium corporis luminosi actum; per lumen autem secundarium, qui à primo manat liceat exprimere.

Cereo absumpto, aut vento vrgente, extincto, spiritus igneus & luminosus ellychnium & fumum accendens non perit aut extinguitur, vt vulgo videtur, sed pabulo suo destitutus, aut ab eo auulsus in aërem spargitur & euanescit, qui abyssus est, & receptaculum vniuersale luminum & spiritualium naturarum Mundi materialis; vnde docemur spiritualem luminis naturam esse, & à fonte spirituali manare; non secus ac naturales formas à matrice suâ, quæ est spiritus Vniuersi à Sole tanquam à fonte suo immortali iugiter fluens: Quemadmodum enim nascentia mixtorum corpora à materiâ primâ & elementis fluunt, deficientia in eadem principia sensim relabuntur: sic formæ naturales indiuiduorum accedentes, à forma vniuersali, quæ tanquam forma formarum seminibus virtutem formalem inspirat, effluunt; recedentes in eam refluunt: forma autem illa spiritus est luminis Vniuersi, ad quem tanquam ad principium suum & naturam homogeneam omnes solitariæ & à corporeo nexu emancipatæ formæ & lucis scintillæ etiam regrediuntur. Sic omnia mixta in principia sua resoluuntur, ipsa autem principia ad perennem naturæ suæ fontem, quasi proprium centrum, aut patriam referuntur.

SPIRITVS VNIVERSI.

Spiritus autem ille Vniuersi solaris quidem est, non tamen lux ipsa Solis nobis per corporis sui præsentiam conspicua, sed spiritus ille inuisibilis, qui à radijs solaribus per vniuersam ætheris plagam continuò spargitur, & per communicationem in cœlum nostrum, imò vsque ad terræ centrum etiam absente à nobis Sole, & nocte quâuis opacissimâ, se iugiter extendit, omnes ad generationem & vitam dotes necessarias conferens, ac per omnia vniuersi corpora se effundens.

Contents

Sign in to save your reading →