Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.
Naturæ elementa, tum etiam alimenta generationem & nutritionem, quarum eadem ferè ratio est, à putrefactione inchoant; vtraque enim putrefieri, & per putrefactionem in humidam quasi in primam materiam resolui necesse est: tunc fit chaos, cui omnia generationi aut nutritioni necessaria insunt. Sic cuiusuis Microcosmi generatio & reparatio Macrocosmi creationi & conseruationi analogicè respondent.
RERVM SEMINA.
Sensibilia rerum semina, & quæ ex illis nascuntur mixta triplici naturâ constant, cælesti, elementari & A Cælo illis radius lucis solaris inest omni æthereâ virtute indutus, actionis, motus, generationis & vitæ principium, potestate forma; cuius beneficio semina constantiam astrorum rediuiuâ suâ virtute imitantur, & veluti immortales cælestium plantarum surculi naturæ corruptibili, quasi trunco extraneo insiti æternâ quadam successione illam à morte vindicant. Portio elementaris corporea & sensibilis, quæ in animalibus sperma dicitur, est seminis custos & capsula, quæ putrescit, & corrumpitur; semen autem inuisibile generat. Humor radicalis, siue fermentum Naturæ, cui spiritus inhæret, est media substantia cælestem & elementarem copulans; ex parte materiali elementis; ex parte spirituali formæ respondens; Auroræ similis, quæ tenebricosâ luce perfusa extrema lucis & vmbræ connectit, neutra vtriusque mixturam exhibens.
VITA ET MORS.
Vita est actus harmonicus ex copulâ materiæ & formæ procedens, esse perfectum indiuidui constituens. Mors autem est terminus siue finis illius actus, materiæ & formæ separatio, & mixti resolutio.
SPIRITVALES NATVRÆ.
Mixta generationis & vitæ suæ radices in cælo habent, vnde effluxerunt eorum causæ & principia, vnde etiam tanquam arbores inuersæ succum & alimentum trahunt. Neque meruit intellectus sensuum autoritati mancipari, qui nihil nisi sensibilia iudicant: Mens autem extra sensuum pomæria longè porrigitur, & altius naturæ fines perscrutatur. Corpora sunt veluti cortices, crassiores elementorum partes, & rerum accidentia, sub quibus meræ & efficaces essentiæ, quæ sensuum censuram non agnoscunt, occultantur; quásque densâ quâdam nube indui necesse fuit, vt à cælesti in terrestrem hanc corporeorum prouinciam migrarent. Illud spiritualium cum corporeis matrimonium summus Naturæ Creator sanxit, quò spiritus eius increatus spiritualibus & simplicioribus naturis primò se communicans per illas, tanquam per media in corporeas descenderet, & sic gradatim ac ex ordine per omnes Mundi plagas, per vniuersa & singula se effundens integrum opus diuinitatis præsentiâ sustineret: tum etiam vt à sensibili creaturâ per corporeas & sensibiles imagines insensibilis creator deprehenderetur.
Quæcunque viuunt, siue vegetabilia, siue animalia, cibo suo indigent, vt naturales, qui continuò per poros effluunt, spiritus restaurentur, & Naturæ dispendium reparetur: Ex succulentiori enim cibi substantia fit succus nutriens, quo totius corporis partes humorésque resarciuntur: ex puriori autem parte humorum, sanguinis præsertim, æthereo influxu illi se per respirationem admiscente, humidum radicale renouatur & reficitur.
DVPLEX ALIMENTVM, CORPOREVM ET SPIRITVALE.
* ca 33. Deuter.
Duplici alimento viuentia nutriuntur, corporeo nempe, ac spirituali, sine hoc autem parum illud ad vitam confert: Vegetabilia enim manifestè accrementi sui & nutritionis beneficium non minùs aëri & cælo, quàm terræ acceptum debent; imò & ipsa terra nisi æthereo lacte potaretur, eius vbera flaccescerent; quod sacer arcanorum naturæ Mystes Iosepho benedicens satis expressit; * De benedictione Domini terra eius; de pomis cœli & rore atque abysso subiacente; de pomis fructuum Solis & Lunæ; de vertice antiquorum montium; de pomis collium æternorum &c. quo sermone mystico terræ vbertatem à Solis, Lunæ & largo cælestium influxu pollicetur Propheta.
Pabulum illud spirituale quantum ad animalium vitam conducat, frequens respiratio, siue aëris externi attractio quemlibet etiam plebeium fateri compellit. Neque folles suos in cordis viciniâ ad eius refrigerium tantum affabre Natura construxit, vt vulgo medicorum placet, verum etiam vt frequenti suâ ventilatione auram ætheream inspirent, ethereósque spiritus illi propinent, quorum afflatu & receptione vitales spiritus reparantur & multiplicantur.