Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.
LVX ET TENEBRÆ VITÆ ET MORTIS SVNT PRINCIPIA.
Lux & tenebræ vitæ & mortis sunt principia; mixtorum enim formæ lucis radij sunt, corpora autem tenebrarum abyssus: Per lucem omnia viuunt, imò omnis vita lux est: quæ autem viuere desinunt, lumine priuantur, in orcum & tenebras antiquas rapiuntur, in quibus latebant & occultabantur, antequam à fatali diuinæ prædestinationis rotâ in lucem traherentur.
ANIMALIVM ET VEGETABILIVM FORMÆ SVNT RATIONALES.
Specificæ animalium, tum etiam vegetabilium formæ rationales sunt, non quidem humano more, sed sibi proprio, & secundum naturæ suæ vires & caracterem: Habent enim illæ sua dona vitalia, suas cognitiones & scientias & suas prædestinationes. Dotes vegetabilium vitales sunt, studium sibi simile generandi, virtutes multiplicatiuæ, nutritiuæ, augmentatiuæ, motiuæ, sensitiuæ, & cæteræ similes. Notiones autem earum scientiæ deprehenduntur in solerti temporum prænotione; strictâ mutationum tanquam Naturæ legum obseruatione; in consentaneâ motui Solis Cœlique varietate; in radicibus figendis, caule erigendo, ramis expandendis, folijs & floribus explicandis, fructibus efformandis, pingendis ac maturandis, in Elementis in alimentum transmutandis, in viuificâ virtute seminibus inspirandâ; denique in multiplici naturæ suæ partiûmque discrimine secundum Cœli solique vota statuendo.
Brutorum autem formas scientiâ præditas satis manifestant eorum statis temporibus copulationes & generationes; iustæ in partibus indiuiduorum formandis & nutriendis distributiones; distincta partium illarum citra confusionem officia; varij animorum motus, sagaces sensuum facultates; spiritus secreti membra, velut organa, harmonicè mouentes; ad disciplinam aptitudo; erga dominos obsequium & reuerentia; instinctus futura præsagiens; in plerisque religiosus cultus; ars in victu procurando; in lustris eligendis: tutelâ parandâ, periculísque vitandis prudentia; cætera denique scientiæ & rationi accommodata, quæ illis Natura largitur: Natura autem in quolibet indiuiduo nihil aliud est, quàm ipsa forma, quæ principium est motus, quietis, actionis & vitæ eius in quo est, cui cura, directio & conseruatio corporis sui, non secus ac nautæ commissæ puppis, demandata est.
Prædestinata autem rebus nascituris tempora quis inficiabitur, nisi qui naturam Vniuersi confusam & inordinatam sibi finget? illa quippe omnia è sinu suo ex ordine certo & præstituto pandit; ordinis enim lex & productionum tempora ab authore suo ei præscripta fuere; imprægnatio, partus, vita & mors sua tempora habent, & rata temporum spatia complent: quæ hoc vel altero anno in lucem orta, aut è luce sublata sunt, ita fore præordinatum erat; quæ Natura Dei vicaria in regno vniuersi, spiritu diuino monente, præsciuit, vt ministerio suo ita fieri curaret; nec illa casu contingunt, sed causam quandam necessariam, licet nobis occultam, habent: summo tamen rerum moderatore necessitatis legem non patiente, sed statuente, omniaque ad nutum immutante; qui de rebus omnibus etiam minimis decernit; cuius decretum inordinatum aut incertum nullum est: Ordo itaque, qui per rerum & temporum seriem & successionem labitur, ex diuinis decretis necessitatis legem habet.
RERVM ORTVS ET INTERITVS
Quemadmodum chao singulæ vniuersi partes secundum materiam potentiâ inerant, quæ actu postea separatæ & productæ sunt: Ita singula rerum indiuidua vniuerso Mundo materiali potentiâ insunt, antequam in lucem exeant, indè tempore & ordine suo fluxura & aliquando actu emersura: Vbi autem deficiunt, in vniuersam molem, à quâ prodierant, tanquam flumina in mare relabuntur, quâlibet nempe naturâ regionem suam repetente, iterum atque iterum in Naturæ officinam regrediendâ, & sub eius incudem ad opus nouum remittendâ. Forsan ea fuit dudum explosa, quia non intellecta, Pythagoreorum metempsycosis.
CORRVPTIO.
Soluto mixto, & vitio corruptibilium Elementorum in ruinam lapso, in patriam recedit Natura etherea, fitque in cadauere perturbatio & confusio Elementorum suo rectore amisso: tunc dominatur corruptio, mors & tenebræ in materiâ desolatâ, donec ipsa per corruptionem ad nouam generationem apta fiat, & secundum eius dispositionem virtus cælestis denuò influat, ac errantia colligens & miscens elementa nouæ formæ lumen debile accendat, quod tandem roboratis sensim Elementorum viribus elucescit, & recens mixtum absoluit.
GENERATIO.
In corruptione autem generatiuâ, quæ mediocris est, fitque cum conseruatione formæ specificæ semini seu materiæ potentialiter inhærentis, non recedit sublimis ille spiritus innatus; qui cum debilis sit ac adhuc impotens calore externo excitatus moueri, simulque materiam mouere incipit, donec tandem vires potentiùs exerat, & perfectè mixtum informet.