Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.
Formas in materia alias sibi similes generare non est existimandum; generare enim corporum proprium est, sed organa sua harmonicè mouendo per ipsa materiam seminalem ad generationem disponere, eique lucis radium, siue arcanam vitæ scintillam, quasi thesaurum includere formæ ius & officium est, caracteremque suum specificum spiritui illi viuifico in semine occultato imprimere, qui in opere generationis calore pullifico & stato tempore in animam se explicat, siue vegetabilem siue animalem, ita vt, qui spiritus secretus & formalis fuerat in semine, forma fiat in mixto. Sic occultum in Naturæ sinu fit manifestum, & de potentia in actum educitur.
Forma à sola seminis aut materiæ potentia & virtute non exit, quia rerum genesi cælestes virtutes influunt, quæ materiæ vires augent, multiplicant, & Naturæ quasi parturienti opem ferunt: Spiritui quoque formali & seminali materiæ insito, cuius etiam cælestis est origo, se insinuant, admiscent, & vires auxiliares conferunt.
Non solùm corporea elementa, verum etiam omnes vniuersæ Naturæ virtutes & potestates in cuiuslibet mixti generatione concurrunt, & de suo nonnihil largiuntur. Ita partes Vniuersi deuinciuntur, vt in vitam vnanimes conspirent; & mutuo coëant amore.
Naturales rerum formæ licet potentiâ seminibus insint, de inferiorum elementorum substantiâ neque sunt, neque ab illis generatæ; à nobiliori enim fonte deriuant; origo ipsarum cælestis est, pater quippe earum est Sol, natura ætherea est vinculum quo illæ materiæ alligantur.
Specificæ mixtorum formæ obscuram quandam originis suæ notitiam in se recondunt, propriâque vi & occulto motu ad suæ scaturiginis altitudinem, aquarum more, euehuntur; Sic anima humana quia à diuino luminis increati fonte deriuata est, in eundem mentis acumine & contemplatione reflectitur. Cæterorum animalium formæ, quia ex arcanis Cœli Solisque thesauris egressæ sunt, eò vsque naturæ instinctu & veluti reminiscentiâ quadam imperfectâ regrediuntur; Vnde frequentia animantium circa Solis motum & cœli mutationes vaticinia obseruare licet. Vegetabilium autem formæ quia aëreæ plurimum sunt, & ab infimâ aëris nostri regione inspiratæ, ideò vltra eam vires facultatésque suas eliminare & extendere eis non licet; caput sursum & in aërem, quasi in patriam reuersuræ, pro viribus attollunt; sed angustos corporum suorum fines præterire prohibentur, sensu motûque animali carentes, quia virtutis Solaris tantillum illis inest, vt supra vegetationis motum non sufficiat; ordine enim creationis vegetabilia Solem præcesserunt, propterea ei sua natalia & antiqua vitæ primordia ex æquo ac animalia non debent, sed aëri luminoso tanquam proximiori agenti accepta referunt: illorum quippe materiæ dispositio sublimiori formæ sustinendæ impar Naturæ decreto iudicata fuit.
Saxa verò & lapides, quia non tam ex verâ elementorum mixtione generantur, quàm ex Terræ & Aquæ concursu per exteriorem caloris & frigoris vim, quasi opus terreum & fictile, decoquuntur, propterea omninò stupescunt, à tenebrosâ frigentique terræ & aquæ naturâ formam inualidam mutuati.
De pretiosis lapillis & gemmis aliter sentiendum est; formas enim suas à limpidissimis Cœli & Solis fontibus hauriunt; ipsorumque corpora sunt purissimæ roris exuberati guttulæ cælestibus influentijs imprægnatæ, ac veluti concretæ Cœli lacrymæ; vnde plurimas sublimesque in se virtutes possident.
At metallorum materia, quia aquea & terrestris est, omniumque maximè compacta, propter optimam & subtilissimam grauium elementorum mixtionem, ideò stupida & summè ponderosa, nulliusque motus ex se capax: verùm quoniam in terreis aut saxeis matricibus, quasi alembicis miro Naturæ artificio sublimatur & mundatur, eiusque mixtio in vapore tenuissimo per reiteratas distillationes ita completur, vt illi, propter immensam subtilitatem & exuberationem, Solis corporumque cælestium opes se insinuent & admisceant, maximè in perfectorum metallorum generatione; eâ de causâ metalla licet sua corpora ex aqua & terra traxerint, Natura tamen figuli vice fingendo corpora metallorum præsertim perfectorum tam ingeniosè elaborat, vt præstantissimâ formâ digna, ea cælestibus Numinibus informanda exhibeat. Longissimi laboris opus est, sed absolutum, & ad supremas Naturæ vires excultum; in quo cœlum & terra magis coire, quàm consentire videntur. At formales metallorum spiritus, quia præduro libro quasi carcere constringuntur, immoti hærent, donec igne philosophorum vinculis soluti cœlesti suo semine in materia sua haud degenerem Solis filium, ac tandem quintam mirabilis virtutis essentiam, cœlo apud nos peregrinante, producant.
Supremi conditoris decreto cautum est, ne nobilior natura in ignobiliorem, aut præstantior in deteriorem degeneret, & quasi abiurato natalium gentiliumque iure, in seruilem mancipij sortem transeat. Copulantur quidem superiora cum inferioribus, & potentiora imbecillioribus se communicant, vt ea informent ac perficiant per spiritus suos emissarios, qui generi suo & natalibus nihil propterea derogant; nec dum rerum seminibus aut etiam mixtis se insinuant, iugo seruili submittuntur, sed nouam dignitatem ac imperij ius assequuntur; quodlibet enim mixtum cuiuscunque generis sit, Imperium est, imò Mundus integer; cui spiritualis sua forma præficitur; cuius munus est Naturæ organis & facultatibus, toti denique Mundo suo dominari: Sic quæ in vasto Naturæ vniuersæ pelago indistincta & inanis antè fluctuabat, ad Imperium nunc vocata mittitur.
Actus formalis materiæ primæ, tum etiam elementorum nihil aliud præter ipsa Naturæ principia informat: Forma itaque specifica mixtum perfectum constituit; neque plures formæ in eo existimandæ sunt, cum ipsa elementa sua mixtione corporis effingendi tantum, non informandi prouinciam suscipiant.
A FORMA VIRTVS MVLTIPLICATIVA DEFLVIT.
Virtutem multiplicatiuam, quæ rerum seminibus inest, non à materia elementari, sed à forma cælesti, tanquam causa efficiente fluere verisimile est: multiplicatio enim est lucis actio maximè propria; ab vno quippe lucis radio penè infiniti effunduntur, ac in infinitum multiplicantur; vnde fit, vt Sol, qui fons immortalis luminis est, idem etiam sit in natura prima causa efficiens generationis & multiplicationis. Quamlibet itaque formam naturalem multiplicandi vim à luce cœlesti, cuius radius est, acceptam habere validissimum argumentum est, quod ipsa gentilitijs dotibus instructa, luminosa sit, ergo multiplicans: Luminosa, quia sensitiuam & imaginatiuam facultatem in animalibus splendore suo irradiat, ita vt ex duplici illa facultate duplex fiat rerum apprehensio, & cognitio, exterior per sensus, & interior per Imaginatiuam; omnis autem cognitio lumen est, sicut ignorantia tenebræ; illuminatio enim quædam & luciditas suboritur, cum rerum imagines apprehenduntur, & quæ ignota in tenebris latebant, per notitiæ lumen reuelantur; solo etenim luminis beneficio res obscuræ patefiunt. Homini tertium lumen Deus addidit, Intellectum videlicet, cuius ope rerum cognitionem per causas longè perfectius adipiscitur. Hæc omnia operatione luminis & perspicuitatis ab anima lucidâ effluentis producuntur. Postrema hæc luminis actio soli homini conuenit, duæ anteriores illi cum brutis communes sunt, quorum animæ lucis etiam cœlestis sunt participes. Vim ergo multiplicatiuam in animantium, imò & vegetabilium indiuiduis ab Animâ lumen multiplicante procedere ratio conuincit, & quosdam eius radios cum spiritu æthereo semini includi, ac in eo occultari; donec tandem oriente vitæ Sole manifestentur.