Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.

← ExitThe Summary of Physics Restored
The 245 Canons

Homo animalium & inferioris Mundi Princeps, vniuersae Naturae compendium habetur, anima quippe ipsius diuini luminis radius est immortalis: corpus est elegans Elementorum congeries: Interiores & imperceptibiles sensuum facultates, quibus quaecunque obuia deprehendit homo, penitus sunt caelestes, & velut astra rerum cognitiones influentia. Motus & animi perturbationes sunt veluti venti turbines, fulgurationes, tonitrua, & meteora, quae in aërea spirituum regione ebulliunt, cor & sanguinem commouent: Meritò itaque Microcosmus homo dictus est, & absoluta Vniuersi imaguncula.

QVODLIBET MIXTVM EST MICROCOSMVS.

Non solum homo, verum etiam quodlibet animal, quaelibet planta Microcosmus est: Sic vnumquodque granum aut semen est Chaos, cui totius Mundi semina compendiosè insunt, ex quo exiguus suo tempore Mundus proditurus est.

MIXTA VIVENTIA CORPORE SPIRITV, ET ANIMA CONSTANT. CORPVS.

Quaecunque perfectè Naturae mixta vitâ praedita corpore, spiritu & animâ constant: corpus ex limo fit cui omnia materialia ad generationem necessaria insunt; ex duobus enim maximè corporeis elementis, Terrâ scilicet & Aquâ corpora fieri rationi congruit.

SPIRITVS.

Spiritus est purissimi aëris vel etiam aetheris portiuncula; inter animam & corpus media natura, vtriusque nodus & vinculum, Animae capsula & vehiculum subtilioribus & spiritualibus corporis partibus adhaerens.

ANIMA.

Anima siue forma mixti est Ignis naturae scintilla, lucísue caelestis radius imperceptibilis è potentiâ seminis seu materiae per motum generationis in actum productus, corpori elementari mediante spiritu alligatus, mixto dans esse suum speciale, proximum vitae principium & causa efficiens: Agit autem secundùm materiae dispositionem & organorum vires.

Animæ siue formæ natura, quia tota lucida est, in animalibus præsertim, tantum ab opaca & terrestri corporum materia distat, vt ei penitus sit irrationalis, & citra omnem proportionem eâ nobilior, ac ideo strictissimo nexu, quali in operibus suis vtitur Natura, corpori alligari nequaquam posset propter disconuenientiam ac distantiam, nisi proprij & potentis cuiusdam medij virtute & lenocinio coniunctio & quasi ferruminatio fieret, propterea subtile medium inter vtrumque statuit prouidus rerum creator, spiritum scilicet æthereum, qui nascentis formæ susceptor ac retinaculum est, eiusque cum suo corpore vinculum vtriusque naturam participans. Hæc de cælesti rerum naturalium, non de supercælesti ac diuina hominis anima dicta censeantur, quam tamen etiam per media naturalia cum corpore humano consortium inire conditori eius placuit.

FORMÆ.

Formæ specificæ Idealis Archetypi caractere à die antiquæ creationis in primis indiuiduis signatæ sunt, diuinumque illud & indelebile signaculum ad posteros ope generationis traduci iussit creator, vt per successiuam indiuiduorum surrogationem immortalitatis beneficium speciebus largiretur.

Contents

Sign in to save your reading →