Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.
Deus est Ens aeternum, unitas infinita, radicale rerum omnium principium; cuius Essentia est lux immensa: Potestas omnipotentia: Voluntas bonum perfectum: Nutus opus absolutum. Plura desideranti occurrunt stupor, silentium, & abyssus gloriae profundissima.
DEUS.
Mundum ab aeterno in Archetypo suo descriptum fuisse sapientum plurimi duxerunt: Archetypus autem ipse, qui totus lumen est, ante universi creationem in se complicatus, ceu liber, sibi soli illuxit; in Mundi verò productione, quasi parturiens, se aperuit & explicuit, opusque suum in mente, velut in matrice, prius occultum, quadam sui extensione manifestum fecit, ac Mundum Idaealem quasi duplicatâ divinitatis imagine, actualem & materialem eduxit: Hoc annuit Trismegistus, dum Deum formam suam mutasse, ac universa subito revelata & in lucem conversa fuisse refert: Nihil aliud quippe est Mundus, quàm patens occultae divinitatis imago. Hunc Universi ortum intellexisse videntur antiqui per Palladem suam è Iovis cerebro, Vulcani, nempe ignis sive luminis Divini ope extractam.
MUNDUS.
* In Pimandro.
Aeternus rerum parens, non minùs in ordinando sapiens, quam in creando potens, organicam Mundi molem in tam praeclarum ordinem digessit, ut summa imis, & ima summis, citra confusionem intermixta, & analogiâ quadam similia sint; unde extrema totius opificii, secreto quodam nexu, per media insensibilia strictissimè inter se cohaerent, ac sponte omnia in supremi moderatoris obsequium, & inferioris naturae commodum consentiunt, solo nutu eius, qui colligavit, solvi se passura: Rectè itaque Hermes id quod inferius est, simile esse ei quod est superius, affirmavit.
* in tabula Smaragdina.
Qui summum ius Universi in Naturam transfert aliam à divinâ Naturâ, Deum negat; neque enim aliud increatum Naturae Numen, aut in producendis, aut in conservandis expansae huius machinae individuis, agnosci fas est, praeter spiritum illum divini opificis, qui primis aquis incubuit, & confusa in chao rerum semina de potentiâ in actum eduxit, educta per constantem alterationis rotam versans componendo & resolvendo haec inferiora Geometricè tractat.
NATURA.
Quicunque spiritum illum Mundi creatorem & rectorem, Naturae operibus continuo quasi afflatu infusum, & per omnia largè diffusum, secreto & perenni quodam actu universa & singula, secundum genus suum, moventem, Animam Mundi esse nescit, Universi leges ignorat; is enim qui creavit, creata regendi sibi ius vindicat; eundemque spiritum creationi, generationi & conservationi praeesse fatendum est.
Naturam tamen causam secundam universalem, primae ancillantem, & tanquam instrumentum ab eâ motum, immediatè singula in Mundo materiali ex ordine movens, qui agnoverit, à Philosophorum & Theologorum mente non recedet, qui illam naturantem, hanc naturatam dixerunt.
Naturam illam secundam, primae ministram, Spiritum esse Universi, sive luminis in principio creati, & in corpus solare contracti virtutem vivificam & secretâ foecunditate dotatam, arcanorum Naturae peritus non inficiabitur. Spiritum illum igneum, ignem invisibilem, & animam Mundi dixere Zoroaster & Heraclitus.