Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.

← ExitThe Summary of Physics Restored
The 245 Canons

Neque ex quolibet priorum corporum concursu posteriora generantur; ex terrâ enim pingui & aquâ limpidâ optimè dilutis & mixtis exit Mercurius: Ex terrae autem subtilissimae & siccissimae, & aëris humidi consortio sulfur generatur: Sal denique ex aquâ crassâ ponticâ & salsâ & aëre crudo intercepto concrescit.

Democriti sententiam, omnia corpora ex Atomis fieri, à Naturâ alienam non esse licet affirmare; eum enim ratio & experientia à calumniâ vindicant: elementorum quippe mixtionem obscuro sermone velare, nec reticere omninò voluit ingeniosus Philosophus, quae vt Naturae intentioni congruat, per minima & actu indiuisibilia corpuscula fieri necesse est, secus in corpus continuum & naturale non coalescerent elementa. Docet nos experientia in artificiali mixtorum resolutione & compositione, quae per distillationes exercentur, perfectam duorum aut plurium corporum mixtionem non fieri, nisi in subtili vapore: At longè subtiliores mixtiones suas & quodammodo spirituales facit Natura, quas Democritum intellexisse saniùs credendum est, corporum enim crassities mixtioni obstat, propterea quantò magis res attenuantur, tantò mixtioni aptiores fiunt.

TRIA SVMMA MIXTORVM GENERA.

Triplex in mixtis existentiae gradus tria summa mixtorum genera exhibet, nempe Mineralium, Vegetabilium & Animalium. Mineralibus in Terra generari: Vegetabilibus in terrâ & aquâ radices agere: Animalibus in terrâ, aquâ & aëre nasci & vesci Naturae lege concessum est; omnibus tamen Aër praecipuus est vitae fomes & pabulum.

MINERALIA.

Mineralia simpliciter existere, nec viuere creduntur; licet Metalla ex mineralibus praecipua vitâ quodammodo praedita dici possint, tum quia in ipsorum generatione fit quasi coitus, & duplicis seminis, masculei & foeminei, sulfuris scilicet & mercurij commixtio, quae duo per longam & multiplicem circulationem rotata, purgata, sale Naturae condita & fermentata, ac in vapore subtilissimo perfectè mixta in limum & mollem massam, spiritu sulfuris mercurium paulatim congelante, formantur; moles autem illa tandem concrescit, & in corpus metallicum roboratur.

Tum etiam quia metalla perfecta potissimùm, vitae principium in se recondunt, Ignem videlicet insitum coelitùs infusum, qui sub duro metalli cortice hebes factus, motus expers, & velut thesaurus incantatus latet, donec solutione philosophicâ & subtili artificis ingenio libertatem consequutus spiritum subtilem & caelestem animam per vegetationis motum potenter explicet, tandemque in summam artis & Naturae perfectionem exaltetur.

Vegetabilia autem animâ etiam seu spiritu vegetante potiuntur; motu vegetationis crescunt, & multiplicantur; sensu verò & motu animali carent. Eorum semina hermophroditae sunt naturae, quodlibet enim granum singulare continet semen prolificum absque copulâ, aut duplicis seminis mixtione: licet in omni ferè Vegetabilium specie vtrumque sexum reperiri experientia doceat.

Etiam in vegetabilium seminibus spiritum secretum Deus occultauit, generationis autorem specifico caractere insignitum, qui penitus caelestis est, ac aetherei luminis radius, corruptionis expers, in quo specifica forma conseruatur sub corpore cuiuslibet indiuidui, quo per corruptionem emollito & resoluto spiritus ille immortalis à viuifico & homogeneo Solis calore euocatus in stirpem nouam consurgit, ac in eam antiquae formam traducit.

ANIMALIA.

Animalia praeter existentiam & vegetandi facultatem animâ sensitiuâ praecellunt, quae in ipsis est principium motus & vitae. Animal itaque in summo rerum inferiorum gradu situm opus Naturae in regno Elementari complet, propriè viuit, propriè gignit, in eo sexum vtrumque verè distinxit Natura, vt ex duobus tertium producatur, proles videlicet: Sic in perfectioribus perfectiùs elucescit Trinitatis symbolum.

HOMO MICROCOSMVS.

Contents

Sign in to save your reading →