Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.

← ExitThe Summary of Physics Restored
The 245 Canons

Quoniam inferiora à superioribus legem accipiunt, quorum naturae & affectiones homini maximè incognitae sunt, ideò fallax & incerta nobis est Coeli nostri regula; Naturae tamen intentionem, magis quàm actionem; ordinem magis quàm ordinis turbationem ob oculos sibi proponat philosophus.

CIRCVLATIO HVMORIS IN MIXTIS.

Humidae Naturae volubilitatem non solum in generali Mundi, verum etiam in particulari, mixtorum harmoniâ licet obseruare: Per reuolutionem enim humidi illa generantur, nutriuntur & augentur: desiccando, humectando, & digerendo, quapropter tres illae Naturae operationes cibo, potui & somno comparantur, quia cibus sicco respondet, potus humido, somnus verò decoctioni.

Homo ne somnia sibi fingat, dum varijs gloriatur titulis, dum sibi soli quasi proprium Microcosmi nomen vendicat, quod in materiali eius opificio naturales Macrocosmi motus analogicè percipiantur: quodlibet enim animal, etiam vermiculus: quaelibet planta, etiam Alga, Mundus est exiguus maioris imaginem referens: Extra se ergo Mundum quaerat homo & vbique inueniet: creaturarum siquidem omnium idem Archetypus est, à quo infiniti Mundi ex eadem materiâ, formâ tamen dissimiles procreati sunt: Homini itaque deiectio & humilitas, soli Deo gloria tribuatur.

AQVAE FERMENTATIO.

Inferiores naturae à superioribus fermentantur: aqua autem morae impatiens caelestium muneribus occurrit: aër quippe vapori aduolanti peruius eum hospitio in nubium regione, quasi in aulâ excipit: quò priusquam perueniat, corpore quodammodo in spiritum verso, humida natura pondere suo exuitur, vt additâ celeritate votum citiùs expleat, & ambiguae naturae priuilegio fruatur.

ELEMENTORVM PER AQVAM FERMENTATIO.

Sol interim caelestis chori Princeps & superiores naturae inferiorum satagentes iugi afflatu spiritus viuificos, tanquam riuulos à purissimis suis fontibus scaturientes instillant: vapores autem aut rari nantes in aëre, aut in nubem, quasi in spongiam naturae concreti nectar illud spirituale auidissimè sugunt, & vi quâdam magneticâ ad se trahunt, quo suscepto intumescunt, & pullifico illo semine impraegnati, quasi reddito pondere, in rorem, pruinam, pluuiam, aut aliam naturam humidam soluti in terrae gremium relabuntur; illa autem elementorum mater reducem humorem vtero excipit, & caelesti semine grauida innumeros suo tempore emittit foetus, plus minúsue generosos, pro seminis virtute, tum etiam matricis dispositione. Aquae etiam inferiores huius caelestium beneficentiae participes fiunt; quoniam vnum cum Terrâ globum constituunt, communia fiunt ipsis superiorum beneficia: Per aquae autem Naturam caetera elementa fermentantur.

Fermentum autem illud est spiritus viuificus à superioribus naturis in has inferiores defluens, sine quo terra iterum inanis & vacua fieret; est enim vitae semen, sine quo neque homo, neque vllum animal, neque vegetabile aliquod generationis aut vitae beneficio potiretur: neque enim solo pane viuit homo, sed maximè cibo illo caelesti, aëre scilicet spiritu huiusmodi afflato & fermentato.

TRIA ELEMENTA SECVNDA.

Tria elementa materialia quia in rerum compositione remota sunt, soli Deo & Naturae obediunt, nec artis aut ingenij humani leges patiuntur: Tria autem alia ex priorum illorum copulâ nascuntur; quae per viam resolutionis extracta in mixtorum compositione proxima esse satis arguunt, Sal nempe, sulfur & Mercurius. Et ita trinitatem Elementorum & vniuersae Naturae sigillum esse fit manifestum.

Horum trium posteriorum Elementorum species ex triplici trium priorum matrimonio generantur; Mercurius siquidem ex Terrae & Aquae mixtione; Sulfur ex Terrae & Aëris amplexu: Sal verò ex aëris & aquae condensatione producitur; nec plures dari possunt eorum combinationes. Ignis Naturae omnibus, tanquam formale principium inest, caelestium virtute influente & cooperante.

Contents

Sign in to save your reading →