Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.

← ExitThe Summary of Physics Restored
The 245 Canons

AQVA ET AER NON CONVERTVNTVR.

Si quae quatuor illarum naturarum ad mutuam conuersionem propensio, mediarum longè validior est; Aqua enim & aër maiori inter se affinitate, quàm cum caeteris, aut etiam quàm caeterae inter se coniunguntur, siquidem non tam qualitatibus, quam qualitatum intensione & remissione, neque tam secundùm naturam, quàm secundùm accidentia discrepare videntur; nam cùm aqua frigiditatem & humiditatem iure Naturae sibi vindicet, vtramque inferiori Aëris plagae ratione commercij communicat; (Aër autem nullam pene propriam qualitatem, praeter summam tenuitatem, obtinet, ceteris tamen imbui capax, propterea naturae caelestis est, quae ex se temperatissima, & nulli propriae qualitati addicta cùm sit, alienas, nempe corporum caelestium dispositiones, influxus & virtutes facilè suscipit & communicat) Densitas & raritas, quae remissae confines sunt, praecipuam inter Aquam & Aërem nostrum differentiam statuere videntur; eâ de causâ in sacrâ Genesi Deum aquas ab aquis separasse legitur, quasi vnius naturae ratione situs diuisio veriùs quàm ratione essentiae mutatio facta fuerit.

Vicinae tamen duae illae naturae veram & essentialem reciprocationem non patiuntur; verum secundùm quid, nec omnino, sed quodammodo conuertuntur, eáque in inferiori solummodo aëris regione commutatio exercetur; quae nubium conuexitate terminatur, nec mediam, multò minùs superiorem offendit. Aqua, quia ope rarefactionis fit vapor, euolat, & in aërem magis attollitur, quàm conuertitur, vapor autem ille condensatus & in aquam resolutus relabitur. Hanc vnius tantum naturae circulationem & in se reuersionem, duarum conuersionem antiquitas professa est, sensus fallaciâ, magis quàm mentis lumine ducta; linceis enim oculis vniuersae Naturae arcana perquirenti res aliter se habere inuenitur. Vaporem etiam tenuissimum qui simpliciter Aërem dixerit, fallitur, cùm vapor sit corpus quoddam medium & imperfectum inter duplices aquas superiores & inferiores, aquam nostram & aërem, neutrum tamen, quod quantumuis rarefiat, nunquam ad sublimem aëreae nobilitatis gradum exaltabitur; spurius aër fiet, sed non naturalis & legitimus: neque limpida aëris natura tantùm deprimetur, & à puritate sua recedet, vt in vaporem, nubem aut aquam crassescat: primaeuam siquidem illam aquarum separationem, quam re verâ actúque fecit Spiritus Architectonicus, statutosque partium Mundi terminos, quos indelebili suo sigillo signauit Dominus, nouâ confusione delendi aut amouendi ius Natura non obtinuit.

AQVA SOLA CIRCVLATVR.

Altiori rem indagine penetrantes terram tanquam Mundi huius vterum, vas generationis, multiplicis & penè innumerae prolis matrem agnoscent, quae in principio creationis à supernatantium aquarum dominio liberata, suique iuris facta arida & sicca remansit, eiusque corpus densius factum in operis centrum & tanquam fundamentum cessit, ac patentem vegetabilibus animantibúsque aream exhibuit; quo tamen frequentissimae generationi apta fieret, humore indigebat; eius indigentiae à diuinâ sapientiâ prouisum est; eam ob rem aqua ab initio volatilis facta est, vt in vapores eueheretur, qui frigore in nubem concreti tepore iterum in aquam soluerentur. Hoc diuinae mentis artificio terrae vbertati consultum fuit; siccitas, quae sterilitatem minabatur, largo humore temperata est, matris vterus foecundatus. Sola itaque aqua ad irrigandum Terrae gremium circulatur, aut veriùs in inferiori aëris regione, tanquam in alembico distillatur, vt per cohobationes & reiteratas distillationes exuberata superiorum & inferiorum vires consequatur, coelestique imbuta Nectare Terrae sinum efficaciùs emolliat, ac prolificâ virtute impraegnet. Summus rerum opifex, qui Naturâ pro arte vtitur, opificio suo nihil superfluum addidit, nihil desiderandum reliquit.

Quoniam autem Aqua est Mundi menstruum, rerum semina & Elementa in se continet ac fouet; dum itaque illa circulatur, vera etiam Naturae Elementa, quae Terrae tanquam matrici & vasi generationis, Aquae verò tanquam menstruo insunt, etiam rotantur: vapori itaque terrae aquae & aëris elementa insunt, cum ipso sublimantur & exuberantur: Non quidem Terrae, Aquae & Aëris corpora, quae sphaeras suas habent, & Mundi plagas constituunt, sed ipsa Naturae Elementa spiritualia, quae in illis habitant & delitescunt, ex quibus lapides & alia corpora in aëre, igne excoquente, generari possunt; vbi enim omnia Elementa optimè mixta, qualia sunt in vapore, concurrunt, corpora generari possunt; verùm quando extra matricem conuenientem fit huiusmodi generatio, velut in Aëre, mixta producuntur imperfecta, non tam ex defectu mixtionis, quàm matricis.

Aqua mediam inter Terram & Aërem naturam & sedem obtinens vtrumque suâ mobilitate & inconstantiâ perturbat: Aërem atrâ fuligine infestisque vaporibus inquinans: Terram profluuio plerumque immergens: aëri turbines, terrae ruinas, in vtroque corruptionem procurat: superioris hospitium leuitate, inferioris domicilium grauitate hostiliter inuadit: sui copiâ aut inopiâ anni tempora Naturaeque ordinem inuertit: Omnem vtrinque viciniam fragore & tumultu imperiosa mouet & concutit. Tota eius natura cùm sit foeminea, illam quasi foeminam ac malum necessarium Mundo dedisse videtur summus creator: sic illa omnia pro imperio sibi arrogat, & quae in Naturae commodum sunt ei concessae vires, in perniciem plerumque vertit. Denique diuinae iustitiae flagellum est, vltrix Nemesis, quae sceleribus generis humani vindicandis destinata in poenam irruit, spem opesque superbiae radices varijs induta figuris coeli ludibrium facit.

Vniuersales Naturae quò crassiores, eò etiam impuriores; quò tenuiores, eò mundiores: Terra quia densior est Aquâ, eò ignobilior; sic aqua aëre, aër coelo; Regionum autem caeli sublimior, quia subtilior, ideo nobilior sanè habenda est. Indubitatae enim veritatis est naturas spirituales corporeis longè praestantiores, & spiritualibus viciniores perfectioni proximiores esse.

Generationis & corruptionis fundamentum est in humido, in vtroque enim Naturae labore, humor ex elementis primum est patiens, primum formae sigillum suscipiens: Illi facilè spiritus naturales vniuntur, quia ex eo manant; facilè in illud redeunt, quia ipsorum radix est: in illo & per illud caetera elementa miscentur. Nec minùs in mixtis & indiuiduis, quàm in Mundo humidum Elementum tam in opere generationis, quàm nutritionis circulatur; opus enim vtrumque iisdem rarefactionis & condensationis instrumentis, iisdem medijs, spiritibus nempe, fieri Naturae placuit.

* lib. 1. de Diaeta.

Terra est vas generationis, Aqua est menstruum Naturae virtutes seminales etiam formales in se complectens, quas à Sole tanquam masculo, & formali vniuersalique principio mutuatur; ab eo enim ignis Naturae formalésque spiritus rerum seminibus influunt, quibus omnia generationi necessaria insunt, calido innato in humido latente. Optimè * Hippocrates haec duo elementa ignem & aquam omnia posse, omnia illis inesse affirmauit: à primo siquidem binae qualitates masculinae calidi & sicci: ab altero totidem foemininae frigidi & humidi effluentes in mixtorum generatione concurrunt & commiscentur: duobus illis tanquam praecipuis Elementis duo maiora luminaria praesunt, Sol ignis Naturae author, & Luna humorum domina.

TRES CIRCVLATIONIS ROTAE SIVE CIRCVLI.

Contents

Sign in to save your reading →