Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.

← ExitThe Summary of Physics Restored
The 245 Canons

MVNDI PARTES NEQVE ELEMENTA SVNT NEQVE INTER SE CONVERTVNTVR.

Qui Terram, aquam, aërem, ignem sphaeris suis distincta Mundi Elementa esse, eaque mutua inter se reciprocatione conuerti tradiderunt, malè Naturae arcana perscrutati sunt, partes siquidem Mundi integrantes, aut elementorum officinas dicere tutius erit: neque enim Mundi Elementa per proprias regiones separata sensibus se exhibent, sed in matricibus suis occulta latent, donec in mixtorum generatione coëant, & corpus constituant. Conuerti autem inter se partes illae Mundi non possunt, quia nimium differunt; nec communis vna qualitas quâ illae naturae inter se deuinciuntur, tantam mutationem operari potest, vt ex heterogeneis substantijs, homogeneae, imò eaedem penitus fiant.

Si quatuor illa quae creduntur elementa, proprias naturas & domicilia per vices, quasi per nundinationes commutent, tota huius Mundi moles casui motuique fortuito mancipata perpetua fluctuatione versabitur, quae tamen certa constantique lege & sede, partibusque distinctis à Deo firmata est; Terra enim mox aqua fiet; ex aqua aër; ex aëre ignis; & è conuerso; hoc pacto centrum in circumferentiam, & circumferentia in centrum migrabit; extremae & mediae Mundi partes locis suis vltrò se submouebunt, ita vt post longam saeculorum seriem ordo Naturae penitus inuertatur, dum summa imis & ima summis perpetua confusione permiscentur. Qui sic ordinatam Mundi fabricam sibi fingit, opus tam egregium non Mundum, sed chaos & abyssum dici iubet, quod ordinis amica abhorret Natura.

TERRA ET IGNIS NON CONVERTVNTVR.

Extrema illa Mundi inferioris corpora terram & ignem (positâ & non concessâ ignis sphaerâ) qui vices inter se obire tradunt, sibi veritatique illudunt, nimium enim dissitae repugnantesque eorum naturae ab huiusmodi vicissitudine dissentiunt; summa quippe terrae frigiditas, crassities & grauitas, summae Ignis caliditati, subtilitati, & leuitati ita aduersantur, vt mutuam inter se conuersionem non patiantur. Praeterea Terra, quae fixa est, igni non cedit, eiusque vires despicit, si chimicorum placitis & vulgari experientiae fides habeatur, nec aliud ex eâ euolat, praeterquam humor pinguis aut aqueus, vterque terrae extraneus. Si quid autem in ignem Elementarem conuerti posset, id leue & volatile fieri necesse esset, vt in eius sphaeram & naturam transferretur. Terra itaque cùm sit omnium grauissima, & ideò centrum: cùm sit omnium fixissima, & ideò minimè volatilis, quomodo in ignem conuerti, & ad ignis sphaeram euehi; aut Ignis omnium supremus & leuissimus, quomodo in terram, contra Naturae leges, detrudi, eique essentialiter vniri potest? Aquae & Ignis facilior esset commutatio, quia vno gradu proximiores sunt, quam Terra & Ignis.

Qui exhalationes ex terrestri plagâ in aërem sublimatas, quia illic ignescunt, ideo terreas & in elementum Ignis conuersas credidere, longè in vtroque falluntur; neque enim terreae naturae illae sunt, sed potius aëreae; Aër enim noster propter aquae contagionem humidus in sicco terrae sinu diu torpens pinguedinem contrahit, & Terrae consortio humidum sicco temperat; vbi autem per Terrae poros & rimulas, calore vrgente, exhalat; aut etiam materiae copiâ vires multiplicante, non sine strepitu & fragore, concusso & effracto carcere erumpit, vnde Terrae motus & hiatus plurimi saepe cum strage sentiuntur; Exhalatio illa libertatem consequuta in corporum leuium regionem euolat, & illic vago motu ac calore in sulfuream materiam plenius digesta accenditur. Materia itaque illa verè terrea non est, quia à pondere & frigiditate abhorret; sed quia ex calidi, sicci & humidi concursu pinguis facta est & combustibilis, Ignis accidentalis fomes, citius quam Ignis Naturae & elementaris censeri debet: Spuria quaedam illa generatio est, quae inter Elementa referri, nec eo nomine indigitari meruit: propterea rectè ab Aristotele huiusmodi ignitiones imperfectè mixta dicuntur. Idem de fumo combustorum iudicandum; fumus enim, quia pinguis est, facilè flammam concipit, quae nihil aliud est, quàm fumus accensus.

Ignis pingui vescitur, eius pabulum est pinguedo: pingue autem humidum aëreum est sicco contemperatum; vnde licet materiam sulphuream extrinsecus siccam frequentiùs intueri & sicco terminatam, qualia sunt sulfur vulgare, puluis tormentarius, & similia, quae licet exteriùs sicca videantur, interiùs tamen pingue humidum occultant, & in illud igne admoto resoluuntur.

Supino etiam errore labuntur, qui lapides & corpora quaedam grauia nonnunquam in Aëre generata, ac inde per fulgurationes, fulmina & nubium eruptiones deiecta conspicati Ignem lapidescere, & in terram conuerti, aut terram eò deferri sibi persuaserunt; quod longè aliter se habet; materia enim illa indurata nunquam Ignis aut terra fuit, nec à sphaerâ igneâ, si quae talis est, aut terrae corpore egressa; Verum pinguis & viscosus humor, quasi luteus, in nube, tanquam in fornace inclusus, velut opus fictile, per ardorem ignescentium exhalationum ita perstringitur ac decoquitur, vt lapidescat; inde vibrata fulminis iacula conspecta sunt: Huiusmodi meteora sunt tumores, grauedines, morbi denique Naturae, non Elementa. Simili modo, sed lentiore, calculus ex flegmate in renibus aut vesicâ, quandoque in stomacho generatur: sua enim meteora etiam microcosmus habet.

Ignis Naturae ab igne nostro artificiali aut accidentali longè alius est, plurimumque inter se dissentiunt. Ignis naturae duplex est, vniuersalis, & particularis siue indiuiduus: Vniuersalis per omnes vniuersi partes vndique diffunditur; corporum caelestium propensiones ac virtutes suauiter excitat & mouet; globum hunc nostrum rerum generationi destinatum pullifico semine impraegnat ac fouet, seminibus vires infundit, implicatas Naturae vires explicat, Elementa miscet, materiam informat, arcanum denique Naturae aperit; fons autem eius est in Sole, qui tanquam cor Vniuersi calorem viuificum, quasi amorem suum, in omnes plagas effundit. Particularis autem ignis Naturae est cuilibet mixto ac indiuiduo insitus & innatus, qui ab illo vniuersali tanquam riuulus emanat, omniaque in suo Microcosmo analogicè, quae Sol pater eius in Macrocosmo operatur. Ignem autem nostrum communem omni generationi aduersantem, non nisi ex praeda viuentem, ex aliena, ruina subsistentem, vitae destructorem, cineri omnia destinantem, quis non potiùs Naturae hostem, quàm hospitem, excidium, quàm vitae columen dixerit? Qui autem in aërea plaga generantur ignes, casui magis, quam consilio Naturae debentur.

TERRA ET AQVA NON CONVERTVNTVR.

Neque proxima situ terrae & aquae corpora inter se conuertuntur, sed propter vicinitatem commiscentur tantum, ita vt aqua terram diluat, & terra aquam inspisset, inde fit limus, neutrum corpus, sed medium inter vtrumque, cuius si vi caloris fiat resolutio, fiet & integra vtriusque naturae separatio: Aqua euolante, Terra subsidet, neque mutua fiet earum conuersio, sola enim vtrique communis qualitas frigiditatis id non operabitur, cum siccitatis, & humiditatis auersio non minùs valeat ad resistendum, quàm mutuus frigiditatis vtrinque consensus ad coëundum: Tum etiam quia terrae siccitas & fixatio humiditati, & volatilitati aquae aduersantur; sic vnica tantum qualitas alterationi consentiens datur, plures autem dissentientes, quae in resistendo praeualebunt. Occurret etiam Natura, quae ad sui conseruationem semper parata, ad ruinam, & immutationem nunquam nisi coacta, aut victa inclinat.

Vniuersum terrae globum non minùs constantis naturae esse, quàm caelum, lunam ac stellas licet suspicari; si enim centrum Mundi sit vt creditur, non minùs necessaria est eius constantia, quàm caeterorum corporum Vniuersi: Quin etiam terra eadem nunc est, absque vlla essentiali immutatione, quae ab initio fuit, quae ad finem vsque saeculorum futura est. Quod si detrimentum quoddam vniuersale cataclysmo passa sit; aut particulare per accidens, veluti chasmate, aut maris fluminumue impetu; id supremo rectore totius imperij sui aut prouinciarum leges ad nutum immutante, aut Mundi concentus discordia, Naturaeque laborantis morbo, magis quàm terrae propensione aut vitio contigit: Labores enim & morbos suos omnia Vniuersi corpora patiuntur, licet diuersimodè pro Naturae discrepantiâ & perfectionis differentiâ, eorum tamen naturam & constantiam, ratione totius, accidentia non immutant. Soli Deo aeterno absoluta constantia & impassibilitas conuenit; at caelum, aqua, terra, & caetera vniuersi corpora secundum essentiam suam perstabunt vsque ad constitutam aetatis suae periodum.

Contents

Sign in to save your reading →