Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.
Natura figulinam artem exercet, tota enim in materia suâ circulariter fingendâ occupatur: quatuor illae qualitates sunt quasi rotulae, quarum ope illa circulari, & lento motu opera sua gradatim, & sapienter informat.
Ex illis quatuor rotis duae, humidi scilicet & sicci, materiae magis conueniunt, quia inter hos duos terminos Natura materiam versat, & vices suas peragit: binae illae qualitates materiae proximiores sunt, quia passioni, & mutationi magis subiacent; caeterae autem duae, calidi & frigidi scilicet, magis sunt actiuae, quia per vices suas priores illas alterant, & immutant; patiuntur illae, istae magis agunt; & sunt velut actiua Naturae instrumenta passibilem materiam tractantis.
Explodamus igitur illam contrariorum doctrinam, tanquam concordi naturae contrariam, eamque à corrupto philosophiae albo, cum bonâ Academiae veniâ, stilo ferreo expungere; & in ipsius locum symbolum Concordiae ascribere nobis liceat, quam natura consortem, & sibi coaeuam agnoscit, cuius ope actiuorum cum passiuis blanda copulatio in omni generatione procuratur.
QVINTVM ELEMENTVM.
Qui quatuor rerum Elementa sibi mutuò aduersantia ex receptâ sententiâ, statuunt, quintum admittant necesse est, tanquam nodum & concordiae vinculum, caduceatorem & pacis conciliatorem, secus perfectae mixtionis, nec vllius temperamenti in opere generationis susceptibilia forent, sed errabunda sine clauo & rectore per vastum Naturae pelagus neque portum neque partum inuentura vagarentur; & ita proletarium Naturae genium fine suo fraudarent.
Quatuor enim illa cùm propter repugnantes qualitates aeterna inter se odia exercere credantur, in mixtorum generatione adunari, nec placari possent, quin potiùs mutuo conflictu irruentia Naturae abortum, magis quàm partum procurarent, nisi aduersa ipsorum studia cuiusdam naturae quintae caelestis & temperantis beneficio in pacem & amorem flecterentur, quae calidi & frigidi, sicci & humidi expers temperamentum inducat.
Quintum illud quod vocant Elementum, est spiritus aethereus, incorruptibilis, à lumine, motu & virtute caelestium corporum in haec inferiora defluens, Elementa ad mixtionem & vitam praeparans; indiuidua Naturae, quantum patitur ipsorum constantia, à ruina prohibens, vnde sal Naturae, nexus Elementorum, & Spiritus Vniuersi ab occultae philosophiae mystis nuncupari meruit.
PRIMA CONTRARIETAS INTER LVCEM ET TENEBRAS FVIT.
Si quae inter rerum principia contrarietas fuit, ea certè inter lucem & tenebras extitit, propter qualitates hinc inde oppositas; verùm qualitates illae vtriusque principij coitu temperamentum receperunt, & ab extremis mediae & temperatae prodierunt, talésque à primis in secunda principia nempe Elementa transierunt.
Extrema tantùm inter se contraria sunt propter qualitatum oppositarum intensionem; quae autem ab extremorum mixtione orta sunt, nequaquam inter se aduersantur, quia media sunt: propterea elementa Naturae minimè contraria habenda, quia sunt media, & à duorum extremorum, lucis nempe & tenebrarum vnione & temperamento effluxa.
* Psalme. 18.
Ex contrariorum, lucis & tenebrarum scilicet mixtione, non contraria, sed temperata produci Regis prophetae carmen satis annuit, de aeterno lumine in haec verba erumpens: * Inclinauit coelos & descendit; & caligo erat sub pedibus eius &c. Posuit tenebras latibulum suum, in circuitu eius tabernaculum eius, &c. Ipse lucis increatae fons, vt gloriae suae infinitae splendorem hominum oculis exhiberet, illum nebulâ & tenebrosâ caligine, quasi indumento, velauit, & luci tenebras admouit, vt ex vtroque extremo temperatam lucem produceret, ac immensi luminis supra vires humanas coruscationem temperaret. Iridem etiam à Deo datam in signum & tesseram foederis cum hominibus initi, ac gratiae diuinae, ex tenebrarum & lucis mixtione productam affirmant philosophi; vt scilicet ipsum temperatae vindictae diuinae symbolum à contrarijs resultans ex varijs maximè cohaerentibus & amicis coloribus temperatum esset.