Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.
Quatuor itaque illas qualitates, quas repugnantes vulgus credit, in materiâ primâ, nisi post eius informationem non extitisse recta ratio docet: Nec contrarietatem patiebatur illa in solitudine suâ; alij fuerunt eius morbi, nempe opacitas, confusio, deformitas, frigiditas, humiditas indigesta, & impotentia; quae omnia morbosi & languentis corporis indicia fuêre: Corruptionis itaque labe à creatione suâ infecta fuit, quam illa ad natos & nepotes traduxit in hâc infimâ & infirmâ Elementorum plagâ hospitantes: Propterea de Abysso illâ tenebrosâ non enunciatur in Genesi, quod esset valdè bona, sed luci, caeterisque postea creatis, elogium illud meritò reseruatum fuit.
Rixam & litigium à formâ in materiam effluxisse post vnionem quatuor illarum qualitatum in materia informata quis sanus suspicabitur? cùm sit ex essentia & intentione formae materiam perficere, eamque in harmoniam, concentum & temperamentum pro viribus perfectum componere.
Prima per inimicas qualitates contraria fuerunt lux & tenebrae; luci binae qualitates, caliditas & siccitas, tenebris totidem, frigiditas & humiditas, penitus inter se oppositae, quia intensae, inerant: At postquam duo antiquissima illa Naturae principia coierunt, tenebrosúmque, materiale ac foemineum à lucido, formali & masculeo principio informatum ac lumine impraegnatum fuit, tota Vniuersi materia, omnésque eius plagae gratiam luminis, suis tamen gradibus & differentijs distinctam, susceperunt, ignea enim illa Spiritus luminosi tinctura nihil impenetratum reliquit: qualitates etiam quatuor priùs intensae, in materiâ informatâ per mixtionem remissae, & sic optimè coalescentes amicitiam contraxerunt, ac in temperamentum consenserunt: concordes itaque iam factae in homogeneam Elementorum familiam transierunt, vt deinceps in mixtorum generatione nihil inimicum aut reluctans subesset, quo tranquillus Naturae motus perturbaretur.
CONTRARIETAS AB INTENSIONE QVALITATVM PROCEDIT.
Nec in Naturâ contrariae sunt inter se quatuor illae principes qualitates, sed tantùm dissimiles ac diuersae, neque mutuò se expugnant, sed vniuntur & stricto foedere coeunt: sic in remisso gradu calor & frigus amicè conueniunt & commiscentur in subiecto, vt mediam & temperatam qualitatem, teporem nempe, producant: Quod si in gradu intenso non sine luctâ & pugnâ concurrunt, hoc ab intensionis excessu & tyrannide procedit, quae duas qualitates pariter intensas & aduersas eiusdem dominij consortes & participes ferre sine tumultu non potest, qualitates autem intensas tanquam spurias & extraneas respuit Natura.
ELEMENTORVM QVALITATES SVNT REMISSAE.
Nemo itaque sibi fingat Naturam ignem intensum in Elementorum suorum familiam admittere, talis enim destruens esset, non generans, non secundum, sed contra Naturam, quae violenta refugit, & temperatis gaudet, à quibus abest omnis pugna, omnis contrarietas: Non caloris vrentis, aut frigoris vastantis rabiem, non humidi aut sicci intemperiem Naturae imperium patitur, in temperie benignè quiescit. Intensas igitur qualitates in rerum Elementis nemo quaerat, remissas secundum plus aut minus inueniet.
Calidum itaque & frigidum, humidum & siccum contraria simpliciter qui dixerit, errat; Terra enim, quae maximè sicca ab Aristotele statuitur, Aëri, qui maximè humidus ab eodem habetur, repugnaret: Aqua pariter intensè frigida Igni intensè calido, ex eiusdem sententia, aduersaretur; haec repugnantia quodlibet Elementorum vulgarium, seu quamlibet Mundi regionem intra sphaerae suae fines cohiberet, & à contrarij hospitio & ditione arceret propter antipathiam; aliter tamen rem se habere ratio & experientia nos docent; nam scrobes & concaua subterranea, imò ipsa Terrae viscera & pori aëre replentur, & intrinsecus Terrae humor quo omnia vegetabilia, tanquam proprio matris suae lacte nutriuntur, nihil aliud est quàm aër calidus & humidus Terrae strictissimè adhaerens, ei vim altricem & nutritiuam propinans: terrae pori sunt ipsius vbera, & humor aëreus ipsorum lac, quo ipsa rerum parens & alumna foetus suos alit, eísque dat incrementum.
Qui quatuor Elementa in totidem humoribus constituunt, naturam humidam quatuor qualitatum Elementarium susceptibilem, imò subiectum esse agnoscunt; quomodo ergo contrarias illas quas in eodem subiecto collocant, profitentur? quamuis enim quatuor illi humores suis differentijs distinguuntur, vnicam tamen basim omnibus communem, eandémque radicem habent, humorem videlicet, neque enim flaua bilis ignem referens minùs humor est quàm flegma, quod Aquae adscribunt: idémque de atra bile & sanguine sit iudicium, licèt comparatiuè non absolutè quatuor Elementa in humido confundant.
Aeneid. 6.
Si vlla esset in Naturae qualitatibus & Elementis repugnantia, inter calidum & frigidum maxima intercederet, deinde inter Aquam & Ignem; at ignis & aquae naturas sibi non aduersari multiplex, quae sub aquis fit generatio, satis conuincit; vbicunque enim sunt generatio & vita, ibi ignem esse necesse est, tanquam causam proximam, intrinsecam, efficientem, mouentem & alterantem materiam ad generationem, Inde hominum pecudumque genus, vitaque volantum, Et quae marmoreo fert monstra sub aequore Pontus; Igneus est illis vigor & caelestis origo Seminibus.
Quatuor illas primaeuas qualitates rebus ipsis, & rerum Elementis innatas & essentiales, ad Naturae nutum permiscibiles, & ideò non aduersas qui posuerit, non hallucinabitur; sunt enim velut quatuor organa, seu instrumenta, quibus Natura in alterationibus & generationibus suis peragendis vtitur.