Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.
Primum Agens in mundo est Ignis Naturae, qui in globo Solari sedem habens calorem viuificum per eius radios in vniuersum Naturae imperium diffundit, secum actus potentiam seminibus insinuans, principiumque motus & actionis in illis statuens, quo remoto cessat omnis motus, actionis & vitae facultas.
Calor Naturae & lumen Naturae reipsâ idem sunt, ab eodem enim fonte, Sole videlicet, iugiter ac vniformiter fluunt, sed officio distinguuntur; caloris quippe munus est ad interiora naturae penetrare, luminis verò exteriora patefacere: caloris est occultas rerum naturas mouere; luminis, accidentia sensibilia tantum oculis subiicere; vtrumque Solis radij operantur: Sol itaque est primum naturae organum, cuius accessu, & recessu omnes naturae operationes per lumen & calorem variè reguntur, intenduntur ac remittuntur.
Secundum Agens vniuersale est illud ipsum lumen, non tamen immediatè à fonte suo fluens, sed à corporibus densis ab ipso illuminatis, qualia sunt caelestia, imo & ipsa Terra reflexum; lumen enim Solare corpora illa percutiendo eorum dispositiones & facultates mouet, contactúque illorum alteratur, ac dissimiles eorum virtutes per reflectionem radiorum in vniuersam Coeli Aërisque nostri aream diffundit, radijs enim illis tanquam vehiculis variae tam multiplicium corporum affectiones in vniuersae Naturae salutem & concordiam vndequaque sparguntur, quae à nobis influentiae dictae sunt. Haec vera sunt primáque Naturae Elementa, quae spiritualia cùm sint, se nobis sub Aërea Naturâ, vel etiam aquea communicant, quorum beneficio omnis foetus ac vitae munus tanquam Elementorum radicibus debetur.
AMOR NATVRAE GENIVS.
Amor Deorum antiquissimus à Platone dictus, à diuino Spiritu nascenti Naturae inspiratus fuit, eiúsque ingenio, tanquam Genius praepositus. In primâ Vniuersi diuisione inter fratres primaeuos familiae erciscundae iudicium tulit; deinceps in rerum generatione Praefecturam exercuit.
Primum Amoris in rebus Naturae vinculum posuit Naturae Author inter materiam primam & formam vniuersalem, coelum & terram, lucem & tenebras, Porum & Peniam, copiam nempe & inopiam; pulchrum ac deforme. Secundus amoris gradus ex prima illa copulâ, quasi parentum amplexu, in Elementa fluxit, quae fraterno inter se animo deuincta vniuersum Naturae ius optimâ ratione diuiserunt. Tertius & postremus gradus in mixtis absoluitur, quae insitis & à Naturâ ingenitis amoris igniculis in sui similium propagationem & multiplicationem feruntur. Triplicem hunc amoris nexum, tanquam nodum magicum, in rebus creatis diuinus Amor constituit, vt se, quasi per traduces, in vniuersas & singulas opificij sui partes extenderet: Amor siquidem basis est Vniuersi, Naturae cubus, & firmissimum superiorum & inferiorum vinculum.
CONTRARIETAS ABEST AB ELEMENTIS.
Latebras quaerant qui concordes Naturae motus discordiae mancipant; tota enim in agendo pacifica & beneuola Natura operatur, imo in generando est pruriens: Ipsa rerum Elementa, dum coeunt, tota in libidinem soluuntur, vt mutuis amplexibus coalescant, & ex pluribus vnum fiant.
* cap. 9. lib. 1. de Nat.
Resurgat Academia, vt nobis insinuet, quomodo prima materia primum contrariorum subiectum esse possit, & qui inter aduersariorum lites & pugnas quiescat amor, seu vehemens ille appetitus, quem in corde eiusdem materiae situm agnouit Academiae * Princeps, vt non minùs illa formam, quam foemina virum concupiscat? Annon hostes illi rerum semina & mixtorum corpora constituentes aeternum pugnando amorem & concordiam expugnabunt?
Qui cupidinem inter materiam & formam; odium verò & repugnantiam in ipsâ materiâ & elementis constituunt, in hâc contrariorum positione sibi ipsis summè contrarij sunt; quippè in omnibus generatis, homine solo excepto, forma è potentiâ seu secretâ materiae vi, ex eiusdem Academiae dogmate, educitur; at quomodo id nisi per amorem? Si materia contrariorum dissidia radicitus patiatur, annon etiam forma, quae ex altâ ipsius radice emergit, eandem vim sentiet? imo in ipsis cunabulis opprimetur? Quis itaque sanus in ipso puncto mixturae Elementorum, & informationis materiae, Amoris & Naturae matrimonio gladiatores istos praeficiet? Quis prolem vniformem, annon potius monstrosam ex huiusmodi heterogeneo reluctantium parentum semine expectet?
Desinat philosophus alterationis Elementorum, corruptionis & caducitatis mixtorum causam in repugnantiâ Elementorum quaerere, sed culpam in materiae primae penuriam & imbecillitatem reijciat; neque enim in antiquo Chao Frigida pugnabant calidis, humentia siccis, vt vulgò creditur, cùm duae tantùm quatuor illarum qualitatum minimè aduersae, frigiditas nempe & humiditas foeminae & materiae conuenientes, illi inessent; duae verò reliquae, caliditas & siccitas, quae masculae sunt & formales, ex parte lucis informantis processerint: Nec nisi post aquarum recessum & lucis aduentum terra Arida dicta est, quae priùs humida & aquis mancipata erat.