Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.

← ExitThe Summary of Physics Restored
The 245 Canons

IGNIS.

Ignis ardentis regionem Lunari contiguam nemo sibi, nisi per somnium, fingat; tantae enim ignis intensissimi copiae sustinendae totus aër non sufficeret, quin universam Orbis molem dudum depraedatus fuisset; quicquid enim attingit praedo ille, statim depascitur, Mundi & Naturae exitio destinatus.

* cap. 11. prior. teste.

Talem Naturae vastorem pro Naturae elemento neque sublimis aër, neque ima tellus hospitio recipit; Verùm tyrannidem exercet ille plerumque in regno Naturae, siue in aëris sublimitate, siue in terrae profundo, siue etiam in eius superficie accendatur. Iure itaque illum inter gigantes & Mundi tyrannos excelsi ingenij * Lullius numerat. Contra Naturam etiam dicitur, quia quicquid Naturam destruit, Naturae aduersatur.

Ignis noster communis partim naturalis est, partim etiam artificialis: Illum à caelesti ad vitae commodum & necessitatem forsan mutuatus est homo, eius radios vniendo, ac vires multiplicando; vel etiam per attritionem, aut duorum corporum collisionem, Spiritu diuino ingenium ad id suggerente.

IGNIS NATVRAE EST IN SOLE.

Summus rerum creator igneum benigni caloris spiritum in globo Solis posuit, vt lumen & calorem viuificum caeteris Vniuersi corporibus inspiret, vnde cor totius fabricae mundanae illum plures crediderunt, ab eo siquidem omnis generationis & vitae principium defluit: Qui aliud ignis Elementum in rerum natura quaerit, caecutit, quia Solem ignorat.

Ignis itaque Naturae scaturigo in Sole residet, cuius calor semper aequalis & temperatissimus in se est, licèt nobis intensior aut remissior pro accessu & recessu, eiusque radiorum directione aut obliquitate, vel etiam locorum situ & naturâ sentiatur. Illum tanquam animam Mundi Naturae motum generandique facultatem inspirantem plerique philosophorum admirati sunt.

Sol non est vniuersi oculus; vt veterum non nullis placuit, sed creatoris Vniuersi est oculus, quo sensibiles suas creaturas sensibiliter intuetur; quo blandientes amoris sui radios in eas effundit; quo se conspicuum illis exhibet: Vix enim insensibilem authorem Natura sensibilis agnouisset: propterea corpus tam nobile gloriâ suâ indutum sibi nobisque fingere voluit, cuius radij diuinitati proximi sunt spiritus & vita.

Ab illo vniuersali Naturae principio calor omnis insitus tam in Elementa, quam mixta defluit, qui Ignis nomen meruit; vbicunque enim calor spontaneus, motus naturalis, aut vita hospitatur, ibi suum Ignem tanquam eorum principium, & primum Elementorum motorem occultauit Natura; à quo elementa etiam sensibilia, seu Mundi nostri prouinciae elementantur, & velut animantur, arctiùs tamen terrae vtero constrictus propter eius densitatem & frigiditatem antiperistasim excitantem inhaeret.

Ignis ille Naturae mixtis insitus humidum radicale, tanquam sedem propriam elegit, huius autem domicilium praecipuum est in corde (licèt per omnes corporis partes diffundatur) tanquam primo vitae organo & centro Microcosmi, vnde Princeps ille Naturae, velut ab arce sua imperans, omnes facultates, caeteráque organa harmonicè mouet; mixti humoribus, spiritibus, toti denique massae Elementari motum, calorem & vitam inspirat: & quia Solis filius & vicarius est, omnia agit in quolibet Mundo minori, quae Sol in maiori.

Quemadmodum Sol medius inter reliquos Planetas lumine suo illos irradiat, virtute implet, spiritu viuifico in vitae concentum conciliat: Ita spiritus Solaris in medio Naturae Elementaris illi lumen influit, ac in opere generationis Elementa congregat, vnit, ac viuificat.

Contents

Sign in to save your reading →