Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.
Siccitas autem per accidens & remissè terrae competit, in medio enim aquarum creata fuit; & rerum ordo postulabat, ut prae gravitate sua aquis immersa ab humido nunquam recederet; verùm creator summo iure usus, aquis remotis, liberam eius faciem exhibuit, ut mixtorum creationi, tum habitationi locus daretur: Terra itaque non secundum naturae legem, sed per gratiam à naturali servitutis iugo & humoris tyrannide liberata est, ut siccâ fronte in auras emergeret, gratumque Mundi lumen perciperet.
Omne frigidum & siccum à facultate generativâ alienum est, nisi externo iuvetur auxilio; propterea rectè sapientissimus Naturae author frigidum Terrae uterum Igne caelesti incalescere voluit; & sicco Terrae globo humidam Aquae Naturam adiunxit, ut admixtis duabus generativis calidi & humidi causis, terrae sterilitati succurreretur, ac mediante omnium Elementorum concursu & mixtione, Terra physicum uberrimae generationis vas fieret. Terrae itaque omnes qualitates & omnia Elementa insunt.
Spongiosum Terrae corpus sapienter à Mundi conditore creatum fuit, ut aëri, imbribus ac caelestibus influentiis aditus pateret: ut etiam vi caloris interni vapores humidi à centro ad superficiem per terrae meatus expulsi rerum semina modicâ putrefactione corrumpant, & ad generationem praeparent; quae ita disposita calorem caelestem vivificum excipiunt: Natura siquidem amorem Magneticum in rerum profundo demersit, cuius vi superiorum virtutes evocant & sugunt, quae informationis robur augent, & vitalis aurae dulcedinem accelerant.
Calor è terrae sinu emergens humidus & impurus propter terrae & aquae admixtae labem corrumpit, purissimus autem caelestis generat excitando, dilatando, & ad vitam urgendo calorem insitum, in rerum seminibus abstrusum, & tanquam naturae arcanum in eorum centro occultatum: Quia verò homogenei sunt ambo calores illi, blandè in opere generationis coeunt, & inseparabiliter uniuntur, donec in vitam & amplam vegetationem exeant.
Aqua est natura media, inter densum & tenue, inter Terram & Aërem; menstruum Naturae, corpus volatile, fugax, ignis impatiens, calore etiam mediocri in vaporem exhalans, multiplicem induens figuram, Protheo denique instabilius.
AQUA.
Humidum Elementum Mercurius est, qui modò corporis, modò spiritus naturam induens superiorum & inferiorum virtutes suis revolutionibus in se trahit, & quasi eorum mandata suscipiens inter remotas universi naturas, velut earum actor & sponsor negotiatur ac commercium exercet; nec à nundinationibus suis temperabit, donec omnia naturae corruptibilis Elementa ab igne purgata & fixata sint, fiatque sabbatum universale.
Aqua, quia materiae primae proxima natura est, facile eius simulachrum induit: Chaos enim antiquus rerum parens vapor quidam subtilis & tenebrosus fuit, seu humida quaedam tenebrarum, fumo tenui similis, substantia, ex cuius subtilissimâ portione caeli ex ordine educti & expansi sunt, quorum triplex differentia tres etiam eius provincias constituit, nempe supremam, quae nobilissima est: mediam, quae secundum praestantiae & dignitatis locum occupat: postrema autem situ & nobilitate caeteris est inferior. Densior materiae substantia in aqueam molem, quae media quaedam natura est, cessit. Densissima pars quasi faex totius massae in fundo substitit, & in compactum Terrae globum firmata est. Extrema totius opificii, Caelum videlicet & terra, magis à primo materiae suae statu & antiquâ figurâ recesserunt; caelum propter summam raritatem & levitatem; Terra propter summam densitatem & gravitatem; Aqua verò, quae medium inter utrumque sortita est, informi abysso proximior natura remansit; unde fit, ut facilè per rarefactionem in fumum, seu vaporem, quae Hyles antiquae imago est, se convertat.
Humiditas magis propria est aquae, quàm frigiditas, quia magis rara & luminosa est Aqua, quam Terra; at quae maiorem cum lumine participationem habent, magis à frigido recedunt: rariora verò corpora lumini viciniora sunt. Aqua humiditatis symbolum à materiâ primâ & Abysso retinuit; sicuti terra frigiditatem: Densiores enim partes in duas illas affines naturas Spiritus mundi Architectonicus divisit.
Frigiditas siccitatem amat, eamque induit, ubi strenuè dominatur humida constringendo ac desiccando, ut ex nive, glacie & grandine docemur; Aquam enim, quâ nihil humidius, frigore tanquam proprio instrumento constringere ac desiccare Naturae opus est; imò praecipuum & commune caloris & frigoris subiectum est humor, qui ab utroque fortiter oppugnatur, donec expugnetur; unde fit, ut tot autumni frigore primo sicca cadant folia; debilium plantarum caules, urgente hyeme, ad summam siccitatem humore destituantur & arescant; sic penetrabile frigus adurit, vitalesque rerum humores hostiliter invadit; inde flaccida & marcescens senectus, mors tandem acerrimo frigore, quasi falce chalibaea, omnia desiccata metens, & in horrea sua conferens. Quomodo igitur frigus humido Elemento indulgere, & tanquam maximè proprium inesse quis profiteatur? cùm Natura elementa in seipsa agere non patiatur, ne vires suas destruant aut opprimant, at frigiditas intensior remissam imbellemque humiditatem statim proculdubio debellaret, ac fortiter per constrictionem desiccando totam exhauriret, aut invalidam prosterneret; sic uno ex Elementis ruinam passo, reliquorum operâ imperfectâ, & rerum generationem omninò deficere necessariò sequeretur. Aquae igitur summam frigiditatem tribuere Naturae legi repugnat.
Ex duabus illis densioribus naturis Terra & Aquâ nempe, Elementa sua haurit Natura: quibus vasa sua & organa corporea fingit; ex utriusque enim mixtione fit limus; limus autem est proxima materia generatorum: ille enim est veluti chaos, cui omnia confusè & virtute insunt Elementa. Ex limo creatus fuit primus humani generis parens; omnis deinceps generatio ex limo prodiit. In generatione animalium ex spermate & menstruo fit limus, inde animal. In vegetabilium productione semina per putrefactionem in limum subtilem primò transeunt, deinde in corpus vegetabile firmantur. In generatione metallorum ex sulfure & mercurio perfectè mixtis, & in aquâ pinguem resolutis exit limus, ex quo corpora metallica per longam decoctionem indurantur. In philosophicâ metallorum solutione, & arcani Philosophorum creatione primò educitur limus, expurgato & mixto utriusque parentis semine.
Aqua est basis & radix omnis humidi, imò humor ipse, à quo omne humidum denominatur: Rectè itaque Elementi humidi, vel humoris fons & principium Aqua definiri potest, cuius proprium est liquore suo madefacere. Humida autem dicuntur quae humorem sive liquorem aqueum, secundum plus vel minus in se continent. Humor omnium qualitatum susceptibilis est: sic sanguis & flava bilis humores sunt calido suo imbuti, licèt in Elemento aquae basim suam habeant: Aqua fortis & similes causticâ & igneâ virtute pollent; Aqua ardens & plurimae rerum essentiae quae sub olei aut aquae corpore extrahuntur, calido abundant, licèt Aqua earum radix sit frigida: quia Natura in Elemento humido varias virtutum suarum signaturas primùm imprimit, illique principes qualitates radicitùs infundit. Humor est primum Naturae subiectum, in quo prima eius cura, primus labor impenditur: cuius liquore multiplices suos colores & tincturas indelebiles diluit ac miscet: illi spiritualia dona primò se communicant, in illo primùm hospitantur & agere incipiunt.