Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.
ELEMENTA.
Terrae, Aquae & Aëris corpora, quae sphaeris suis sensibiliter distinguuntur, alia sunt ab Elementis, quibus in opere generationis utitur Natura, quaeque mixtorum corpora constituunt; haec enim in mixtione prae tenuitate imperceptibilia & sensibus occulta sunt, donec in materiam densam & corpus coierint:
Ex insensilibus namque omnia confiteare Principiis constare.
Illa autem, quae globum inferiorem Universi constituunt, tanquam nimis densa, cruda, impura & indigesta à perfectae generationis lege arcentur; magis enim Elementorum idola & simulachra sunt, quàm vera Elementa.
* Lucret. lib. 2.
Elementa, quibus in mixtionibus suis & fingendis corporibus plastes utitur Natura, licèt ante mixtionem deprehendi nequeant, in opere tamen absoluto & mixto perfecto, quia partes eius partibus Mundi proportione quadam respondent, & quodammodo sunt analogae, iisdem nominibus illas nuncupare liceat: solidiores enim partes terram; humidiores Aquam; spirituales aërem; calorem innatum ignem Naturae; occultas verò & essentiales virtutes non malè caelestes & Astrales naturas, sive quintam essentiam quis dixerit; & ita quodlibet mixtum analogicè Microcosmi nomine gloriabitur.
Qui prima rebus generandis Elementa constituit, idem solus ex iis rerum individua componere, & composita in ea novit resolvere.
Lumen igitur non refugiant, qui circa Naturae Elementa operantes, in aliquo corpore ex iis producendo, vel naturaliter productum in ea resolvendo crucem sibi ponunt; Elementa quippe illa ex pleno Naturae dominio sunt, eique soli ab ortu suo mancipata, arti & industriae penitùs ignota.
Elementum naturae dici potest simplicissima materiae primae portio, per propriam differentiam & qualitates distincta, partem essentialem in materiali mixtorum compositione constituens.
Per Elementa Naturae, principia materialia intelliguntur, quorum alia aliis puriora & perfectiora sunt, pro maiori & potentiori virtute formae perficientis. Distinguuntur autem plurimum raritate & densitate, quae rariora & spirituali naturae proximiora, ea puriora & leviora, motui & actioni aptiora sunt.
Universum Orbis imperium inter tres fratres Saturni filios cohaeredes propterea divisum fuisse veneranda finxit antiquitas, quia tres tantùm Elementorum naturas, aut veriùs universi partes agnovit: Per Iovem enim omnipotentem caeli dominium sortitum, trisulco fulmine armatum, caeteris fratribus superiorem, aetheream caelestium corporum regionem in haec inferiora ius imperii sibi vindicantem intellexerunt illi arcanorum mystae: infimae autem caeli plagae, sive aëri nostro, Iunonem Iovis coniugem praefecerunt, quia haec regio vaporibus inquinata, humida & frigida, ac quodammodo impura est, foemineoque temperamento proxima; tum etiam, quia superiorum decretis subiicitur, eorum affectiones suscipit, easque nobis communicat, crassioribus naturis se commiscens, ac eas ad caelestium vota inflectens: quia autem mas & foemina sexu tantùm, non specie differunt, propterea aërem sive caelum inferius aliud omninò Elementum à caelo superiori essentiâ & specie distinctum noluerunt, sed loco & accidentibus tantùm diversum. Neptuno maris Numini ius in aquas tribuerunt. Per Plutonem inferorum tyrannum, opibus affluentem, terrae globum significarunt, divitiis refertum; quarum tum etiam honorum desiderio, & omni cupiditatum aestu ferventes hominum mentes acerbè torquentur. Tres itaque tantùm Universi partes, seu tria, si placet, Elementa sapientes illi admiserunt, quia ignis Elementum sub aethereâ naturâ comprehendi voluerunt; Iovem fulmine armatum propterea pinxerunt.
Omnia mixtorum corpora in siccum & humidum per analysim resolvi: omnia animalium excrementa iisdem differentiis terminari experientiâ docemur: Unde liquidò constat mixtorum corpora ex duobus tantùm Elementis sensilibus terrae & aquae respondentibus conflata esse; quibus tamen caetera virtute ac potestate insunt: Aër autem, sive caeli inferioris Elementum sensus fugit, quia de genere spiritualium quodammodo est, ratione nostri. Ignis etiam Naturae, quia principium est formale, nullâ analyticâ destructione, nullo artis ingenio deprehendi & separari potest; formarum enim natura sensuum censurae non submittitur, quia spiritualis est.
Terra est corporum Universi densissimum, ideò gravissimum & centrum habitum: eius naturam per se frigidam, & per accidens siccam esse contra vulgarem opinionem statuendum est; quia plus retinet de natura opacâ & tenebrosâ primae materiae; umbra autem & tenebrae frigoris latibulum existunt, unde lucem fugiunt, & ex diametro ei opponuntur; at terra propter summam eius densitatem umbrae & tenebrarum mater est, luci & calori difficilè pervia, ideò summo frigore rigescit. Atra bilis humor omnium frigidissimus ea de causa censeri debet, quia terrae dominio subiicitur, Terra autem Saturno, qui frigidi & melancholici temperamenti author habetur. Praeterea, quae in terrae visceribus ex terreâ substantiâ generantur, veluti marmor & lapides, frigidae sunt naturae; quamvis de metallis aliter sentiendum, quia aëreae naturae magis sunt, habentque in se ignis plurimum, propter infusas caelitus ignis Naturae scintillas, & spiritum sulfureum ipsorum materiam humidam & frigidam congelantem: Mercurius tamen humiditate & frigiditate caeteris praepollens, terrae frigidum & aquae humidum suum acceptum refert. Aliter se res habet in iis, quae in mari producuntur, ut per Ambarum & Corallium, aliaque plurima à mari & fluminibus genus ducentia, quae calido temperamento gaudent, satis constat: Ratione itaque & experientiâ docemur frigiditatem maximam terrae, non aquae deberi.
TERRA.