Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.
Sulphuris fumus ut metalla afficiat.
Antimonium.
Antimonium suam inimicitiam in hoc ostendit, quod omnia metalla, cum quibus in igne liquescit, & cum quibus miscetur, spoliat, aufert & praedatur, & praeterea non absimiliter sulphuri, suo fumo metallis genuinum & naturalem colorem furatur & alium substituit.
Argentum vivum.
Argentum vivum vero suam hostilem vim erga metalla in eo exercet, quod metalla cum quibus coniungitur, invadit & solvit, ita ut malagma ex illis faciat: praeterea fumus ipsius, quem nos mercurium vulgi nominamus, omnia metalla immalleabilia, fragilia reddit & calcinat, & omnia rubra aurei coloris metalla albat. Ferri autem & chalybis summus hostis est. Nam si ☿ vulgi perticam ferream attingat, vel illa oleo Mercuriali ungatur, illa pertica postea ut vitrum frangetur & decurtabitur, quod quidem magnum secretum, & valde occultandum est. Similiter & magnes a ☿ custodiri debet & servari: nam cum eo similiter ut cum ♂ inimicitiam exercet. Nam quilibet magnes, quem ☿ vulgi attingit, aut qui oleo Mercuriali ungitur, aut solum modo in Mercurio ponitur, postea nullum ferrum attrahit in perpetuum. De hoc nemo miretur. Habent enim hae res causas naturales, nempe tales, quod Mercurius extrahat spiritum ferri, quem magnes in se latentem continet: quare & spiritus ferri in magnete corpus ♂ ad se trahit: & hoc non solum in magnete fit, sed in omnibus aliis rebus naturalibus, ita ut semper peregrinus spiritus, qui in alieno est corpore, quod non est naturae suae naturae, corpus attrahat: & hoc non solum de magnete sciendum est, sed & de omnibus rebus naturalibus, ut mineris, lapidibus, herbis, radicibus, hominibus & animalibus.
Magnes ut perdatur.
Metallorum antipathia qualis.
Post haec sciendum est etiam, quod metalla inter se inimicitias exerceant, & se invicem oderint ex ingenita natura, ut videtis in ♄, qui soli summus hostis est, ex congenita natura: nam omnia auri membra disrumpit, reddit illud deforme, invalidum, & perdit & corrumpit illud ad summum usque; ad mortem, plusquam ullum aliud metallum. Stannum etiam odit, & hostis est omnium metallorum: nam reddit ea degeneria, immalleabilia, dura, inepta, si misceatur illis in igne & fluxu.
☉ Praeservatio, urina puerorum.
Quoniam igitur iam audivistis de hostibus metallorum, cognoscite porro ipsorum praeservativa & conservativa, quae metalla ab omni damno & corruptione custodiunt, & praeterea in ipsorum natura & virtute constant, & in colore altius graduant. Primo igitur de auro sciendum est, quod non possit illud melius & pulcrius conservari, quam in urina puerorum, in qua dissolutum sit sal armoniacum, aut in sola aqua salis armoniaci. In istis cum tempore tam altum gradum coloris acquirit, ut altius pervenire nequeat. Argentum non melius praeservari & conservari potest, quam si coquatur in aqua vulgari vel aceto, in quo tartarus & sal sint resoluta: ita quodlibet argentum vetus, denigratum & maculatum renovatur, si in his excoquatur. Ferri & chalybis conservativa & praeservativa optima & utilissima sunt recens lardum non salitum ex sue castrata, quod quidem omne ferrum & chalybem a rubigine custodit, si singulis mensibus eo semel ungantur. Similiter si ferrum cum Arsenico fixo liquescat, & aliquoties fluat, ita renovari & fixari potest, ut in perpetuum non contrahat rubiginem, sicut argentum. Cuprum vero conservari & praeservari potest, si solummodo cum ☿ sublimato misceatur, aut oleo salis inungatur, ita ut in aeternum nullum vitriolum vel viride aeris ex se praebeat aut virescat.
♂
♀