Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.
Liber III. De conservationibus rerum naturalium.
Hostes rerum cognoscendi.
Ut res conservari & a nocumento defendi possit, necesse est primum omnium bene ipsius hostem cognosci, ut ab illo praeservari possit, ne ab ipso laedatur & corrumpatur in sua substantia, virtute, vi, aut quomodocunque damnum illud nominari possit. Multum igitur in hoc situm est, ut hostis omnium rerum naturalium cognoscatur. Quis enim sibi a damno & adverso casu cavere possit, qui ignoret suum hostem & nocere. Quare necessarium est, ut is bene sit cognitus. Sunt enim multiplices hostes. Praeterea tam necessarium est nosse mala, quam nosse bona. Quis enim bonum absque cognitione mali cognoscere potest? nemo profecto. Ita nemo scire potest, quantus thesaurus sit sanitas, qui nunquam aegrotavit. Quis scit quid gaudium sit, qui nunquam moestus vel tristis fuit? Et quis recte sciret, quid Deus esset, qui nihil sciret de diabolo? Quare cum Deus nobis notum fecerit hostem animae nostrae, nempe Diabolum, etiam nobis significat hostem vitae nostrae, nempe mortem, quae est hostis nostri corporis, nostrae sanitatis, hostis medicinae & omnium rerum naturalium: inquam etiam nobis facit, quomodo & per quid fugari debeat. Nam sicut nullus morbus est, contra quem non etiam sit creata & inventa medicina, quae illum curet & expellat: ita etiam semper una res est contra aliam posita, una aqua contra alteram, unus lapis contra alterum, una minera contra alteram, unum venenum contra alterum, unum metallum contra alterum: ita in pluribus rebus, quas non opus est omnes hic recensere.
Mors rerum hostis.
Conservatio res inveniuntur in reb. omnibus.
Conservatio rerum quibus fiat, & quomodo.
Quomodo autem & per quid quaelibet res praeservetur, & a damno custodiatur, sciendum est, multas res in terra conservari oportere, & praecipue omnes radices in terra longo tempore efficaces & incorruptae permanent: similiter & herbae & flores & omnes fructus in aqua incorrupti & virides manent: ita etiam multi alii fructus & poma in aqua conservari possunt, & praeservari ab omni putredine, donec nova nascantur poma.
Conserv. carnis & sanguinis quibus fiat.
Ita etiam caro & sanguis, quae quidem citissime putrescunt & rancida fiunt in frigida fontana aqua conservari possunt, & non solum hoc, sed & cooptatione renovatae & recentis aquae fontanae in Quintam Essentiam transmutari, atque in perpetuum a putredine & malo odore sine omni Balsamo conservari. Non solum autem ista carnem & sanguinem conservat, sed & alias carnes & sanguines (ut ita dicam) conservat, & praeterea corpus hominis ab omni putredine & multis morbis, qui ex putredine oriuntur, melius quam vulgaris Mummia. Ut autem sanguis per se a putredine & odore gravi conservetur, & non ut Quinta Essentia, & ita ut & alium sanguinem sicut iam dictum, conservet, hoc processu utaris: Separetur sanguis a suo phlegmate, quod per se movetur, & in superiorem partem expellitur. Hanc aquam subtili inclinatione vasis abstrahe, & tantundem aquae salis sanguini adiice, quam quidem aquam in nostra chirurgia docemus conficere: illa aqua statim miscetur sanguini, & ita conservat sanguinem, ut in perpetuum non putrescat vel rancescat, sed semper recens & egregie rubens maneat post multos annos tam bene ut prima die, quod quidem magnum miraculum est. Quod si aquam salis non scias conficere, vel non habeas promptu, tantundem optimi & praestantissimi balsami superfunde, qui idem praestat. Talis iam sanguis est Balsamus Balsamorum, & vocatur Arcanum Sanguinis, & est tam mirabilis & tantae virtutis, ut incredibile sit dictu: quare pro magno secreto in medicina occultabis.
Arcanum sanguinis humani, ut paretur.
Conserv. metallorum quibus fiat.
Metallorum hostes qui.
In conservatione metallorum primum cognoscendi sunt hostes ipsorum, ut eo melius a damno conservari possint. Sunt igitur praecipui hostes metallorum, omnes aquae fortes, omnes aquae regis, omnia corrosiva, omnia salia, sulphur crudum, antimonium & mercurius. Ut autem specialiter sciamus, quomodo ista omnia suam inimicitiam exerceant, dico, quod aquae fortes, aquae regis, corrosiva, & salia suam inimicitiam ostendant in eo, quod omnia metalla mortificent, dissolvant, calcinent, corrumpant & in nihilum redigant. Sulphur crudum suam inimicitiam ostendit suo fumo: nam suo fumo adimit Veneri suum colorem & rubedinem, & albam reddit. Metallis albis ut Lunae, Iovi, Saturno & Marti aufert suam albedinem & rubefacit ea, vel colorem rufum ipsis inducit. Auro detrahit pulcram & amabilem suam flavedinem & aureum colorem, & nigrum reddit, & plane deforme, ut deformius esse non possit.