Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.

← ExitNine Books on the Nature of Things
Dedication to Johann Winckelsteiner

Honesto ac prudenti viro Ioanni Winckelsteiner Friburgensi

Honesto ac prudenti viro Ioanni Winckelsteiner Friburgensi, amico suo intimo ac fratri carissimo, Theophrastus Paracelsus salutem.

Aequum est, amice intime et carissime frater, ut amicis ac assiduis precibus ac petitionibus tuis, quibus me crebris literis tuis aggressus es, satisfaciam: et quoniam in postremis literis tuis summopere et humanissime rogas, ut adhuc semel ad te veniam si modo mihi sit commodum, non possum te profecto celare, quod per multa impedimenta id fieri nequeat. Sed quod ad alteram petitionem tuam, quam a me petiisti, ut tibi debitam bonam et claram instructionem dem, non volo, neque possum tibi repugnare, sed tibi in eo gratificari cogor. Optime enim animum tuum bonum novi: scio etiam, quod libenter aliquid novi et mirabilis in hac arte audis et vides: scio quoque quod in vita tua multum in artes insumpseris, et maximam partem tui curriculi in illis consumpseris, etc. Quoniam igitur mihi non solum benevolentiam, sed et fraternam fidelitatem praestitisti, merito huius fidei et beneficiorum oblivisci non possum, sed gratus esse cogor, et tibi, si fortassis te in persona mea non amplius videam, fraternum vale relinquere, tibi et tuis in mei monumentum. Nam hic tibi non solum ad illa puncta, de quibus me consuluisti, et ut frater rogasti, respondebo, et te clare instituam: sed tibi propter illa puncta peculiarem librum dedicabo, quem nominabo, De Natura Rerum, et illum in novem libellos dividam. In hoc libro omnibus petitionibus tuis satisfit, et amplius quam a me petiisti.

Quanquam summopere de hoc miraberis, et fortasse multum dubitabis, an haec omnia se sic habeant, sicut hic describo. Sed id ne facias, imo credas non esse speculationes et theorias, sed praxin et procedere ab experientia. Et quamvis non omnia ipsemet expertus sim, tamen ab aliis et per alios habeo et probavi, et novi ea experientia, et ex luce naturae.

Omnia probata hic scribuntur.

Si autem in quibusdam locis non satis quid dicam intelligas, et in uno vel pluribus processibus ampliorem a me requiras explicationem, scribe ad me secreto, et clarius tibi rem proponam, et sufficientem instructionem et intellectum dabo. Quanquam credam non opus futurum, et te alias bene intellecturum, cum sciam te a Deo artibus et bono sensu tam egregie dotatum. Praeterea nosti animum et sensum meum. Quare me cito et facile intelliges. Omnino autem spero, nec dubito, te praesens opus respecturum, et ut decet commendatum tibi habiturum, et prorsus non evulgaturum, sed solummodo pro te et tuis in magno secreto retenturum, sicut profecto occultus et magnus thesaurus, et nobilis gemma, et res preciosa est, quae non obiicienda est suibus, hoc est Sophistis, et contemtoribus omnium bonarum naturalium artium et secretorum, qui neque digni sunt ut legant, multo minus ut habeant, sciant et intelligant. Et quanquam iste libellus valde parvus sit, et pauca et brevia verba habeat, plenus tamen est multis magnis Arcanis. Nam hic non scribam ex speculatione vel theoria, sed practice, ex luce naturae et experientia ipsa, nec te onerabo, et taediosum reddam multis verbis, etc.

Quapropter carissime amice et intime frater, quoniam tibi soli ex amore hunc libellum scripsi, et nulli alii praeterea, rogo te, velis eum, ut rem caram et secretam conservare, et usque ad mortem tuam a te non removere, et ante mortem tuam simili modo tuis liberis vel heredibus mandare, ut ipsi secreto hunc librum retineant, quod et ego singulariter ab ipsis peto, ut tantummodo in tua familia maneat, et nullo tempore tam vulgaris fiat, ut in Sophistarum et derisorum manus perveniat, qui omnia, quae ipsis non consonant, contemnunt, et ad summum calumniantur: quibus et tantum illud quod suum est, placet, sicut omnes stulti solent, quibus tantummodo sua clava, et sua tintinnabula placent, alterius autem non, qui et omnem sapientiam oderunt. Quapropter omnem sapientiam parvi aestimant, imo pro stultitia reputant, maiori quam sua est, in suo scilicet capite: quia nihil ipsis prodest, nec sciunt usum. Sicut unus opifex alterius instrumenta tractare nescit, ita stultus nullus armis melius uti potest, quam sua clava, nec ullus suavior sonus est auribus eius, tinnitu suarum campanarum.

Commendatio.

Quare charissime frater fideliter esto monitus, sicut te rogavi, et fac id, quod de te spero, ita facies recte et bene. Vale in tutela Dei. Datum Villaci, anno 1537.

Contents

Sign in to save your reading →