Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.

← ExitNine Books on the Nature of Things
Book 2 · Growth

Possibile etiam est aurum per industriam & solertiam periti Alchymistae eo impelli, ut in cucurbita more arboris crescat, cum multis mirabilibus ramusculis & frondibus, quod quidem iucundum aspectu & valde admirabile est. Proceditur autem sic: Aurum calcinetur per aquam regis, ut fiat calx cretacea, quam impone in cucurbitam, & infunde bonam & recentem aquam regis, & aquam gradationis, ita ut quatuor digitos transversos supermineat, & iterum abstrahe in tertio gradu ignis, donec nihil amplius ascendat. Aquam distillatam, iterum superfunde, & iterum distillando abstrahe ut antea. Hoc tandiu fac, donec videas ☉ surgere in vitro, & crescere in forma arboris habentis multos ramos & frondes: atque ita fit ex ☉ mirabilis & iucundus frutex, quem Alchymistae herbam auream & arborem philosophorum appellant. Ita etiam proceditur cum ☽ & aliis metallis, sic tamen ut calcinatio aliter fiat, & alia aqua fortis accipiatur, quod quidem tuae experientiae relinquo. Si Alchymiae peritus es, recte te in his geres.

Formatio lapidis artificialis.

Sciatis quoque quemlibet silicem sumptum ex aqua fluviatili & positum in cucurbita, superfusa sua aqua fluviali, ut impleatur cucurbita, quae iterum inde distillando abstrahatur dum aliqua gutta ascendit usque dum lapis arefiat, & hac aqua cucurbita iterum impleatur, & rursum abstrahatur, & hoc tandiu fiat, donec cucurbita sit plena illo lapide, Alchymistice in paucis diebus valde magnum fieri posse, quod Archeus aquarum in multis annis vix faceret. Si postea vitrum in saxo frangas, habebis silicem in forma cucurbitae, quasi in vitrum fuisset infusus: & quanquam hoc tibi nil prosit, sit tibi tamen pro re mira.

Contents

Sign in to save your reading →