Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.
Liber II. De crescentibus rerum naturalium.
Calor & humiditas crescentium rerum causa.
Satis manifestum est, & cuilibet notum, quod per caliditatem & humiditatem omnes res naturales crescant & maturentur, quod satis demonstratur ex pluvia & sole consequente. Nemo enim negare potest pluviam terram foecundare, & fatendum est omnibus a sole omnes fructus maturari. Cum igitur iuxta ordinationem divinam hoc naturae postulatio sit, quis repugnabit vel non credet etiam hominem hoc posse per prudentem & solertem suam industriam artis Alchymisticae, ita ut infrugiferum frugiferum, immaturum maturum reddat, & omnia crescere & augeri faciat. Dicit enim scriptura, Deum homini omnia creata subiecisse, & tanquam rem propriam in manus eius tradidisse, ut illis ad suam necessitatem uteretur, ut dominaretur piscibus maris, volucribus coeli & omnibus rebus in terris, nulla re excepta. Quare homo merito gaudere debet, quod Deus ipsum in luce Naturae adeo illustrarit & donarit, ut omnes creaturae Dei ipsi obedire & subditae esse cogantur, & praecipue tota terra, & omnia quae in ea & super ea nascuntur, vivunt & moventur. Quandoquidem igitur oculariter videmus, & quotidiana experientia docemur, quod quo saepius & copiosius pluvia terram humectat, & illam Sol suo calore & fervore iterum exsiccat, eo citius fructus terrae prodeant, & maturentur, etiam omnes fructus ita crescant & augeantur, quodcunque sit tempus anni: nemo deinceps miretur, quod Alchymista quoque multiplicibus imbibitionibus & distillationibus idem facere possit. Quid enim aliud est pluvia quam imbibitio terrae? & calor & aestus Solis, quid est aliud quam distillatio Solis, qui tales humiditates rursus attrahit? Propterea dico possibile esse per talem cooperationem in media hyeme pulcras virentes herbas, flores & alios fructus producere, per terram & aquam, ex semine & radice. Si iam hoc fit in herbis omnibus & floribus, fiet etiam in multis similibus rebus, nempe in omnibus mineris, quarum imperfecta metalla per aquam mineralem maturari possunt per Alchymistae solertis industriam & artem. Similiter possunt omnes Marcasitae, Granati, Zineta, Arsenica, Talka, Cachymiae, Bisemuta, Antimonia, &c. quae omnia immaturum ☉ & ☽ secum vehunt, ita maturari, ut ditissimis auri & argenti venis aequari possint, tantum per talem cooperationem, &c. Ita etiam Elixir & Tincturae metallorum maturantur & perficiuntur.
Artificiosa rerum maturatio.
Homini a Deo omnia subiecta.
Generatio artificialis fructuum.
Maturatio minerarum.
Barba & ungues nascuntur in mortuis.
Cum igitur ut dictum est, humiditas & caliditas omnia maturent & crescere faciant, nemo miretur, quod homini malefico in patibulo aut rota post longum tempus, barba, capilli, & ungues nascantur, neque pro signo innocentiae ipsius habeatur, ut imperiti iudicant, hoc enim naturale est, & ex naturalibus causis fluit. Nam dum humiditas in homine est, crescunt ipsi ungues, barba & capilli: & quod maius est, homini sepulto in terra ipsa nascuntur ungues, barba & capilli, usque ad secundum annum vel usque ad putrefactionem ipsius, &c.
Sciendum etiam est multas res in perpetuum crescere & augeri in magnitudine, pondere & virtute, in aqua & terra, in quibus etiam bona & efficacia permanent, ut sunt metalla, marcasitae, cachymiae, talka, granati, antimonium, Bisemuta, gemmae, perlae, coralii, omnes lapides & argillae. Ita etiam effici potest, ut ☉ crescat & augeatur in pondere & corpore, si tantum modo in terra Orientem spectante sepeliatur, & semper recenti urina hominis & stercore columbino foecundetur.
☉ Augmentatio.
Auri generatio in cucurbita ut fiat.
Quomodo fiat arbor philosophorum.