Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.
Iovi.
Veneri.
Saturno.
Ut autem ex addito exemplo me planius intelligatis: scire vos velim, Planetae Soli subiici Coronam, Sceptrum, Solium, omnemque regiam potestatem & maiestatem, omnem dominationem, omnes divitias, thesauros, ornatus & apparatus huius mundi. Lunae Planetae subiecta sunt, omnis agricultura, navigatio, peregrinatio & peregrinatores, & quae alia huc spectant. Planetae Marti subiiciuntur, Munitiones (ut vocant) omnes, bracteae, Loricae, tormenta, hastilia, denique omnia arma, & quae ad bellum pertinent. Planetae Mercurio subiiciuntur omnes literati, omnia instrumenta Mechanica, & quae ad artes requiruntur. Planetae Iovi subiiciuntur omnia iudicia & iura, ordo universus Leviticus, omnes Ecclesiarum ministri, templorum ornatus, clenodia, & si qua alia huius classis sunt. Planetae Veneri subiiciuntur, quaecunque ad Musicam referuntur, Musica instrumenta, & exercitia venerea, amores, scortationes, &c. Planetae Saturno subiiciuntur, quicunque in & infra terram operantur, ut metallarii, cunicularii, Vespillones, fontium effossores, velut & omnia his familiaria instrumenta, &c.
Pyromantia qualia signa.
Pyromantia signa sua per Astra Ignis promit, in igni communi, per singulares scintillas, flammas, crepitus, &c. In fodinis per coruscationes: in firmamento, per Stellas, Cometas, & fulgur, & fulmen, & Nostoch ac similia: in spectris per Salamandrinos, Ethnicos & similes spiritus, ignis specie apparentes.
Hydrom. qualia signa.
Hydromantia signa sua dat per astra aquae, per fluctus, exundationes, defectus, decolorationes, Lorindos, nova fluenta, rerum terrenarum ablutiones: In Magica & Nigromantia per Nymphas, visiones, & monstra supernaturalia in aquis & mari.
Chaomant. signa qualia.
Chaomantia signa sua exhibet per astra, aeris & venti, per discolorationem, perditionem & vastationem omnium tenerarum & subolium rerum, quibus ventus adversus est, excutiendo & denudando flores, folia, frondes, caules. Si astra chaomantiae moventur, Necrocomicae ex superiore aere decidunt, & frequenter voces ac responsa audiuntur: Item arbores cum radicibus ex terra evelluntur, & aedes prosternuntur. Conspiciuntur Lemures, Penates, Undenae, Sylvani, &c. Sic etiam Tereniabin, Tronossia, & Manna, super arbores & herbas decidit.
Necromantia signa sua promit per astra mortis, quae nos etiam Euestra vocamus, signantia corpus aegroti & moribundi hominis, maculis rubeis, lividis & purpureis, quae certa mortis, tertia die insulturae, indicia sunt. Signant etiam hominum manus & digitos maculis luteis, quae certa signa fortunae instantis sunt, sive bona ea sive mala sit. Quando ergo Necromantiae Astra moventur, tunc mortui miracula & signa edunt, & defuncti cruentant, res mortuae conspiciuntur, &c. voces ex sepulcris audiuntur: tumultus & trepidationes in Ossoriis surgunt, & mortui viventium forma & habitu apparent, & conspiciuntur in visionibus, speculis, Berillis, lapidibus & undis, specie varia: Evestrum & Trarames signa dant pulsando, percutiendo, tundendo, cadendo, iaciendo, &c. Ubi tumultus seu sonus tantum auditur, sed nihil videtur: quae omnia certa sunt indicia mortis, praesagientia ipsam ei, cuius habitu apparent, aut quo loco audiuntur, &c.
De his signatis praeter iam dicta multa adhuc recenseri possent. Sed cum illa, malas, damnosas & periculosas phantasias, Imaginationes, & superstitiones secum afferant, quae non infortunii tantum, sed etiam mortis caussa fieri possent: ea silentio transilimus. Revelari enim nobis prohibita sunt, cum ad arcanam scholam & potestatem divinam pertineant. Iam ergo libello huic colophonem imponamus.