Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.
Hebraeis quid significet equus, vacca, ursus, vulpes, canis, ovis.
Dicendum etiam deinceps est de peculiaribus nonnullis signis, de quibus hactenus quidem nihil traditum est. Quo in tractatu vobis, qui scientiae signatae peritiam iactatis, & signatores vos appellari expetitis, opus praecipue erit, ut nos recte intelligatis. Nec enim Theorice hoc loco, sed Practice scribemus, & sententiam nostram paucis verbis comprehensam, brevissime intelligendam proponemus. Sciatis autem primum, signatam artem docere, quomodo vera & genuina nomina rebus omnibus indenda sint, quae Adam Protoplastus vere & integre omnia scivit. Illico enim post creationem cuilibet rei proprium suum nomen imposuit, tam animalibus quam arboribus, herbis, radicibus, lapidibus, mineralibus, metallis, aquis, &c. & ceteris fructibus terrae, aquae, aeris, ignis, &c. Et quae nomina ille his omnibus imponebat, ea Deo rata & probata erant. Ex vero enim & intimo fundamento, ea desumebantur: non ex opinione, sed ex praedestinata scientia, ex arte scilicet signata. Ideo Adam Signator primus exstitit. Negari quidem non potest, quod etiam ex lingua Hebraica genuina nomina profluant, & cuilibet rei pro sua natura & conditione imponantur. Quae enim ex Hebraica lingua nomina imponuntur, illa eadem opera etiam rei istius virtutem potestatem & proprietatem indicant.
Sic cum dicimus, Hic est porcus, Equus, vacca, ursus, canis, vulpes, ovis, &c. Porci nomen una foedum & impurum animal indicat. Sic equus indicat animal forte & patiens: vacca animal vorax & insatiabile: ursus, robustum, victoriosum & indomitum animal: Vulpes versutum & callidum animal: Canis, suo generi infidum animal: Ovis placidum & utile, neminique noxium animal. Hinc est, quod interdum etiam homo porcus vocetur, ob sordidam & porcinam vitam: & equus, ob tolerantiam, qua prae ceteris insignis est: & vacca, quod cibo potuque insatiabilis sit, nec ventris modum sciat: Et ursus, quod aliis hominibus vastior & robustior exsistat: & vulpes, quod versipellis & dolosus sit, omnibus sese accommodans, nec quem facile offendens: & canis, quod non nisi ori proprio fidelis sit, & inofficiosum infidumque se omnibus praebeat: & ovis, quod non nisi sibiipsi noceat, omnibus autem potius, quam sibiipsi usui sit, &c.
Signatura in quibus herbis sit.
Hoc modo multae etiam herbae radicesque, &c. sua nomina adeptae sunt. Sic Euphrasia seu Ocularis herba ita dicitur, quod aegris & offensis oculis medeatur. Sic radix sanguinaria ita appellatur, quod prae ceteris radicibus sanguinem sistat. Sic scrophularia (chelidonium minus) ita vocatur, quod prae ceteris herbis mariscas sanet. Idem censendum etiam de aliis quamplurimis herbis, quarum classem ingentem recensere possem, quae universae a virtute & facultate sua ita appellatae & indigetatae fuerunt: sicut in nostro Herbario latius traditur. Praeterea multae herbae ac radices, non a sola virtute & facultate congenita, sed etiam a sua figura, forma & imagine, denominatae sunt, ut Morsus Diaboli, Pentaphyllum, Cynoglossum, Ophioglossum, Hippuris, Hepatica, Buglossum, Dentaria, Calcarippa (consolida regalis) Perforata, Satyrion vel Orchis, Victorialis, Syderica, Perfoliata, Prunella, Heliotropium, & aliae plures, non hic, sed seorsim in Herbario recensendae.
Signatura quid sit in animalibus.
Hepar principium sanguinis.
Idem tenendum etiam est, de signis rerum animalium, quod similiter etiam ex sanguine & ipsius circulo, ex lotio & ipsius circulo, morbi omnes, in homine latentes, &c. cognoscantur. Ex hepate mactati animalis caro omnis cognoscitur, an esu salutaris sit, vel non sit. Nisi enim hepar clarum, & coloris rubri sit, sed lividum & flavum, ac asperum & foraminosum, &c. animal aegrum, & ob id carnem eius insalubrem esse, coniicitur. Epar autem naturalibus suis signis id indicare, mirum non est. Sanguinis enim origo est in hepate, & hinc per venas in universum corpus exundat, & in carnem coagulatur. Hac de caussa ex aegro & male affecto hepate, sanus & recens sanguis nullus produci, sicut & ex morbido sanguine caro nulla salubris coagulari potest. Sed tamen & sine hepate caro, velut & sanguis, cognosci potest. Si enim utraque sana sunt, verum & naturalem suum colorem habent, qui est purpureus, lucidusque nullo extraneo colore (ut flavo aut livido) perfusus. Illi enim extranei colores morbos & aegritudines omnino indicant.
Umbilici infantum nodi quid indicent.
Sed insuper alia quoque signa sunt, admiratione certe dignissima, quando nimirum Archeus signator est, & signat in foetu umbilici nodulis, ex quibus quodnam mater foetus aut ediderit, aut adhuc editura sit, coniici potest.
Rami cornu cervi annos eius notant.
Circuli cornua vaccae, &c.