Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.
Astrum Ferri quale.
Astrum plumbi quale.
Astrum argenti vivi quale.
Quantum autem ad vera illorum signa attinet, scire vos velim, tincturam nostram rubram, quae in se Astra auri continet, esse substantiae supra omnem constantiam fixae, penetrationis expeditissimae, summaeque rubedinis, pulvere quidem croci, integro vero corpore Rubini colorem referente, tincturam inquam esse resinae instar fluxilem, & instar crystalli pellucidam, vitri instar fragilem, pondere vero gravissimam. Tinctura autem alba, quae Astra Lunae continet, eodem modo est substantiae fixae, incrementi immutabilis, summi candoris, resinae instar fluida, pellucida ut crystallus, ut vitrum fragilis, pondere cum Adamante conveniens. Praeterea Astrum cupri coloris citrini summi est, simile smaragdo, ut resina fluxile, suo autem metallo multo gravius. Astrum stanni albissimum ut resina est, subobscurum, luteo colore perfusum. Astrum Ferri rubedinis insignis est, Granati instar pellucidum, ut Resina fluxile, fragile ut vitrum, substantiae fixae, suo metallo multo ponderosius. Astrum plumbi cobalti instar, nigrum, transparens tamen, resinae modo fluidum, fragile instar vitri, pondere auro aequale, plumbo alio gravius. Astrum Argenti vivi insigniter candidi & coruscantis coloris est, simile nivi in summo frigore, valde subtilis, penetrantis, & corrosivae acrimoniae, crystalli specie pellucidum, facile ut resina diffluens, summi ad tactum frigoris, interius autem summi caloris, quasi ignei, insuper volatile, & in igne substantiae admodum fugacis.
Secundum descriptionem hanc cognoscenda vobis metallorum Astra sunt, & una intelligendum, ad utriusque tincturae, rubrae scilicet, & albae praeparationem initio non corpus Auri & Lunae, sed primum Ens Auri & Lunae assumi debere. Si enim in principio error committatur, de opera & labore omnia actum erit.
Sic praeterea de metallis etiam tenendum est, quod ipsorum quodlibet peculiare quoque in igne signum promat, ex quo cognoscatur. Huius generis sunt, scintillae, flammae, fulgur, coloris ignis, odor, sapor, &c. Sic in auri argentique super testa sive capella reverberatione genuinum signum est fulgur. Eo apparente, certum est, plumbum & cetera metalla accessoria per fumum secessisse, adeoque aurum & argentum plene expurgata esse, &c. Ferrum, quod in furno summe candefit, signa promit limpidas & pellucidas scintillas in sublime evolantes. Illis apparentibus, nisi ferrum continuo ex igne eximatur, straminis instar comburitur, &c.
Signa utrum ex tribus primis metalla plurimum copia habeant.
Eadem etiam ratione quodlibet terrenum corpus peculiaria & discreta sua in igne signa exhibet, an aliquid habeat Mercurii, sulphuris aut salis, & cuiusnam ex his tribus principiis plus habeat. Si enim effumat antequam cum flamma ardeat, signum est, plus Mercurii quam sulphuris ibi contineri. Si autem illico cum flamma ardet, & sine omni fumo deflagrat, signum est, multum sulphuris, nihil autem vel quam minimum Mercurii ibi delitescere. Id fieri videtis in pinguedinosis substantiis, velut adipe, oleo, resina & similibus. Si autem citra flammam omnem per fumum abeat, signum est, multum Mercurii, & nihil vel parum sulphuris inexsistere. Id evenire videtis in herbis, floribus, &c. & aliis vegetabilibus substantiis ac corporibus volatilibus, ut sunt Mineralia ac Metalla, in primo ente adhuc constituta, nec dum cum corporeo sulphure permixta, quae fumum tantum & nihil flammae emittunt. Mineralia & metalla, quae in igne nec fumum nec flammam emittunt, hoc est, nec effumant, nec deflagrant, ea Mercurii & sulphuris aequalem permixtionem & fixationem ac perfectionem supra omnem constantiam vehementem indicant.
De peculiaribus nonnullis signis Naturalium & Supernaturalium.
Signatura quid sit.
Adam signator primus.
Hebraica Lingua naturae.