Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.
Virgulae divinatoriae incertae.
Sedulo ergo opera danda est, ut ne vos per divinationes artium incertarum seduci patiamini. Ea enim vana & irrita sunt, comprimis virgulae divinatoriae, quae multis metallariis fucum fecerunt. Semel enim si quid recte ostendunt, decies utique vicissim fallunt. Similiter & aliis fraudulentis diaboli signis, quae noctu & inconvenienti tempore contra omnem naturam fiunt ac apparent, velut spectra, visiones &c. fidendum minime est. Scire enim vos velim, diabolum quoque signa edere, sed ex mera fraude & dolo. Sic nullum templum exstruitur, ad quod sacellum suum diabolus non collocet. Sacellum nullum exstruitur, cui ille arulam non inferat. Semen bonum nullum seminatur, cui ille lolium non interserat. Eadem omnino et condicio est visionum & apparitionum supernaturalium, in Crystallis, Berillis, speculis, undis, &c. sicut illis hactenus praeter omne mandatum Dei & ipsius naturae luminis potentiam ceremoniales Nigromantes foede abusi sunt.
Magicae & Cabaliae Christianorum quod fundamentum sit.
Visiones quidem non absolute reiiciendae sunt. Suum enim locum habent, sed si processu alio fiant. Nec enim iam amplius in prima, verum in secunda Generatione versamur. A nobis ergo Christianis in regeneratione, Ceremoniae & coniurationes adhibendae amplius non sunt, sicut illas usurparunt veteres in testamento veteri, qui in prima generatione vixerunt. Illae enim praefigurationes tantum fuerunt pro nobis, qui in novo testamento futuri eramus. Quaecunque ergo veteres in veteri testamento, seu prima generatione constituti per ceremonias coniurationes, &c. confecerunt ac impetrarunt, ea nos Christiani, qui generationis secundae sumus, in novo testamento agentes, per orationem, hoc est, orando, pulsando & quaerendo, universa per fidem sollicitare & impetrare debemus. In hisce tribus punctis primariis consistit fundamentum omne Magicae & Caballisticae scientiae, per quam quicquid optamus, impetrare possumus, ita, ut Christianis nobis nihil impossibile sit. Sed plura de his in libello de visione & ceteris cabaliae monumentis traditis docere hic desistimus. Eo vos amando, ut videatis, quam mirabiliter Christus Dei filius per suos Angelos in nobis Christianis & fidelibus operetur, & quam fraterne nobiscum conversetur. Unde & nos veri Angeli ac membra Christi sumus, sicut ille nostrum caput est, ut, sicut ille in nobis est, ita nos in ipso vivamus, sicut in libris de Coena Domini traditur.
Tinctura physicorum qua vi ac facultate.
Tinctura Physic. quomodo astralis fiat.
Auri, &c. tincturati supra naturalis praestantia.
Sed ut ad institutum nostrum de signis mineralibus, & praecipue de coruscationibus venarum metallicarum regrediamur: sciendum est, quod velut metalla, quae in primo adhuc Ente versantia coruscationem suam, hoc est, signa exhibent, sic etiam Tinctura Physicorum, quae imperfecta omnia metalla in probum argentum aurumve commutat (ceu metalla alba in argentum, rubra in aurum) peculiaria sua signa, coruscatione similia exserat, si astraliter perfecta & praeparata sit. Quamprimum enim exigua illius moles in fluxile metallum coniicitur, ita ut duo illa in igne conveniant: coruscatio seu fulgor naturalis exoritur, non secus ac finum aurum argentumque in testa sive capella fulgurat, quod tum demum indicio est, aurum argentumve illud ab omni ceterorum metallorum additamento liberum & expurgatum esse. Qui vero nostra tinctura Physicorum astralis fiat, hoc modo cognoscendum est. Primo sciendum est, metallum quodvis, quamdiu in primo Ente adhuc latet conditum, peculiaria sua Astra habere. Ita Aurum habet Astra Solis: Argentum Astra Lunae: Cuprum Astra Veneris: Ferrum Astra Martis: Stannum Astra Iovis: Plumbum Astra Saturni: Hydrargyrum, Astra Mercurii. Quamprimum autem ad suam perfectionem venerunt, & in fixum Metallicum corpus coagulantur, ab illorum quolibet sua Astra recedunt, & corpus suum relinquunt mortuum. Hinc iam consequitur, corpora eiusmodi omnia deinceps mortua & inefficacia esse, & invictum Astrum metallorum ea omnia vincere, inque suam naturam convertere, & sic universa Astralia facere. Qua de caussa etiam aurum & argentum nostrum, quod tinctura nostra tingitur & praeparatur, multo nobilius, & ad Arcanorum medicinalium praeparationem praestantius est ipso naturali, quod natura ipsa in fodinis generat, ac postmodum a metallis ceteris segregatur. Sic etiam Mercurius corporis, ex metallo alio factus astraliter, multo nobilior & fixior est Mercurio communi. Et sic etiam de ceteris metallis iudica: Affirmo ergo, quemlibet Alchimistam, qui Astrum auri habet, rubra metalla omnia in aurum tingendo vertere. Ita Astro Argenti metalla omnia alba in argentum mutantur: Astro cupri in cuprum: Astro Argenti vivi, in Mercurium corporis; Et sic deinceps. Haec vero Astra omnia quomodo secundum artem spagyricam praeparentur, hoc loco declarare instituti nostri non est: sed pertinet ea explicatio ad libros de transmutationibus metallorum.
Tincturae rubrae quae conditio.
Tincturae albae quae conditio.
Astrum cupri quale.
Astrum stanni quale.