Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.

← ExitNine Books on the Nature of Things
Book 1 · Generation

Hoc autem non ita intelligendum est, quod ex quolibet ☿, quolibet sulphure, & quolibet sale septem metalla illa generentur, aut similiter tinctura aut lapis philosophorum per Alchymistae artem & industriam in igni, sed in montibus per Archaeum terrae oportet generari omnia septem metalla: Nam Alchymista facilius metalla transmutabit quam generabit aut faciet. Nihilominus ☿ vivus mater est omnium septem metallorum, & merito mater metallorum dicetur. Est enim metallum apertum, & sicut in se continet omnes colores, quos in igni ex se reddit, ita etiam occulte in se omnia metalla continet, quae extra ignem ex se non praebet, &c.

Mercurius vivus metallorum mater.

Regeneratio metallorum in tincturas.

Sed regeneratio & renovatio metallorum fit ita: Sicut homo in matris suae uterum redire potest, hoc est in terram ex qua primus homo fuit, & ita denuo nasci in ultimo die: ita etiam omnia metalla in ☿ vivum redire possunt & ☿ fieri, & per ignem regenerari & clarificari, si per 40. septimanas in perpetuo calore, ut infans in utero materno permaneant. Ita iam nascuntur, non communia metalla, sed tingentia metalla. Nam si ☽ ut dictum est, regeneretur, tinget postea omnia alia metalla in ☽, ita aurum reliqua metalla in ☉, & similiter de omnibus aliis metallis intelligendum est.

Anima est medium quo spiritus corpori iungitur.

Quod autem Hermes dixit, quod sola anima sit illud medium, quod coniungat spiritum corpori, non inepte sensit. Cum enim sulphur sit illa anima, & sicut ignis, omnes res maturet & excoquat, poterit etiam spiritum ligare cum corpore & una incorporare & unire, ita ut inde valde nobile corpus gignatur. Quanquam non vulgare combustibile sulphur pro anima metallorum habendum est, sed anima est aliud quid quam corpus combustibile & corruptibile. Quare a nullo igni comburi potest, cum sit tota ignis: & revera nihil aliud est quam Quinta Essentia Sulphuris, quae ex reverberato sulphure per spiritum vini extrahitur, & coloris rubei & pellucida existit sicut rubinus: quod quidem magnum & praestans Arcanum est ad transmutandum metalla alba, & ad coagulandum ☿ vivum in fixum & probatum ☉: hoc tibi pro thesauro ditescendi commendatum habeas, & merito hoc unico arcano in transmutatione metallorum contentus esse debes.

Anima metallorum quid sit.

Metallorum generatio unde.

De generatione minerarum & semimetallorum nihil aliud sciatur, quam quod initio de metallis dictum est, nempe quod simili modo ex tribus illis principiis, nempe ☿, sulphure, & sale nascantur, quanquam non ut metalla ex perfectis, sed ex imperfectioribus & tenuioribus Mercurio, sulphure & sale, & tamen cum suis distinctis coloribus.

Gemmarum generatio unde.

Lapidum generatio quae.

Generatio gemmarum fit & fluit ex subtilitate terrae ex pellucido & Crystallino Mercurio, sulphure, & sale, etiam iuxta suos distinctos colores. Sed generatio vulgarium lapidum est ex subtilitate aquae, ex mucilaginoso Mercurio, sulphure, sale. Nam ex mucilagine aquae nascuntur omnes lapides, quin & calculi: & arenae inde in lapides coagulantur, quod oculis patet. Nam quivis lapis in aqua positus cito ad se mucilaginem trahit. Si iam ista mucilaginosa materia a talibus lapidibus accipiatur, & in cucurbita coaguletur, fit inde lapis talis, qualis in ista aqua, sed longo tempore, per se nasceretur & coagularetur, &c.

Contents

Sign in to save your reading →