Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.
Extra rem quidem non est, quod multi metallarii laudent illas venas quae in profundum diriguntur, & ab oriente in occidentem vergunt. Tum & ipsa fodinarum ratio experientiaque docet, venas persaepe, quae a Solis occasu versus ortum, aut a meridie versus septentrionem, aut e contra a septentrione in meridiem tendunt, non minus ceteris metallis abundare. Nulla ergo vena alii praeponenda est: nec etiam de hac re longius disquiri convenit, &c.
Metalla terrae quibus indiciis explorentur.
Quantum ad cetera interioris terrae signa aut mineralium colores attinet, de illis breviter ita constituimus. Quoties fossores in terram argillosam incidunt, qui puri & recentis metalli venam prodit, signum id admodum probum est, certo indicans, metallum id, cuius vena ea est, iam procul inde non abesse. Similiter si terra effossa metallo caret quidem, sed pinguis est, colorisque albi, nigrive, aut lutei, aut rubri, aut viridis aut cyanei &c. tunc id quoque bonum signum est probi ibi latentis metalli. In operis ergo inceptis sedulo pergendum est, nec a fossione desistendum. Metallarii enim comprimis ad nobiles, nitidos & primarios colores respiciunt, ut sunt terra viridis seu Chrysocolla, viride aeris, Lazurium, Cinnabaris, Sandaraca, Auripigmentum, Lithargyron auri & argenti &c. Horum fere quodlibet peculiare plerunque metallum ac minerale indicat. Sic viride aeris, Chrysocolla, terra viridis, plerunque cuprum & cupreum metallum indicat. Sic lazurium, sive Arsenicum album aut Lithargiron argenti, metallum cupri notat. Sic Cinnabaris & Sandaracha, interdum aurum, interdum argentum, aut utraque permixta, produnt. Sic Auripigmentum, Sulphur rubrum seu Lithargyron auri, aurum plerunque portendit. Sic ubi Chrysocolla cum Lazurio, aut Lazurium cum Chrysocolla & Auripigmento commixta & confusa reperiuntur, plerunque minerale praestans & opulentum indicant. Ubi lapides aut terrae reperiuntur, colore ferrugineo, minerale ferreum certo designant.
Notandum autem est, fieri etiam interdum, ut Archeus terrae per occultum cuniculum ex terra inferiore metallum quoddam protrudat acervatim. Id signum apparens bonum est. Fossoribus ergo desistendum non est, cum certa ibi insignis metalli latentis spes sit. Quod si insuper etiam tenuia folia ex metallis, Talco similia, lapidibus aut saxis adhaerescant, signum id fidele & probum est.
Coruscationes in fodinis quid indicent.
Coruscationes sunt triplices.
Quantum vero ad coruscationes: sedulo illae ac studiose observandae sunt. Indices enim sunt certissimae latentis alicuius ductus metallici, velut & eiusdem porrectionis, & metalli ipsius generis. Ubi tamen hoc quoque notandum est, eiusmodi metalla ad perfectam maturitatem nondum pervenisse, sed in primo Ente adhuc versari. Et quocunque coruscatio tendit, eodem tendit etiam ductus metalli, &c. Praeterea sciendum et est, coruscationem coloris triplicis esse, veluti candidi, flavi & rubri, instar Lunae scilicet candidae. Unde metalla omnia, quae nobis indicant, cognoscuntur. Coruscatio enim candida, metalla candida indicat, ut sunt stannum, plumbum, argentum &c. Coruscatio rubea, rubra metalla notat, ut cuprum & ferrum, &c. Flava coruscatio, metalla aurea, &c. revelat. Adde, quod coruscatio tenuis & subtilis, optimum signum sit. Nam, veluti etiam in arbore videtis fieri, ut quo flores pauciores sunt, eo maiores, meliores & sapidiores fructus enascantur: ita & parvae subtilesque coruscationes subtilia & praestantia metalla indicant, ut contrariae contraria. Ad haec sciendum est, quod quamdiu effulgescentiae illae apparent sive magnae, sive parvae, huius aut illius coloris sint, metalla id in sua minera perfectum nondum sit & maturum, sed in primo adhuc Ente consistat, non aliter ac sperma viri in matrice mulieris.
Coruscatio seu Scintillatio quid.
Ceterum, ut, quidnam coruscatio sit, hoc et loco a nobis expediatur: sciendum est, eam in fodinis noctu apparere instar scintillati ignis non secus, ac pulvis pyrius secundum longam seriem sparsus ac anteriore parte accensus, ignem protractum exhibet. Eodem enim modo & coruscatio seu scintillatio tractu suo fertur, iam ab Oriente in Occidentem aut vicissim ab Occidente in Orientem, a Meridie in septentrionem aut e converso, &c. adeoque a qualibet hora aut parte compassi montani directa linea versus horam proximam oppositam, compassum, qui in 24. horas seu partes divisus est, discindit.
Deus nihil occultum reservavit.
Chaldaei, &c. quo thesauros defoderint. Sciomantia quid.
Coruscationes hae omnes utcunque appareant, ductuum metallicorum certissima indicia praebent, ut ex illis cognoscantur, & metalla, ceu certa Dei Dona, ex terra eruantur. Quicquid enim Deus in hominum usum creavit, id certae proprietatem in natura ei ingessit, ut nec absconditum maneret. Et licet illud quidem absconditum fecerit: peculiaria tamen quoque externa signa addidit, ad investigationem ducentia. Ex quo praedestinatio eius mira cognosci debet. Eodem modo ipsi et homines, si thesauros defodiunt certis notis additis, locum signant, & vel ad limites, vel statuas, vel fonticulos, vel aliud quid eosdem sepeliunt, ut si opus sit, ipsos rursus invenire & eruere possunt. Veteres Chaldaei ac Graeci, si bellorum temporibus, expugnationis & eiectionis metuentes thesauros suos defoderunt, locum istum aliter non designarunt, quam ut certam diem, horam, & minutiam anni sibi praeponerent, & quonam Sol aut Luna umbram iactaret, attenderent, ac eo thesauros conderent seu defoderent. Hanc artem Sciomantiam, hoc est, artem umbrae vocitarunt. Ex umbrabilibus illis multae artes exortae, & res occultae multae revelatae sunt, utpote quibus omnes spiritus & syderea corpora cognoscuntur. Haec enim sunt signata Cabalistica, fallere nescia: itaque diligenter observanda.