Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.

← ExitNine Books on the Nature of Things
Book 9 · Signature

Spiritus herbarum quae conditio.

Posset hic arguendo quispiam ita instare, & asserere, nullam herbam quamdiu radici suae adhaeret, adultiorem fieri 4. aut ad summum quinque mensibus, dum a Maio usque ad autumnum supputatio incoatur, quo tempore quaelibet herba interit, & a radice sua deficit. Ad hoc ego respondeo Deo, unicam virtutem in radice exsistere, quae primum Ens & spiritus herbae sit, ex quo herba enascitur & sustentatur usque ad praedestinatum suum tempus, adeoque usque ad seminis productionem exaltatur. Et hoc signo seu indicio est, virtutem illam retro in radicem illam commeare, & herbam ita exarescere. Quamdiu autem spiritus iste, qui herbae summa vis est, in radice remanet, quotannis herba ea renovatur: nisi fiat, ut spiritus iste una cum ipsa herba auferatur & exolescat. Tunc enim herbae illius renovatio nulla est. Radix enim emortua est, nec in se vitam amplius habet. Quo vero modo spiritus ille cum herba a radice, aut cum radice a terra auferatur, ut virtus eius retro, aut in radicem, aut a radice in terram abeat, hoc loco pendendum non est. Id enim sublime Naturae Mysterium est, nec propter Sophisticos Medicos palam proferendum, ut quibus talia arcana non saltem ludo, sed etiam summo contemtui sunt. Hic ergo quod omittimus, in Herbario trademus, &c.

Porro, quo herbae iuniores, & minus annosae, eo plus viribus ac facultatibus praestant. Sicut enim per senium homo enervatur, & secundum vires naturales deficit: ita & herbae. Ut vero sciatur, quae herbarum & rerum similium Chiromantia ac aetas sit: Experientia diuturna requiritur, cum annorum numerus illis inscriptus non sit, sed ex sola Chiromantia, ut dictum est, divinetur. Chiromantia autem non numeros, non literas, non characteres, sed lineas tantum, venasque ac rugas &c. pro ratione cuiuslibet aetatis suppeditat. Quo enim quodlibet grandaevius: eo maiores & spectabiliores lineae exhibentur, & virtus ac operatio rei ignavior est. Sicut enim facilius curatur morbus, unius mensis vel anni, quam qui duorum, trium, quatuor, quinque &c. mensium vel annorum est: ita & herba, unius anni morbum suum citius curat, quam quae duae duorum, trium &c. annorum est. Et hac de caussa malis vetustis, herbae iuvenculae & minus annosae: recentibus autem, veteres herbae & medicinae debentur. Vetus namque si veteri iungitur, coecus coecum ducit, & uterque in foveam cadit. Haec caussa est, cur multa medicamenta nihil operentur. Sed intra corpus subsistant, & membra occupent, velut lutum adhaeret calceis, unde morbi postea duplicantur, &c.

Morbis antiquis recentes herbae &c. & contra adhibeantur.

Quod quidem ab imperitis Sophistis hactenus minime expensum est, dum per ignorantiam suam multo plures perdiderunt, quam sanarunt. Comprimis autem vos Medicos decet scire, quod perpetuo medicinam morbo iuniorem esse oporteat, ut scilicet felicius vincat, & in expugnando malo robustior sit. Si enim medicina morbo potentior & valentior est, morbus expugnabitur, & ut ignis ab aqua exstinguetur. Si potentior morbus est medicina, medicinam ille in venenum mutat, unde morbi postmodum geminantur & ingravescunt. Itaque si morbus ferreus est, oportet medicinam esse Chalybeam. Chalybs enim ferro vinci minime potest. Potentius semper vincit, & ignavius domatur, &c. Etsi ergo instituti quidem nostri ab initio non fuerit, hoc loco de medicina scribere: propter veros tamen ac genuinos Medicos haec silentio praeterire non potui.

De Signis Mineralibus.

Mineralia quibus observentur.

Minerae quoque ac metalla extra quidem ignem & effossam materiam vera sua indicia & signa promunt, quae simul & ab Archeo, & ab Astris superioribus acceperunt, quolibet suum genus discretis coloribus & terrae differentiis referente. Aliud enim est minerale auri, ab argenti minerali. Sic diversum est minerale argenti, a minerali cupri. Diversum est minerale cupri a minerali ferri. Sic etiam ferri a stanni & plumbi. Et sic deinceps. Inficiari nemo potest, quin per Chiromantiam fodinarum mineralia & metallica corpora omnia, quae in terrae abditis latent, ex signis exterioribus cognoscantur. Ea Chiromantia est fodinarum, venarum, & ductuum, &c. ex quibus non ea solum, quae interius condita sunt produntur, sed etiam certa profunditas, & fodinae opulentia, ac metalli copia manifestantur. Et in hac Chiromantia tria scitu necessaria sunt: nempe Aetas, Profunditas, & Latitudo Venarum, sicut paulo ante etiam de herbis dictum est. Quo enim antiquiores Venae, eo fodinae metallis opulentiores & auctiores. De hac philosophandum ita est quod metalla omnia, quae in sua adhuc matrice latent continenter & iugiter crescant. Unde & hoc liquet, rem quamlibet crescentem, etiam extra matricem suam positam, minorem fieri non posse, sed subinde augescere, hoc est, multiplicari, & secundum suam substantiam, mensuram, & pondus usque ad tempus praedestinatum increscere.

Rerum omnium genera summa tria sunt.

Elementorum quis terminus. Infra terram degentia sunt incorruptibilia.

Praedestinatum hoc tempus est tertia pars destinatae aetatis omnium mineralium, vegetabilium & animalium, quae omnium rerum terrenarum tria summa genera sunt. Quod autem in sua matrice adhuc versatur, tamdiu crescit, donec matrix in seipsa emoriatur. Nam & matrici praedestinatum suum vivendi & moriendi tempus est, si modo illa externis Elementis subiecta est. Illis quod subiectum non est, nullum tempus, nullum terminum habet alium, quam Elementa ipsa habent, cum quibus id etiam in die novissimo (qui illorum terminus est) interibit. Hinc sequitur, omnia, quae infra terram sunt, externis Elementis minime subiici. Nec enim calorem, nec frigus, nec humiditatem, nec siccitatem, nec ventum, nec aerem, a quibus destrui possint, sentiunt. Eiusmodi itaque corpora non possunt putrescere, situmve & putorem contrahere, aut emori quamdiu infra terram in suo Chao consistunt. Sed & haec iam de metallis & lapidibus dicta sunt: ita sciendum est, hoc modo multos etiam homines in montium Cavernis centenis aliquot annis sese sustentasse, veluti fuerunt Gigantes & pygmei, de quibus singularem libellum conscripsimus.

Ut vero institutum nostrum pertexentes, ad practicam Chiromantiae fodinarum brevissime docendam digrediamur: sciendum est, venas, quo profundiores & latiores, eo vetustiores esse. Ubi vero venarum tractus longissime exporriguntur, & tandem fatiscunt, nec absconduntur, signum id malum est. Sicut enim venarum ductus fatiscunt: ita illarum etiam fodinae fatiscunt, quas profunditate illae indicant. Etsi interdum fodinae bonae inveniantur, quo tamen profundius descenditur, eo subinde magis magisque illae vanescunt, ut labor non nisi cum dispendio urgeri possit. Ubi autem venae illae nobis subinde aliis accessoriis augentur, aut alias saepius abscinduntur: id tum signum faustum est, indicans, fodinas bonas non in propinquo tantum esse, sed easdem etiam in profunditate augeri & multiplicari, & tandem plerunque fodinae opulentiores redditae metallum purum, adeoque thesaurum amplissimum promant.

Contents

Sign in to save your reading →