Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.

← ExitNine Books on the Nature of Things
Book 9 · Signature

Venae magnae quid.

Collum si aequo procerius sit, & naturae limites transcendat, notat hominem sollicitum, prudentem, attentum, &c. Lati humeri & dorsum, hominem robustum ad portandum & emovendum, &c. Brachia lacertosa, hominem validum & robustum in verberando, tundendo, iactando, &c. Manus durae, hominem laboriosum & mercenarium, &c. contra vero molles. Corpus breve, & longa crura, bonum cursorem, cibo potuque facile satiabilem plerunque tamen vitae brevioris hominem notant. Venae Magnae & conspicuae infra medium aetatis, hominem sanguineum & succi plenum, supra vero medium aetatis frequenter aegrotantem, vivacem tamen, &c.

Ex moribus nihil certi iudicari.

Quantum vero ad mores & gestus spectat, ex illis homo cognosci tam facile non potest, nec iudicari. Experientia enim docet, hos quovis momento mutari posse, ut Signatori fucum faciant, & ad erroneum iudicium ipsum deducant. Id quod ab Astronomis universis quidem hactenus tam accurate observatum non est. Signatoris ergo est, non semper ad mores & facta respicere, sed ad alia potius corporis signa, quae fixa sunt, & nulla arte fucari aut mutari queunt. Nam si rubri crines, commotio frontis & palpebrarum, hilaris, erectus & immobilis vultus, frequens agitatio oris, validus & praemeditatus ingressus, & animus levis, necessario indicarent virum & militem generosum, strenuumque: talem utique sua industria quivis se praestare facile posset, ut in lustratione eo melius staret, & stipendium amplius impetraret. Idem similiter etiam de ceteris moribus, qui sapientiam, stultitiam, veritatem, mendacium, fortunam, victoriam, &c. prae se ferunt, aeque iudicandum est.

De Astralibus Signis Chiromantiae.

Chiromantia quid.

Digiti an Planetis assignati?

Digiti qui quibus planetis assignati.

De Chiromantiae signis tenendum est, ea ex superioribus Astris septem Planetarum oriri, & ex septem Planetis ea omnia cognosci debere ac iudicare. Est autem Chiromantia scientia, quae non saltem manus hominum inspicit, & ex illarum lineis, locustis & rugis iudicium facit: sed insuper etiam omnes herbas, ligna, silices, terras, & flumina, denique quicquid lineas, venas, rugas, &c. habet, considerat. Sed nec haec scientia suis erroribus, quos Astronomi illi oggesserunt, caret. Digitos enim utriusque manus Planetis & praecipuis Astris assignarunt, cum tamen digitorum in una manu tantum quinque, in utrisque decem sint, Planetae tamen septem saltem numerentur. Quomodo ergo haec inter se convenire possint? Quod si digitorum in una manu septem essent: tunc cuilibet Planetae digitum unum assignari, concedi posset. Sed tamen frequenter etiam hoc accidit, ut quidam in utraque manu septem tantum digitos habeant, ceteris casu quodam detruncatis. Ubi cum trunci adhuc supersint, nec illi tales nati sint: res utique illa huc referri nequit. Et siquidem fieret, ut homo cum septenis digitis nasceretur, sive in una sive utraque id manu esset: id tamen monstrum foret, praeter naturae ordinem productum, Astris minime subiectum. Ideoque nec hic ulla comparatio institui potest. Quod si vero quinque omnino digitos in qualibet manu, & Planetas septem esse, ac haec mutuo inter comparari oporteat. Conveniret utique, ut Planetae sortes in urnam mitterent, ad cognoscendum hoc, quinam duo Planetae decedere debeant. Quod tamen cum fieri non possit, Planetaeque nec tesseras, nec sortes in firmamento habeant: iure admiratio subit, ecquis hanc sibi potestatem sumserit, ut Planetarum nomine sortiens, Veneri Pollicem, Iovi indicem, Saturno Verpum, Soli Annularem seu Medicum, Mercurio Auricularem assignarit & contulerit, Martem interim & Lunam quasi ex tribu & libertate sua eliminans. Quae si ita se habent: ecquis iam admiretur, ex indignatione iusta Martem filios suos instigare, ut illi Sortiarium istum occidant, aut alias perpetuas simultates contra ipsum alant? Quis admiretur, cur Luna illi lusori aut cerebrum infirmet, aut rationem omnem elidat? Et hic primus iste error est, quem in Chiromantia committi diximus.

Error secundus in hoc est. Frequenter accidit, ut originales naturalesque lineae manuum per noxas aut casus fortuitos mutentur, aut maiores minoresve fiant, aut aliis locis appareant. Sicut enim, si via quaedam trita a re quadam obstruitur, aut ab illapso monte obtegitur, aut ab aquarum exundatione corrumpitur, homines viam ei propinquam aliam moliuntur: ita & lineis veteribus manuum accidit, ut interdum post sanationem vulnerum aut ulcerum una cum nova carne, novae etiam lineae enascantur, veteresque penitus deleantur. Eodem modo & propter duros labores lineae obliterantur aut, quae primariae sunt, grandescunt. Ubi idem evenit, quod de arboribus notum est. Si enim adolescens arbor undiquaque frondes multas emittit: tunc praecisis multis, arbor ipsa grandior evadit.

Chiromantia herbarum, lignorum &c. a veteribus non tradita. Eius quis usus.

Sed ut tandem ad practicam huius scientiae Chiromantiae digrediamur, & sententiam nostram brevibus aperiamus: scire vos velim, me quidem, quantum ad manus attinet, nihil quicquam ibi mutare, sed veterum observationibus & descriptionibus acquiescere. Institutum tamen in hac Chiromantiae practica de illis saltem scribere, de quibus veteres nihil commentati sunt, veluti de Chiromantia Herbarum, Lignorum, Lapidum, & similium. Et notari debet primum, herbas omnes, quae unius generis sunt, unius & eiusdem quoque Chiromantiae esse. Si autem lineae illarum dissimiles sunt, & in aliis maiores minoresve apparent: id a senio ipsarum est. Expresse itaque profitemur, herbarum Chiromantiam ad nihil aliud conferre, quam ut cuiuslibet herbae aut radicis aetas sciatur & cognoscatur.

Contents

Sign in to save your reading →