Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.
Magni notant avarum, voracem, maxime si extra caput promineant. Oculi assidue nictantes, indicant visum debilem, & hominem timidum & sollicitum: oculi, qui velocius huc illuc moventur ad aspectum hominum, indicant cor amatorium, prudens, & expeditae inventionis. Oculi assidue deiecti indicant hominem verecundum & modestum. Oculi rubei hominem audacem, fortem, &c. Lucentes oculi, nec facile mobiles, indicant Heroem, magnanimum, fortem, alacrem, hostibus suis formidolosum, &c.
Aures magnae quid.
Depressae.
Aures magnae indicant probum auditum, bonam memoriam, attentionem, diligentiam, sanum cerebrum & caput, &c. Aures depressae mali augurii sunt. Indicant enim plerunque hominem maliciosum, fraudulentum, iniquum, & malum auditum, malam memoriam, hominem impavidum, & facile sese periculis exponentem.
Nasus longus quid.
Simus quid.
Acutus quid.
Promissus quid.
Nasus longus, & deorsum incurvatus boni signi est. Notat hominem strenuum, prudentem, occultum, immitem, & tamen iustum, &c. Nasus simus indicat hominem malignum, falsum, libidinosum, mendacem, inconstantem, &c. Nasus acutus, hominem versipellem, illusorem, &c. Nasus promissus, hominem tardum in omnibus negotiis, &c. odoratu tamen insignem, &c.
Buccae foveis excavatae quid.
Mentum oblongum quid.
Mentum fissum quid.