Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.

← ExitNine Books on the Nature of Things
Book 9 · Signature

Et ut ad nostri instituti Practicam descendamus, & nonnulla horum signa, velut & significationem eorum ex parte recenseamus: sciendum est, Nigros oculos praeter constitutionem sanam, plerunque etiam indicare constantem animum, minime ambiguum, haud meticulosum, sed vegetum & cordatum, veracem, & virtutis amantem.

Caesii quid.

Lusci quid.

Caesii oculi indices sunt hominis dolosi, ambigui, constantis. Imbecilli oculi notant bona consilia, argutas & profundas deliberationes, &c. Lusci, qui sursum, deorsum, & ad utrumque latus versatiles sunt, notant hominem falsum, callidum, decipi nescientem, infidum, laborum fugientem, otii studiosum, victum quaerentem desidia, alea, foenore, scortatione, rapinis, &c.

Parvi & profundi quid.

Oculi parvi & profundiores, visum imbecillum & debilem, frequenter autem in senio futuram coecitatem indicant, velut & fortes homines, bellicosos, impavidos, dolosos & agiles, factiosos, patientes fortunae, quorum tamen vitae exitus plerunque tragicus est, &c. notant.

Magni quid.

Nictantes quid.

Mobiles quid.

Deiecti quid.

Rubei.

Lucidi.

Contents

Sign in to save your reading →