Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.
Homo Astris sese subducere & submittere potest.
Qua de caussa animalis & insipidus homo vocatur, foedaeque servitutis ac terrenorum omnium mancipium, cum tamen a Deo in Paradiso privilegium acceperit, ut ceteris creaturis universis imperaret & dominaretur, nec eis obediret. Ideo omnium quoque novissime ipsum creavit, ceteris universis iam ante ipsum conditis. Hoc ius postea per lapsum homo perdidit. Ipsa tamen sapientia hominis servilis minime facta est, nec libertatem suam ille manumisit. Unde opus est, Astra ipsum sequi, eique obedire, non ipsum Astris. Et licet is quidem filius Saturni Saturnusque ipsius Ascendens sit: potest tamen seipsum illi subducere, & ita eum vincere, ut soboles Solis fiat, adeoque sese alii planetae subiiciat, ac se eius filium faciat. Et idem fere hic evenit, quod fossori, qui fodinarum domino aliquandiu suam operam elocavit, & cum vitae periculo provinciam suam recte administravit, tandem vero hoc discursu rationem secum init: Ecquid tandem futurum de te sit, si vitam omnem sub terram transigas, & continuis laboribus urgendis insuper etiam corpus ac vitam ipsam in discrimen voces? Dimissione a meo Domino impetrata, herum alium sectabor, ubi mihi vita suavis fluat, ubi cibi potusque copia affluat, ubi vestes niteant, ubi nihil operae, multum mercedis detur, ubi ab incumbente monte nihil oppressionis impendeat, &c. Hoc ille quidem medio seipsum dominum constituere potest, cum alias per omnem vitam servus & mercenarius mansurus fuisset, duris laboribus & victu tenui tabescens, &c.
Sapere nemo damno proprio, sed alieno sapiens.
Porro sicut iam percepistis, hominem sapientem Astris imperare, & maligno planetae sese subducere, ac alii meliori subiicere, ex servitute ad libertatem penetrare, adeoque ex mali planetae carcere sese eruere posse: ita animalis quoque homo, qui filius Solis, Iovis, Veneris aut Mercurii est, benigno sese planetae subducere & Saturno Martive subiicere potest. Huic similis est ille, qui ex religiosorum collegio aufugiens, & vitae mollis impatiens miles fit, aut alias homo nauci, cui postea in dolore & aerumnis omnis vita ducenda est. Talis etiam est vir locuples, qui levitate impulsus, bona sua inique dilapidat & consumit, aleis, comessationibus, scortationibus, &c. quibus inhiat tamdiu, donec universis absorptis, tandem egeat, & cum infami egestate misere conflictatus merito risui & contemtui omnibus fiat, ut etiam a pueris in plateis audiendum sit: Ecce, homo nauci & nihili, qui cum dominus esse posset, dominio fastidito, maluit esse servus, mendicus, servorum mancipium, cum ad dominium denuo ne aspirare quidem liceat. Et huc malignum Astrum seu ascendens ipsum adegit. Nisi fatuus & improbus fuisset, Astris tam certum in se dominium non reliquisset, sed illis omnino reluctatus fuisset. Et quamvis per seipsum quidem resistere Astris minime scivisset: potuisset tamen animum ad aliorum exempla intendere, sic apud se cogitans: Ecce, quam opulentus iste vir fuit: sed frivolis & pudendis negotiis, in meram se paupertatem coniecit. Item, iste vel iste splendide vixit, & citra labores corporis insignes cum tantum cibum, tum mercedem amplam adeptus, commoditatis eas ferre amplius non potuit. Iam parce & sordide vivendum, & vini loco potanda aqua est, interim laboribus indies cumulatis, mercede vero imminuta.
Eiusmodi sortis homo quoties quaeso secum ita sermones confert: Ecquid feci? quo me praecipitem dedi, rem collectam partamque tam turpiter prodigendo? Quam quis restituet? Si, quod periit, recepero: longe alia vivendi ratio instituetur, adeoque meo damno sapere discam, & male facta consilio saniore recompensabo. Sed scire convenit, neminem damno proprio sapere. Stultum enim ac animale est, damno suo proprio sapere. Qui sapiens est, ab alieno exemplo sapit, non suomet. Qui enim suum prodegit semel, is prodiget etiam denuo. Qui semel periit, perit etiam denuo. Qui semel aleam iecit, iacit eandem & denuo. Qui semel furatus, patibulum effugit, furari conatur etiam secundo. Sic enim is apud se cogitat: Semel atque iterum successit molimen. Cur non & tertio quartove, &c. succedat? Si Deus semel, quod perierat, restituit, restituet etiam secundo, tertio, &c. Si in miseria prima desertus non fui: non ero utique etiam in secunda aut tertia, &c. Haec omnia facit homo animalis, Astrorum servus & mancipium, qui ab astris ceu arundo in undis quoquo versum agitur & impellitur. Haec etiam caussa est, cur in miseria vita ipsi exigenda, adeoque in infamia moriendum sit. Quis ergo foedam illam servitutem sustineat, & se ex tam squalido carcere non extricet? Nam sua propria sapientia accedente sui Astri ope quivis sese inde eripere & liberare potest. Rem sic expendite. Auceps sua prudentia fretus, & Astri sui ope Astrum aliud vincens, ut aves ipse sectetur, opus non habet, sed hae sequentur ipsum, etiam natura ipsarum reluctante ad loca insueta convolaturae. Sic piscatori suae sapientiae, a Deo datae, vacanti, pisces ultro adnatant, etiam ut manibus capiantur. Venator, sapientiam suam impendens, astro suo feras adeo cogit, ut non ipsas sectari opus habeat, sed ipsae sectentur illum, etiam nullo Naturae dictu ac impulsu. Et sic etiam de ceteris creaturis viventibus, &c.
Astra sunt duplicia.
Astrorum finis hominem servire non imperare.
Pro horum ergo captu sciendum est, Astra esse duplicia. Terrena nempe & coelestia: illa stultitiae, haec sapientiae. Et velut mundi duo sunt, maior & minor, minoremque maior regit: sic & astrum Microcosmi Astrum coeleste gubernat & vincit. Nec enim eo consilio Deus Planetas & cetera coeli Astra creavit, ut ipsa homini dominentur, sed ut eadem, ceu creaturae reliquae ipsi pareant ac serviant. Et licet Astra quidem superiora inclinationem dent, hominemque velut, & cetera terrena corpora signis naturalibus pro generationis modo signent: ea tamen potestas aut dominium nullum est, sed praedestinatum tantum mandatum ac officium, quo nihil occultum & absconditum maneat, sed per exteriora signa vis & potestas interior prodatur.
Signata sunt duplicia.
Signata physionomica quae sint.
Ceterum, ut ad propositum nostrum de Physionomicis signis hominum revertamur, sciendum est, ea duplicia esse, externa quidem specie similia, sed tamen viribus & effectu dissimilia. Alia sunt ex supernis astris coeli: alia ex infernis astris Microcosmi. Quicquid astrum superius signat secundum generationem usque ad aetatem mediam: id signatum est praedestinatum, peculiaribus viribus minime carens. Testatur enim de Natura & conditione hominis. Quicquid autem inferius Astrum Microcosmi a Generatione signat, ortum suum habet a patre & matre, quoties scilicet mater Imaginatione sua, aut Appetitu, timoreve aut terrore per contactum, foetum suum in corpore signis supernaturalibus, quae notae maternae seu uterinae vocantur, affecit, de quibus cum antea nobis dictum sit, iam iterationis labori merito supersedemus, cum nostri instituti sit saltem de signatis physionomicis tradere, ubi praedestinata saltem signata astri superioris proponemus, sub quibus intelligimus signata hominum illa, quae neque pater, neque mater eadem similitudine in corpore suo gestarunt. Huius classis sunt, nigri, caesii, parvi, magnive oculi, longus, curvus & acutus nasus, foveae in malis, maxilla surrecta, simus aut latus nasus, graciles vel vastae aures, promissum collum, oblonga facies, patens ac deductum os, crassi, subtiles, multi seu densi, rari nigri, flavi, rubri capilli, &c. Horum signorum si unum plurave in homine apparent, ea suis indiciis minime carere sciendum est. Opus tamen est, ut secundum scientiam Physionomicam ea consideretis, & certam artis signatae peritiam habeatis, qua per externa signa internum hominem cognoscere possitis.
Oculi Nigri quid notent.