Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.

← ExitNine Books on the Nature of Things
Book 9 · Signature

Monstrosa signa quid indicent.

Multi homines monstrosis signis deformes in lucem eduntur. Sic alius digito uno abundat, alter uno deficit, idque vel in manibus, vel pedibus. Nonnullis digiti omnes in utero matris connascuntur. Alius distortum pedem, brachium, collum, &c. secum ex utero fert: alius luxatum dorsum seu gibbum. Sic etiam nascuntur Hermaphroditae, Androgyni, homines scilicet, utroque pudendo, tam virili quam foemineo dotati, aut etiam utroque privati. Monstrosorum huiusmodi signorum multa tam in masculis quam in foemellis notavi, quae universa pro monstrosis signis arcanorum malorum Ascendentium habenda sunt. Unde etiam proverbium id invaluit: Quo distortior, eo nequior: Clauda membra, clauda opera. Ea enim signa vitiorum sunt, raro aliquid boni notantia.

Ut suos filios infamibus signis carnifex notat: ita & mali Ascendentes, suos foetus supernaturalibus maliciosis notis inurunt, ut eo dexterius caveantur, exemplo facinorosorum hominum, qui stigmata vel in fronte, vel malis, aut auribus, digitis, manibus, oculis, linguis, &c. praecisis ostentant.

Quodlibet horum infamium signorum peculiare vitium designat. Sic stigma in faciem mulieris, &c. inustum, aut aurium detruncatio plerunque furtum indicat. Digitorum detruncatio improbos aleatores: manus abscissio, violatores pacis: duorum digitorum amissio periuros: oculi elisio acuta & subtilia facinora tractantes: linguae praecisio, blasphemos, calumniatores, &c. designat. Sic etiam Mamaluccos, (quos vocant) seu Christianae religionis abnegatores ex cruce plantis pedum inusta dignoscere potestis, quod scilicet Christum Redemtorem suum abnegaverint.

Monstrosa signa a praegnantis imaginatione.

Sed, ut his missis ad malignorum Ascendentium monstrosa signa revertamur sciendum est, non omnia monstrosa signa ex solo Ascendente oriri, sed frequenter etiam ex Astris humani animi, quae iugiter ac omnibus momentis, cum Phantasia, Aestimatione seu Imaginatione ascendunt descenduntque, non aliter, ac in Firmamento superiore. Hinc vel ex metu vel terrore praegnantium multa monstra, aut liberi monstrosis notis in utero signati nascuntur. Horum caussa primaria est timor, terror, appetitus, a quibus Imaginatio suscitatur. Praegnans si imaginari incipit, tunc coelum ipsius motu suo circumfertur, non secus ac Firmamentum superius, singulis momentis Ascendentibus vel surgentibus, vel decumbentibus. Nam ad exemplum Firmamenti maioris Astra Microcosmi quoque per Imaginationem moventur, donec insultus quidam fiat, quo Astra Imaginationis Influentiam & Impressionem praegnanti conferant, non secus ac si quis sigillum imprimat, aut monetam effigiet. Unde haec signa & notae geniales, inferiorum Astrorum Impressiones vocantur, de quibus multi multa philosophari, & ex illis homines solide diiudicare conati sunt, quod tamen fieri minime potest. Adhaerent tamen illa, & imprimuntur foetibus, prout Astra matris vel frequentia vel violentia in foetus incumbunt, aut matris desiderio non satis fit. Nam si mater hunc vel illum cibum desideret, & eo potiri nequeat: Astra autem velut in seipsis suffocentur, & occidant: desiderium id foetum per omnem vitam comitatur, ut illud nunquam satiare commode possit. Eadem etiam aliorum ratio est: de quibus tamen hic prolixius non disquiremus.

De Astralibus signis Physionomiae in homine.

Physionomiae origo qua.

Signa Physionomiae ex Astris superioribus suum ortum consequuntur. Scientia haec Physionomiae a maioribus nostris & comprimis ab Ethnicis, Tartaris, Turcis &c. aliisque populis, apud quos homines ad servitia vendi moris est, summo loco habita fuit, & nec apud Christianos penitus exstincta est. Cum ipsa tamen multi quoque errores una irrepserunt, hactenus a nemine animadversi, dum quilibet bardus & rudis indiscrete de quolibet iudicandi licentiam sibi sumsit. Ubi admiratione dignum est, errores illos, ex operibus, factis, viribusque hominum nunquam animadversos esse.

Astra cur alios cogant, alios minime.

Quod si quis hoc loco contra nos argumentetur, dicens, Signa Physionomiae ab Astris esse, Astra autem neminem cogendi, compellendi & incitandi potestatem habere: is quidem male non loquitur: sed tamen discrimen aliquod in eo est comprimis notandum, quod alium Astra cogant, alium non cogant. Hic iam sciendum est, quisnam Astra regere ac coercere possit, aut quis ab Astris gubernetur. Itaque pro hoc notandum est, virum sapientem dominari Astris posse, nec vero illis subiectum esse. Astra sapienti subdita sunt, & ei obsecundare coguntur, non ipse Astris. Animalem autem hominem Astra cogunt, compellunt, coercent, ut quo ducunt, sequatur, non secus ac fur patibulum, latro rotam, piscator pisces, auceps aves, venator feras sectatur. Hic quid aliud in caussa est, quam quod homo eiusmodi nec seipsum, nec suas vires aut novit aut impendit, nec cogitat, se minorem mundum esse, ac Firmamentum universum cum suis viribus intra se conditum habere?

Homo dominus omnium creaturarum.

Contents

Sign in to save your reading →