Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.
Liber nonus de signatura rerum naturalium
LIBER NONUS DE SIGNATURA RERUM NATURALIUM.
Signata & signatores triplices.
Hoc libro de signatura rerum Philosophaturis nobis ante omnia convenit, ut a quonam signata sint, quisve signator exsistat & quot signata numerentur, prius expediamus. Sciendum ergo est signata esse triplicia. Signata prima Homo signat. Secunda Archeus. Tertia, Astra Supernaturalium. Itaque tres hoc modo signatores exsistunt: Homo, Archeus, Astra. Insuper notandum est, signa ab hominibus signata perfectam secum cognitionem, & iudicium absconditarum rerum afferre, earumque virium & facultatum abditarum notitiam impertire.
Astrorum signa dant prophetias, praesagia, &c. rerumque supernaturales vires indicant, & vera iudicia ac indicia promunt in Geomantia, Chiromantia, Physionomia, Hydromantia, Pyromantia, Necromantia, Astronomia, Berillistica, &c. et aliis scientiis Astralibus.
Ut autem signa omnia quam rectissime et brevissime explicemus: ante omnia opus est, ut signa illa, quorum Homo ipse signator est proponamus. Illis intellectis cetera quoque tam naturalia quam supernaturalia rectius assequemini. Notum itaque est, Iudaeos signum flavum in pallio seu tunica circumferre. Hoc quid aliud est, quam id signum, ex quo quilibet obvius ipsum Iudaeum esse intelligat. Sic Lictor ex variegata tunica vel manica internoscitur. Sic magistratus quis suos ministros coloribus ac insignibus suis ornat. Mechanicus, opus suum peculiari signo designat, ut quilibet, quisnam opus fecerit, intelligat. Quo fine tabellarius sui domini aut civitatis insignia in pallio gestat, nisi ut ex illo pateat, quod nuncius sit, quod huic vel illi serviat, quod hinc vel illinc emigret, & sic transitum tutum impetret, &c.
Sic miles tesseram vel simbolum nigrum, candidum, flavum, viride, coeruleum aut rubrum gestat, ut ab hoste discerni possit. Ex eo dignosci potest, hunc esse Caesarianum, illum Regum, hunc Italum, hunc Gallum, &c. Haec signa sunt, quae ad ordinem et officium spectant, quorum multa adhuc enumerari possent. Sed tamen, quoniam, alia signa, naturalium & supernaturalium rerum describenda nobis proposuimus, libellum hunc alienis signis minime infarciemus.
Ut ergo Signata illa, quae homo signat, quaeque non tantum ad ordinem, officium aut nomen, sed etiam ad discrimen, notitiam, aetatem, dignitatem, gradum, &c. cognoscendum deducunt: deinceps sciendum est, de moneta, quod quaelibet peculiarem suam probationem ac signum habeat, ex quo noscatur, quanti valoris sit, cuius domini sit, quo loco usitata & accepta sit. Hinc a Germanis proverbium iactatur: Numus nullibi gratior, quam ubi cusus est.
Idem intelligendum etiam de signatis visitatis, quae a iuratis & ad id constitutis praegressa debita inspectione signantur: cuius rei documento sunt panni, insignibus peculiaribus notati, ex quibus sciri potest, eos in examine bonos ac probos inventos esse. Cur sigillum appenditur literis, nisi ut vis quaedam sit, quam violare nulli liceat? Sigillum enim est confirmatio literarum, unde illae apud omnes homines ac iudicia ratae habentur. Sine Sigillo Apocha mortua, irrita & inanis est.
Eodem modo paucis quoque literis, nominibus seu verbis res multae designantur, ut libri, qui uno tantum extra verbo inscripti, quid intus contineant, illico produnt. Eadem conditio etiam est vitrorum, & pyxidum in officinis medicinalibus, quae omnes peculiaribus nominibus seu chartis appensis discernuntur. Id nisi fieret, ecquisnam tot tamque inter se diversas Aquas, Liquores, Syrupos, olea, pulveres, semina, unguenta, &c. denique ipsa simplicia omnia discernere posset. Eodem modo & Alchimista in Laboratorio suo, omnes Aquas, Liquores, Spiritus, Olea, phlegmata, Crocos, Alcali, pulveres, denique omnes Species singulatim suis nominibus & chartis notat, ut ex illis, si opus sit, quod velit eligere possit. Sine quo praesidio impossibile est, singulorum propriam memoriam habere, &c. Sic etiam per numerum conclavia omnia, & aedificia hominum signari possunt, ut aetas cuiuslibet ex primo illo ascripti numeri aspectu sciri possit.
Haec & alia signata proponere vobis volui, ut his comprehensis, a vobis in ceteris eo dexterius intelligar, adeoque quorumlibet significatio planior & evidentior fiat.
De Monstrosis signis hominum.
Monstrosa signa varia sunt.