Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.
Denique vero in fine rerum terrenarum omnium fiet ultima separatio, in tertia generatione, die illa magna, qua filius Dei in Maiestate & gloria sua venturus est, cui praeferentur non gladii, vincula, Diademata, Sceptra, &c. & thesauri seu clenodia regia alia, qualibus principes, Reges, Caesares, &c. sese pompose inferunt: Sed crux eius & corona spinea, & clavi per manus ac pedes traiecti, & hasta, qua latus eius perfossum est, & arundo ac spongia, quibus potum ei porrexerunt, & virgae, quibus percussus & caesus est. Hunc nulla equitum turma tympanis late clangentibus comitabitur: Sed quatuor tubae ab Angelis versus quatuor mundi partes inflabuntur, sonitu suo fremebundo omnes in vivis adhuc exsistentes, uno momento occisurae, & hos iterum una cum defunctis sepultis confestim resuscitaturae.
Matthaeus 25.
Audietur enim vox, Surgite mortui, & venite ad iudicium. Ad hoc duodecim Apostoli considebunt, sellis ex nubibus paratis, & duodecim Israelis familias iudicabunt. Eo loco Sancti Angeli malos a bonis, maledictos a benedictis, hoedos ab ovibus separabunt. Ibi maledicti instar lapidum & plumbi deorsum praecipitabuntur: benedicti autem velut Aquilae sursum volabunt. Ibi a tribunali Dei ad stantes in laeva parte egredietur talis vox: Abite maledicti in ignem aeternum, quod Sathanae ac Diabolis ab aeterno paratum est. Nam esurii, & vos me non cibastis, sitivi, & potum mihi non porrexistis. Aeger fui, & captivus, & nudus, & vos me non visitastis, non liberastis, non vestivistis, denique nulla erga me misericordia tacti estis. Ideo nec hic ullam misericordiam experiemini. Econtra ad stantes in dextra parte sic loquetur: Venite benedicti & electi in regnum mei patris, quod vobis & omnibus angelis ab initio paratum est. Esurivi enim & dedistis mihi manducare, sitivi & dedistis mihi bibere. Hospes eram, & collegistis me. Nudus eram, & operuistis me, infirmus eram, & visitastis me: in carcere eram, & venistis ad me. Ideo & vos iam in domum patris mei recipiam, in qua multae sanctorum habitationes sunt. Miserati me estis: ideo & ego vos miserabor.
His omnibus completis & exactis, res Elementares universae ad primam materiam Elementorum redibunt, & in aeternum torquebuntur, nec unquam consumentur, &c. Econtra sacramentales creaturae omnes redibunt ad primam materiam sacramentorum, hoc est, clarificabuntur, & in aeterno gaudio Deum creatorem suum glorificabunt & venerabuntur, a mundo ad mundum, ab aeterno ad aeternum. Amen.
FINIS LIBRI OCTAVI.