Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.

← ExitNine Books on the Nature of Things
Book 8 · Separation

Alium enim processum requirunt herbae, alium flores, alium semina, alium folia, alium radices, alium arbores, locustae & caules, alium fructus, alium ligna, &c. Et in hoc destillationis gradu discreti quoque quatuor gradus Ignis considerandi veniunt. Primus gradus Ignis in destillatione est Balneum Mariae. Haec est destillatio facta in aqua. Alter gradus Ignis est destillatio facta in cinere. Tertius, in arena. Quartus, in libero Igne, sicut etiam per Aquam fortem & alias violentas aquas destillatio fieri solet. Sub primum ignis gradum spectant Herbae, flores, semina, & similia. Sub secundum folia, fructus, &c. Sub tertium radices, rami & locustae arborum, &c. Sub quartum ligna, & quae his similia sunt. Horum tamen quodlibet minutim incidendum aut contundendum est priusquam in destillatorium indatur. Et haec de destillatione Aquarum, & vegetabilium substantiarum dicta sint. Quantum autem ad separationem & destillationem oleorum attinet, processus idem tenendus est cum eo, de quo in separatione Aquarum iam diximus, nisi quod ex parte per Descensum illa destillanda sint. Nec enim aquarum instar in Destillatorio sursum ascendere possunt. Itaque processus eorum hoc casu mutandus est. Ceterum Liquores non ut aquae & olea in destillatione separantur, sed sub praelo a corporeis suis substantiis exprimuntur. Et hic sciendum est, nonnulla quoque olea, eodem modo, quo Liquores, per praelum a suis corporeis substantiis exprimi & separari hac de caussa, quia plane nullam ustionem aut Ignis calorem ferre possunt, sed ingratum ex illo odorem contrahunt. Huius census est oleum Amygdalarum, Nucum, durorum ovorum & similium. Notandum etiam hoc est, quod omnia olea, si secundum Spagyricam & Alchimicam artem praeparentur seu coagulentur, vernicem, Electuarium, Gummi aut resinam quandam fundant, quae sulphur quoque vocari possunt, quod si species, quae in Destillatorio relinquuntur, calcinentur, et in cinerem redigantur, sola ac simplici aqua calida Alcali ab ipsis extrahi et separari potest. Cinis, qui relinquitur, vocatur terra mortua, nec ex illa quidquam amplius educi aut separari potest.

De Separatione Animalium.

Separat. animalium 4. modi seu gradus.

Mumia &c.

Separationem animalium, Anatomiam praecurrere necesse est, ut seorsim sit sanguis, seorsim caro, seorsim ossa, seorsim cutis, seorsim intestina, seorsim tendines, etc. post, quodlibet horum per se spagyrica arte separandum est. Itaque hoc loco Separationes praecipue quatuor sunt. Prima aquosam et phlegmaticam humiditatem a sanguine elicit. Sanguine namque hoc modo, secundum processum in libro de conservationibus traditum, separato, Mumia nobilissima prodit, et specificum tam praestans, ut quodlibet recens vulnus, viginti quatuor horarum spatio, per unicam ligaturam sanari & consolidari possit, &c.

Balsamus, &c.

Altera Separatio est pinguedinis a carne. Ea enim a carne humana separata, praestantissimus fit Balsamus, sedans dolores podagrae, contracturae, & similes alios, si membra affecta illo calide inungantur. Prodest idem etiam tendinibus manuum pedumve convulsis, si quotidie inungantur. Sanat etiam scabiem, & omnes species Leprae. Adeoque hoc specificum chirurgicum summum est, in omnibus casibus & vulneribus apprime commodum, &c.

Tertia separatio est aqueae & phlegmaticae humiditatis una cum pinguedine extractae ex ossibus. Duo namque haec si arte Spagyrica per gradum Destillationis ab ossibus humanis separentur: porro vero ossa per gradum Calcinationis in candidissimum cinerem redigantur seu exurantur: Et denique tria haec iterum debita ratione uniantur, ita ut butyrum referant: Arcanum id ac specificum admirandum erit, quo quamlibet ossis fracturam citra dolorem tribus saltem deligationibus curare integre possis, modo fracturam ipsam ad praescriptum scientiae chirurgicae tractes componasque, & specificum tandem forma Emplastri imponas, &c. Idem etiam vulnera cranii, & quamcunque aliam ossium contusionem expeditissime persanat.

Quarta & ultima Separatio est Resinarum & Gummatum a cute, intestinis, & tendinibus. Resina namque haec per gradum extractionis Spagyrica arte ex illis extracta ac separata, & ad Solis radios per se coagulata, viscum nitidum & pellucidum evadit. Visco hoc, praescripto modo ex corpore humano praeparato, extracto & separato, Arcanum ac Specificum stypticum praestantissimum prodit, quo vulnus aut ulcus expedite conglutinari, ac labra eius adduci cogique possunt, (non secus ac duae tabulae visco immisso agglutinantur) modo resoluti illius duas tresve guttas vulneri iniicias. Hoc etiam arcanum singulare est pro Ambustis, pro unguium lapsu aut scabritie, si penna illinatur. Ita enim caro nuda cuticula inducetur.

Multae hic quidem aliae quoque separationes horum, vel illorum recenseri possent. Quarum tamen cum mentionem in locis aliis fecerimus: illas otiose hic repeti, frustraneum foret. Hic illas saltem necesse est describi, quarum alibi mentionem non fecimus.

Separatio ultima, est Iudicium extremum.

Iudicii extremi, quae ratio futura sit.

Contents

Sign in to save your reading →