Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.

← ExitNine Books on the Nature of Things
Book 8 · Separation

Vegetabilia quot modis separentur.

Separatio eorum, quae ex terra crescunt, & combustibilia sunt, velut fructus, herbae, flores, folia, gramina, radices, ligna, &c. multis quoque modis instituitur. Per Destillationem namque primum ab illis separatur phlegma, postea Mercurius, post hunc oleum, praeterea Resina, insuper sulphur, denique Sal. Separationibus his omnibus secundum artem Spagyricam factis, insignia & excellentia medicamenta multa prodeunt, cum intro tum extra corpori adhibenda.

Medic. reprehens.

Cum vero ignavia tantopere apud Medicos illos invaluerit, & opera omnis, omne studium ad insolentiam tantum convertatur: non miror equidem, praeparationes eiusmodi passim negligi, & carbones tam vili pretio prostare, quod si fabri eadem facilitate carbonibus in suis cudendis & tractandis metallis carere possent, qua carent illis Medici isti in praeparandis medicinis: Haud dubio carbonarii omnes ad extremam egestatem iam pridem redacti essent.

Spagyricorum laus, & quibus differant a ceteris Medicis.

Alchimiae quot gradus.

Interim debito suo Elogio Medicos Spagyricos iure effero & exorno. Nec enim otio illi & desidiae dati, superbo habitu incedunt, holoserico induti, aut digitis annulos ostentantes, aut argenteos pugiones ex lumbis defigentes, aut nitidas Chirothecas manibus vertentes, sed laboribus suis sedulo vacantes, & noctes atque dies integras inter igneas fornaces desudantes. Hi non animi caussa exspatiando tempus fallunt: Sed oblectationem suam in Laboratorio captant. Vestibus induuntur coriaceis, aut scorteis, praecinctorium appendentes, quo manus tergant. Digitos suos immittunt in carbones, in lutum & stercus, non in annulos aureos. Instar fabrorum, & carbonariorum fuliginosi, & sordidi sunt, nec vultu nitido superbiunt. Apud aegros loquaces non sunt, nec sua medicamenta alte depraedicant: cum perspectum habeant, ipsum opus artificem non artificem opus laudare debere, verborumque elegantiam aegrotum minime sanare posse. Vanitatibus ergo his omnibus neglectis, gaudent circa ignem occupari, ac gradus scientiae Alchimiae addiscere. Huius classis sunt, Destillatio, Resolutio, putrefactio, Extractio, Calcinatio, Reverberatio, Sublimatio, Fixatio, Separatio, Reductio, Coagulatio, Tinctura & similia.

Ceterum quomodo hae separationes omnes secundum Spagyricam & Alchimicam artem ope distinctorum graduum fiant: antea in genere dictum est. Itaque denuo idem hic repeti, vanum est. Ut vero ad Species nonnihil pergamus, & practicam istam brevissime explicemus: sciendum est, non uno eodemque processu, Aquam, Spiritum, Liquorem, Oleitatem, &c. ex herbis, floribus, seminibus, foliis, radicibus, arboribus, fructibus, lignis, per gradum distillationis separari posse.

Ignis in destillando gradus 4.

Quae res quo ignis gradu destillentur.

Aquae.

Olea.

Contents

Sign in to save your reading →