Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.

← ExitNine Books on the Nature of Things
Book 1 · Generation

Mulieris menstruosae venenum quantum.

Ita vides de Basilisco, qui etiam est monstrum, & quidem monstrum super omnia monstra, & quo nullum est magis metuendum, propterea quod quemvis hominem solo aspectu & visu occidere possit: quia habet venenum super omnia venena, cui in toto mundo nihil comparari potest: & hoc venenum occultissimo modo gerit in suis oculis, & est imaginatum venenum, non valde absimile mulieri menstruosae, quae etiam occultum venenum gerit in oculis, ita ut solo aspectu ipsius speculum maculas acquirat & inficiatur. Ita etiam si vulnus vel ulcus inspiciat, inficit illud simili modo, & curam eius prohibet: ita etiam suo afflatu, ut visu, multas res inficit, corrumpit & invalidas reddit, & sic tactu. Nam videtis si tractet vinum tempore menstrui, quod illud cito mutetur & pendulum fiat: acetum quod tractat, perit & nihil valet: ita etiam vinum ardens suam vim amittit: similiter zibetha, ambra, muscus, & similia bene olentia ab ipsarum mulierum gestatione & attactu suum odorem amittunt: ita etiam aurum, & coralii suum colorem, etiam multae gemmae, ut specula, inde maculantur, &c. Ut autem ad propositum meum redeam scribendi de Basilisco, qua ratione & quo modo venenum in suo aspectu & oculis gerat, sciendum est, quod istam proprietatem & istud venenum habeat ab impuris mulieribus, ut supra dictum est. Basiliscus enim nascitur & crescit ex maxima impuritate muliebri, nempe ex menstruo, & ex sanguine spermatis, si illud in cucurbita vitrea ponatur, & in ventre equino putrefiat, in qua putrefactione basiliscus nascitur. Quis autem est tam alacer & audax, qui velit eum facere, vel eximere, & rursum interficere, qui non prius se speculis vestiat & muniat? Nemini suaserim, imo omnes hic monitos velim ut sibi caveant.

Monstra non diu vivunt.

Sed ut in tractatione de monstris pergam, sciatis quod monstra inter animalia, quae ex aliis rebus & non ex sibi similibus nascuntur, raro diu vivant, praesertim si iuxta vel inter alia animalia vivere velint: quoniam ex ingenita natura & divina ordinatione omnia monstra odiosa sunt sibi similibus recte natis animalibus, &c. Ita etiam monstra hominum, quae ex hominibus nascuntur, raro diu vivunt. Et quo sunt mirabiliora & honorabiliora, eo citius mors ea insequitur, ita ut fere nulli excedant 3. diem inter homines, nisi statim in loca secreta portentur, & ab omnibus hominibus segregentur. Porro sciendum est, Deum abhorrere ab eiusmodi monstris, & ipsi ea displicere, & quod nullum ex istis salvari possit, cum non gerant similitudinem Dei: unde nihil aliud coniici potest, nisi quod a Diabolo ita sint formata, & quod in Diaboli potius servitium, quam Dei sint nata, quoniam ex nullo unquam monstro opus bonum fluxit, imo potius omne malum, omne peccatum, omnes astutiae diabolicae. Nam sicut carnifex notat suos filios, eo quod ipsis abscindit aures, oculos expungit, buccas exurit, digitos, manus, & caput amputat: ita & diabolus suos notat filios per imaginationem matrum, quae ex malis cupiditatibus, libidinibus & cogitationibus in conceptione hauriunt. Propterea omnes homines fugiendi sunt, qui membro uno abundant, vel eo carent, aut alias duplum membrum aliquod habent. Est enim id praesagium Diaboli, & certissimum signum occultae nequitiae & astutiae, quae ex ipsis sequitur. Quare & raro absque carnifice vel saltem nota a carnifice, moriuntur.

Monstra ex Diabolo nascuntur.

Monstra fugienda.

Homunculi generatio artificialis.

Sed nec generationis Homunculorum ullo modo obliviscendum est. Est enim huius rei aliqua veritas, quanquam diu in magna occultatione & secreto hoc habitum sit, & non parva dubitatio & quaestio inter aliquos ex antiquis Philosophis fuerit, an naturae & arti possibile esset, hominem gigni extra corpus muliebre & matricem naturalem. Ad hoc respondeo, quod id arti Spagyricae & naturae nullo modo repugnet, imo bene possibile sit. Ut autem id fiat, hoc modo procedendum est: Sperma viri per se in cucurbita sigillata putrefiat summa putrefactione ventris equini per quadraginta dies, aut tandiu donec incipiat vivere & moveri ac agitari, quod facile videri potest. Post hoc tempus aliquo modo homini simile erit, attamen pellucidum & sine corpore. Si iam posthac quotidie Arcano sanguinis humani caute & prudenter nutriatur & pascatur, & per quadraginta septimanas in perpetuo & aequabili calore ventris equini conservetur, fit inde verus, & vivus infans, habens omnia membra infantis, qui ex muliere natus est, sed longe minor. Hunc nos Homunculum vocamus, & is postea eo modo quo alius infans summa diligentia & studio educandus est, donec adolescat & sapere & intelligere incipiat. Hoc iam est unum ex maximis secretis, quae Deus mortali & peccatis obnoxio homini patefecit. Est enim miraculum & magnale Dei, & arcanum super omnia arcana, & merito in secretis servari debet usque ad extrema tempora, quando nihil erit reconditi, sed omnia manifestabuntur, &c. Et quanquam hoc hactenus hominibus notum non fuerit, fuit tamen Sylvestribus & Nymphis & Gigantibus ante multa tempora cognitum, quia inde etiam orti sunt. Quoniam ex talibus Homunculis cum ad aetatem virilem perveniunt, fiunt gigantes, pygmaei, & alii homines magni, miraculosi, qui instrumenta sunt magnarum rerum, qui magnas victorias contra suos hostes obtinent, & omnia secreta & abscondita noverunt: quoniam arte acquirunt suam vitam: arte acquirunt corpus, carnem, ossa & sanguinem: arte nascuntur, quare etiam ars ipsis incorporatur & connascitur, & a nullo opus est ipsis discere, sed alii coguntur ab ipsis discere, quoniam ab arte orti sunt & existunt, ut rosa aut flos in horto, & vocantur Sylvestrium & Nympharum liberi, ob id quod vi & virtute sua non hominibus, sed spiritibus similes sint, &c.

Sylvestres, Nymphae, Gigantes, &c. ex Homunculis.

De tribus principiis. Mercurius Spiritus, Sulphur, Anima. Sal, Corpus.

Hic quoque opus esset dicere de generatione metallorum, sed quoniam in libello de generatione metallorum satis de illis scripsimus, brevissime hic rem tractabimus, & tantum modo quae in dicto libello omisimus, hic breviter indicabimus. Hoc modo sciatis, quod omnia septem metalla nascantur ex triplici materia, nempe ex ☿, Sulphure & Sale, attamen distinctis & peculiaribus coloribus. Ob id Hermes non male dixit, ex tribus substantiis omnia septem metalla nasci & componi, similiter & tincturas & lapidem Philosophorum. Illas tres substantias nominat, spiritum, animam & corpus: sed non indicavit quomodo hoc intelligendum sit, aut quid per hoc velit, quanquam fortassis etiam tria principia potuit scivisse, sed non facit eorum mentionem. Quare non dico eum hic errasse, sed tantum reticuisse. Ut autem istae tres substantiae distincte & recte intelligantur, nempe spiritus, anima, corpus, sciendum est, quod nihil aliud significent, nisi tria principia, hoc est, Mercurium, Sulphur, salem, ex quibus omnia septem metalla generantur. Nam Mercurius est spiritus, sulphur est anima, sal est corpus, metallum vero inter spiritum & corpus, de quo & Hermes dicit, est anima, quae quidem est sulphur, quod ista duo contraria corpus & spiritum unit & in unam essentiam mutat, &c.

Metalla an arte per ignem fieri queant.

Contents

Sign in to save your reading →