Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.
Hoc in censu praecipuum est Aurum finum, deinde finum argentum, tertium plumbum, quartum stannum, quintum cuprum, postremum ferrum. Sic inter transmutata metalla primum est pars cum parte, deinde plumbum cinereum, praeterea Laton, insuper aes caldarium, porro Rubeum, & novissimum Album. Quanquam pro una vice Mercurius plus uno metallo non assumat, cum quo amalgametur. Illud tamen Amalgama postea semper per corium hircinum aut pannum gossypinum iniecta, ut decet, chorda, fortiter exprimendum est. Hoc enim pacto per corium aut pannum nihil praeter solum Mercurium vivum transibit. Is quod attraxerat metallum, illud in corio aut panno remanet instar calcis, quod postea cum sale Alcali aut alio in corpus Metallicum eliquando reducere potes. Hoc autem ingenio Mercurius vivus ab universis metallis multo expeditius & compendiosius, quam per gradum destillationis segregatur, &c. Hoc per Mercurium vivum processu a perito & industrio Alchimista metalla omnia post calcinationem suam in pulverisatione, a se invicem extrahi ac separari possunt. Eodem modo, facili admodum labore stannum etiam ac plumbum a cupro aut vasis cupreis, a ferro & chalybe stanno obductis, citra omnem ignem & aquam per solum Mercurii vivi Amalgama, ut diximus, separari potest. Nihilominus etiam fusum & foliatum aurum argentumve, velut & molitum tritumque quodvis metallum, penicillo aut calamo, pannis, membranis, papyro, corio, lignis, lapidibus aut aliis inscriptum illitumque per Mercurium vivum resolvi potest, ut tamen postea Mercurius ab illis metallis separari iterum ac segregari queat.
5. Per corrosivas aquas.
Separatio autem metallorum in aqua forti, Aqua Regis, & similibus aliis corrosivis fortibus, hac ratione fit. Sumatur metallum permixtum, & alii coniunctum, & in laminas tenuissimas aut granula minima reducatur. Indatur in vas separatorium, & ei affundatur Aquae fortis communis, quantum satis est: stent, & mutuo macerentur, donec metallum omne in pellucidam aquam resolvatur. Id si argentum est, & aurum in se continet, argentum universum resolvetur in aquam, & aurum calcinabitur, & nigrae arenae specie in fundo subsidebit. Ea ratione duo metalla, aurum & argentum separata erunt. Si autem argentum solum sine gradu destillationis per aquam fortem separare, & in fundum instar arenae deorsum agere, ac a resolutione in calcinationem reducere voles: tunc in resolutionem illam lamellam cupream iniice, & argentum in aqua illico subsidebit, ac instar nivis fundum occupabit vitri, & lamellam cupream paulatim consumere incipiet.
Argenti & cupri separatio per Aquam fortem communem, hoc modo fit. Cuprum, quod argentum, aut argentum quod cuprum in se continet, praedicta ratione in tenuissimas laminas aut granula reducito, & in vas vitreum indito, ac Aquae fortis communis quantum sufficit, addito. Hoc modo argentum calcinabitur, & fundum petet instar calcis candidae: cuprum vero resolvetur, & in pellucidam aquam convertetur. Haec aqua si una cum resoluto cupro per vitreum infundibulum ab argentea calce in vitrum peculiare abstrahatur, tunc resolutum cuprum in aqua cum communi aqua pluvia vel fluviali, aut marina calida reverberari ita poterit, ut instar arenae fundum vitri occupet.
Separatio autem abditi auri a quolibet metallo, fit per Gradum Extractionis in Aqua Regis. Huiusmodi namque aqua metallum nullum, quam solum aurum finum resolvere aggreditur, &c. Eadem Aqua Regis separat etiam aurum finum ab inauratis Clenodiis. Illa enim si his illinatur, aurum abstergit & distringit, &c.
6. Per gradum Reverberationis.
Pars cum parte quid sit.
Praeterea etiam cum cemento per gradum Reverberationis metalla duo permixta a se invicem separari possunt, maxime vero, si non in simili Fixationis gradu consistunt, ut ferrum & cuprum. Quod vero metallum Fixationis quam minimum habet, velut stannum & plumbum: id per gradum Reverberationis in Cemento universum consumitur. Quo autem Fixius est metallum, eo minus a cemento affici ac consumi potest. Sciendum itaque, aurum finum omnium fixissimum & perfectissimum esse metallum, quod a nullo cemento consumi possit. Huic proximum est Argentum finum. Si vero aurum & argentum invicem in uno corpore permiscentur, quod pars cum parte vocari solet, aut argentum in se aurum, aut aurum argentum continet: haec inquam permixta si una in cementum data Reverberentur, tunc aurum perpetuo integrum & inviolatum manet, argentum autem per cementum consumitur, & ex fino auro extrahitur, ita, ut seorsim sit cuprum ab argento ferroque aut stannum a cupro & ferro, aut plumbum a stanno, &c. & sic deinceps.
De Separatione Mineralium.
Postquam Metallorum a sua terra & materia, velut etiam metalli unius ab alio separationem hactenus explicuimus, & qua fieri potuit, summa, attamen accurata brevitate secundum artem Alchimicam & Experientiam proposuimus: fas utique ac necessarium erit, nos deinceps quoque de illis rebus tractare, ex quibus metalla crescunt & generantur, ut sunt tria principia, Mercurius, Sulphur & Sal, velut & mineralia alia, in quibus primum Ens Metallorum, hoc est, spiritus metallorum reperitur, velut evidens est in Marcasitis, Granatis, Cachimiis, Talco rubro, Lazurio, &c. & similibus, ut primum Ens Auri per gradum sublimationis invenitur. Sic in Marcasita alba, albo Talco, Auripigmento, Arsenico, Lithargyrio, &c. Primum Ens Argenti invenitur. In Cobalto, Zineto, &c. Primum Ens Ferri, in Zineto, Vitriolo, Atramento, Viridi aeris, &c. Primum Ens cupri: in Zineto, Bisemuto, etc. Primum Ens Stanni; in Antimonio, Minio, etc. Primum Ens Plumbi: in Cinnabari primum Ens Argenti vivi reperitur.
De primo hoc Ente sciendum est, quod sit fugax Spiritus, in volatilitate adhuc consistens, velut infans in foeminae matrice latet, qui interdum Liquori, interdum Alcool assimilatur. Quisquis ergo primum Ens cuiuslibet corporis talis habere, et separare satagit: huic multa experientia & Spagyricae scientiae cognitione opus est. Si enim in Alchimia non sedulo laboravit, nihil expediendo frustra omnia tentabit. Quo vero modo primum Ens a quibuslibet mineralibus corporibus separandum sit: in libris Archidox. satis explicatum est, nec hic cum taedio repeti debet. Quantum autem ad separationem Mineralium, notandum est, per gradum sublimationis huiusmodi multa separari, velut Fixum de non Fixo, spiritualia & volatilia corpora de Fixis, & sic consequenter secundum omnia membra, prout de metallis compraehensum est. Omnium enim mineralium unus ac similis processus est per omnes gradus, sicut ars Spagyrica docet, &c.
De Separatione Vegetabilium.